*Prætereà ante impressionem Germanicam in Colonia Agrippina jam Tomus
Quartus, in quo libri ad gratiam & liberum
arbitrium spectantes prodierant, ut evidenter
convincitur; nam impressio illa est
an. 1619.
cùm tamen ante annos plures citetur à P. Suario, dum scilicet Romæ agebat, & Tractatum
elucubravit pro concilianda gratia efficaci
cum libero arbitrio, ut vidimus
n. 626. Siquidem dicto impressionis anno Conimbricæ,
Primarius celebris illius Academiæ Professor,
postquàm Compluti, & Salmanticæ, Roma
reversus, summo cum plausu prælegerat, Ulysippone duos ante annos demortuus,
anno
videlicet 1617. Item, Cùm Auctor verba adducta tanti faciat, ut illis contra Societatis doctrinam triumphali voce proclamat; quomodo
stare possit: ut illa etiam non fuerint in eodem
Capite, à Patribus Germanis expuncta, & alia
sine offendiculo subrogata? Insuper, à doctissimo & humillimo Cardinali D. Augustinum
secuto Retractationes confectæ, in quibus de
tali fraude nihil; cùm tamen in re momenti
adeò ingentis, id oportuisset attendere. Neque
enim dici potest ad honorem Societatis respectum habuisse; quandoquidem, ut in ejus habetur elogio
die 17.
Septembris, quæ & ejus obitus, in triclinijs recitari solito, id pro egregia
sanctitatis ejus commendatione profertur, eum
non humanis respectibus, sed æternis rationibus suas semper actiones moderatum. Tandem
(ut omittam alia) turpis ille, irreligiosus, & à
Christiana sinceritate tantoperè alienus agendi modus, nequit sine gravi injuria Religiosis
Patribus, & Germanis præsertim, candore &
sinceritate pollentibus, nisi per summam injuriam adscribi. Id quod mihi satis est jam pridem spiritum Societatis altè rimato conspicuum. Unde quod de non cohærentibus sibi
impressionibus addebatur, nullius esse momenti
convincitur, quia nec considerabilis est in eo
diversitas, & ex impressorum incuria potuit
accidere, ut passim experimur, aut ipsius Cardinalis potuit dispositione præstari. Pro quo
consulendus P. Possevinus in
Apparatu Tomo 3.
Lit. R. ubi de illo, & varietate impressionum,
ipso Cardinali testimonium perhibente, & ab
Scriptore excepto.