§. VII.

§. VII.

Ex ratione substantiæ spiritualis quomodo scientia legitimè deducatur.
525
*DEduci quidem probatum Problem. 1.
Sectionis 5. Sed insurgit P. BonæSpei Tract. 1. Disputat. 8. Dub. 1. sic arguens: Cognoscitivitas, intellectivitas, discursivitas &c. neque ad rationem substantiæ præcisè sequitur, ut patet ex substantijs inanimatis & animatis non cognoscitivis, ut v.verbi g.gratia plantis: neque ad rationem spiritualis, ut patet in gratia habituali, charactere, &c. neque ex ratione substantiæ & spiritualitatis simul: quia quod neutra ratio seorsum habet inchoatè, inadæquatè &c. neutra illud habere potest conjunctim adæquatè: ut patet ex materia & forma accidentali gratiæ habitualis, characteris, si illi supernaturaliter, ut possunt, uniantur. Secundò quia licet constet hominem esse intellectivum, in ratione tamen naturali præcisè sistendo difficulter probatur habere animam spiritualem, de quo ipse in libris de Anima. Tertiò. Quia esse substantiam spiritualem ex conceptu suo formali, aliud non est, quàm esse substantiam inextensam ut sit tota in toto loco, & tota in qualibet parte ejusdem loci; quæ sicut in suo conceptu formali non importat vivens, ita multò minùs importat esse intellectivam, discursivam &c. ut patet in gratia, charactere &c. sic extensis, & tamen non intellectivis, discursivis &c. à quibus ad talem substantiam possibilem bona est consequentia. Ad rationem ergo D. Thomæ respondet negando consequentiam, & ad sequelam ex illa distinguit Assumptum: Quo substantia est immaterialior, si simul sit intellectiva, ut homo, Angelus &c. eo magis est cognoscitiva, quantùm ab enumeratione substantiarum, quas defacto esse spirituales intellectivas per fidem cognoscimus. Concedit Assumptum. Si sit substantia spiritualis præcisè, quàm esse possibilem contendit, negat Assumptum. Sic citatus Scriptor, sed parùm urgens.
526
*Ad Primum ergo respondeo, & insto.
Nam licet neque ex præcisa ratione spiritus, neque ex præcisa ratione substantiæ debeatur cognitio, de qua agimus, etiamsi addatur ratio viventis, potest esse debita substantiæ spirituali. Neque generalis illa doctrina vera est de necessaria convenientia inadęquatainadæquata, in disjunctis, ut conjunctim in aliquo haberi possit ratio illa, de qua fuerit actum. Id enim non ostenditur: exemplum de gratia unita substantiæ non est ad rem: siquidem juxta omnes compositum ex substantia & accidente accidentale est, quia attenditur unio, & denominatio sequitur debiliorem partem, sicut conclusio. Immò etiam si extrema substantialia sint. Ut in sententia ipsius Patris complexum resultans ex intellectu, & visione Dei unita ipsi, & eo mediante, Angelis, aut animæ, accidentale est, etiamsi extrema substantialia sunt. Quod verò ratio aliqua conveniens complexo non debeat etiam inadæquatè disjunctis convenire manifestum est evidentibus exemplis. Et in ipso quod Auctor inducit clarissimè apparet. Nam ratio compositi accidentalis est in conjuncto illo: cùm tamen ratio accidentis in uno tantùm extremo sit. Prætereà in composito vivente ratio vitæ in materia prima non est secundùm se spectata. Idem est de ratione corruptibilis, cùm tamen materia ingenerabilis & incorruptibilis sit, unde & de ratione geniti idem dicendum, sicut de ratione discursivi in homine, & sic de innumeris alijs.
527
*Ad Secundum animam esse spiritua
Ad Secundum.
lem licet difficulter probetur, ut ipse contendit, secus sentientibus alijs, ex eo tantùm elici poterit cognitionem non repugnare substantięsubstantiæ materiali: quod verò cognitio propria ratione spiritualis substantiæ, dari sine cognitione possit, minimè inferri potest. Unde ex prædicta ratione sumi argumentum contra sic arguentem potest. Nam substantiæ materiali non repugnat cognitio: ergo spirituali, tantopere profectiori, quæcumque illa sit, minimè repugnabit. Qui est discursus Divi Thomæ.
