*Per quæ patet ad ea, quæ ex aduerso
dicebantur: licèt enim inconuenientia aliqua ex
venditione dicti poculi oriantur, illa præter intentionem vendentium sunt, & per vinum solent
eadem, aut maiora sentiri. Cuius venditionem
etiam abusu præuiso licitam asserit P. Salas
suprà
num. 11. stante caussâ rationabili sicut in aliis.
Quærendum sanè à prædictis, si potus ille facilior subtrahatur, & licet ad fidem plenius
hauriendam huiusmodi potus incommodet, id
ipsum & alij facerent, stante huius prohibitione: quod autem de comparatione damni
|
spiritualis & temporalis dicebatur, est quidem
verum, sed cum suis limitationibus accipiendum,
aliàs multa ex eo sequerentur, quæ communiter
à Doctoribus non admittuntur; vt quòd restitutio damni temporalis fieri possit per orationes, aut suffragia spiritualia; & quòd nullo
modo liceat venditio rerum indifferentium, &
sic alia intelligendum
: ergo vt nullus damnum
alterius spirituale intendat suæ propriæ vtilitatis
intuitu, præbendo caussam ex se ad illud ordinatam; quod autem vitari semper debeat omnis
illius occasio, diuinâ lege non præcipitur
: neque ex obligatione anteponendi saluationem alterius vitæ propriæ in certis casibus, benè arguitur, quia pro illis est specialis ratio, eò quòd
damnum sit irreparabile; respectu autem aliorum non ita; vnde aliæ exceptiones ab illa regula etiam Auctores admittunt. Diui autem
Pauli doctrina cum moderatione etiam accipienda; tum quia dici potest magnâ ex parte ad
perfectionem spectare charitatis; & non ad rigorosam obligationem; cùm constet ea, quæ
licita ex se sunt, vt manducatio carnis, non teneri quempiam omittere, eò quòd alius inde
scandalizetur, quando ex vsu eorum commodum aliquod reportat. Vnde P. Cornelius circa
versum 8. ait ibi Apostolum ad perfectiores se
conuertere, & eos monere, vt vitent scandalum infirmorum. Sed luculentiùs D. Chrysostomus
in eum locum ita scribit circa
vers. 13.
Hoc Magistri optimi est officium suo exemplo docere
quæ præcipit, & non dicit siue juste siue iniuste,
sed quomodocumque;
& non dico, inquit, Idolothytum,
quod & propter aliam caussam prohibetur, sed si quod
licet, & permittitur, scandalizat, etiam illo abstineo, neque vnâ, aut alterâ die, sed toto vitæ tempore. Hæc ille, & alia ex quibus constat doctrinam illam, quam Apostolus suo exemplo firmat, ad charitatis perfectionem, & non ad illius rigerosum præceptum pertinere. Tum
etiam, quia in illo Capite non de re indifferenti
sermo erat, sed de prohibitâ; manducatione inquam eorum, quæ idolis fuerant immolata;
hoc enim in eorum templis fieri solebat, & ita
genus quoddam cultus eorumdem censebatur.
Pro quo videatur citatus interpres, & alij. Si
interim addamus aliud esse, quem suo exemplo
ad aliquid prouocare, de quo in casu nostro
nihil extat, sicut in exemplo à D. Paulo adducto; aliud rem indifferentem tradere, commodum proprium spectando, quæ ex se malum
non inducit; & ita non posse contra hoc ex doctrinâ Apostoli argumentum efformari, qui
non agebat de humanis contractibus ad conuictum necessariis, sed de exemplis ad malum inducentibus sine aliquo vsu licito, qualis est in
vtentibus poculo dicto, licèt aliquando excessus committatur. Et vt plenè hæc non satisfaciant, sunt tamen verosimilia, & sufficientia, vt probabilitas saltem dicti contractûs possit defensari.