*Sed his non obstantibus Regium statutum
iustificari potest ex illius motiuo, quod in
fundamentali Schedulâ satis exprimitur, in quâ
dicitur contributionem talem esse dispositam ob
crebras hostium incursiones in mare Australe,
quæ & timeri deinceps possunt, vt opus sit militare præsidium in portu Callaico semper sustentare
: & generaliter ob ingentes sumptus in Vasallis tum Indicis, tum Hispanis defendendis factos. Quo nihil esse magis justificatum potest,
iuxta generalem doctrinam scriptorum de exactionibus agentium. Deinde. Quod de conuentione cum Conciliaribus Vrbicis factâ dicitur, non videtur vrgere: quia Rex absolutè conuentis stat
: numquàm enim se ad conseruandas
res omnes statu in eodem obligauit, si res ipsæ
variationem aliquam postularent: vt in casu præsenti contingit, & contingere etiam potest in contractibus priuatorum. Qui enim tenetur rem
tradere, aut pretium soluere statuto tempore, ex
accidenti potest aliquid minus commodum contrahenti peragere, substantiâ contractûs obseruatâ, vt videmus passim. Vnde contractus habet
implicitam clausulam,
Rebus sic stantibus; per Textus & Doctores, quos adducit Marius Antonius
Lib. 2.
Resolut. 55.
num. 29.
& seqq. Item, ex æquitate aliquâ in contractibus bonæ fidei potest
iudex arbitrari vt non penitus conuenta seruentur secundùm rigorem legis
: vt habetur in §.
Actionum, Instit. de actionibus, & explicant omnes
de contractibus agentes, præsertim ex Societate,
quorum aliquos adducit Bonacina
Tomo 2.
Disp.
3,
de Contractibus, quæst. 2.
Puncto 1.
num. 21. Cùm
ergo Rex, etiamsi vt priuatus contrahat, personam supremi iudicis gerat; potest in contractibus suis, & in hoc præsertim, de quo agimus, qui
bonæ fidei est, cùm sit emptionis & venditionis,
ex æquo judicare. Cùm insuper id, in quo dispendium se pati possunt conqueri contrahentes,
parui momenti sit, in quo & labore exonerantur
ad complures tabernas propagando, non sine
grauibus conscientiæ periculis, siue ob incuriam,
siue ob iniustam extorsionem.