528
*Ad Tertium, circa rationem spiritus
Ad Tertium.
in quo illa consistat variæ sententiæ sunt. Quidquid autem de illis sit, certum est dogma in Ecclesia dari spirituales substantias, quas Theologi omnes nobilissimas inter omnes recognoscunt, nec per solum modum illum existendi in loco exponunt, unde & nobilissimum modum cognoscendi illis attribuunt, & alijs sunt dotibus ita præditæ, ut copiosissimam exhibeant materiam Theologicæ tractationi. Cùm ergo tales agnoscantur eo quòd spiritus sint, sicut & anima ex philosophicis & Theologicis principijs: meritò asseritur cognitionem esse illis genuinam. Ubi & argui potest ex gratia & charactere in argumento adductis, retorquendo illud: nam gratia & character ad substantiam intellectivam pertinent, licet intellectivi perfectionem formaliter non contineant. Substantia autem ad gradum intellectivum spectans, cùm alterius additamentum non sit, perfectionem hujusmodi debet formaliter continere.
529
*Iam quod ad D. Thomam attinet,
adducta responsio satis apparet inepta. Cùm enim distinctione respondetur propositioni illi: Quò substantia est immaterialior, eò est magis cognoscitiva, de facto admittitur propter hominem & Angelum. Alterum autem membrum distinctionis futurum hoc: De poßibili nego. Ex quo sequitur de possibili non futuram magis recognoscitivam substantivam, etiamsi immaterialior sit; quod evidenter constat esse falsum. Cùm autem non ita disponatur, sed absolutè negetur, D. Thomæ assertioni apertè contraitur.
530
*Objicit sibi prætereà Patrem Quiros
hic (scilicet Quæst. 14. Arti. 1.) ex eo arguentem, quòd licet immaterialitas præcisè non sit ratio cognoscitivi, ratione tamen perfectionis id habet, quod explicari debet juxta dicta à Nobis ad Tertium, & quia excessum dicit super rem omnem materialem, qui sine gradu intellectivi nequit intelligi. Ad quod respondet omnimoda negatione, quia non apparet cur inter vivens sensitivum, & vivens intellectuale non sit possibile vivens spirituale individuatum à parte rei, sicut animal nec rationale, nec irrationale. Sicut neque probatur titulo perfectionis debere immaterialem sumi, ut ei intellectio debeatur. Sed quidem P. Quiros discursus satis est verosimilis, & ut dixi, conformis dictis n. 578. & quidem excessus dictus ex eo evincitur, quia est supra substantias cognoscitivas: ergo cùm ratio spiritus eam habeat excellentiam, quam arguit independentia à materia, & alia à Nobis explicata, necessariò est illi tribuenda cognitio, unde medium illud spirituale chymericum est, quidquid de alio monstro sit, quòd si materiale penitus sit, non est ad rem; si spirituale, jam constat repugnare, si cognitio ipsi denegetur: secus si concedatur modus alius cognitionis ab eo diversus, qui proprius est speciei humanæ, de quo aliàs, id enim ad præsens non confert institutum.
531
*P. Ortega Controversia 3. Disputat. 1.
Quæst. 3. Certamine 1. rationem P. Quiros etiam refellit; sicut & aliorum pro D. Thoma militantium, & Certam. 2. affirmat possibilem esse substantiam spiritualem, quæ non sit principium cognitionis: idq́ue probat, quia Deus substantia spiritualis est, & tamen non est principium intellectionis. Item Conceptus spiritualitatis est metaphysicè distinctus à conceptu intellectivi: ergo dari potest sine illo. Quæ quidem satis debilia sunt: nam Deus etiamsi principium physicum intellectionis non sit, est tamẽtamen in gradu supremo intellectivi, & ideò idem cum sua intellectione, ex quo fit perfectionem dictam in nullo alio posse reperiri: sed quòd cum minori necessaria sit in qualibet spirituali substantia ex ratione prædicta neutiquàm probatur. Et argumentum prædictum simile est huic: In Deo datur tendentia intentionalis in objectum sine physico influxu; ergo & in aliquo etiam extra Deum stare potest. Item & illud: In Deo est potentia generativa sine actione distincta: ergo &c. sicut & istud: In Deo est subsistentia relativa constituens personam: ergo & dari in creatis poterit. Et sic complura alia. Ad aliud nego conceptum spiritualitatis in substantia spirituali esse metaphysicè distinctum, cùm intelligi nequeat sine illo. Et ut demus aliquomodo distingui, infertur, tamen per legitimas consequentias juxta dicta. Videantur P. Antonius Perez Disput. 3. Cap. 1. circa Arti. 1. citatæ quæstio. 14. & P. Ribadeneira Tractatu de Scientia Disput. 1. Cap. 2. post citatos in Problemate editi. P. Izquierdus resolutionem in alium locum remittit nondum visum, Auctores referens hinc inde sentientes. Tomo 2. Disputat. 23. n. 81. inter quos P. Oviedum pro parte contraria Controv. 5. de Anima. pun. 6. ex dictis refellendum, sicut & Joannem Pontium, quem adducit Herincx Disput. 6. nu. 2. ex d. 5. nu. 1. nec videtur improbare.
Loading...