*Quod quidem videtur etiam dicendum
pro casu, quo Diœcesanus non habens Ordinationes committeret alicui Episcopo per suam diœcesim transeunti, vt illas habeat. Quam difficultatem indecisam reliquit Lezana
Tomo 3.
in Mari
magno Prædicatorum n. 19. & illi quidem se inuicem citantes cum distinctione loquuntur dicentes, quô disi Diœcesanus absens facultatem concederet, tunc possent Regulares suo iure vti
: nam
hoc decretum est contra eorum priuilegia, vnde
strictè interpretandum est, nec vltra casus expressos ampliandum: secus autem si præsens concederet licentiam Episcopo transeunti Ordinationes celebrandi
: quia decretum istud solùm
indulget Religiosis, vt possint à quoquo maluerint Episcopo Ordines suscipere, Diœcesano absente, vel Ordinationes non habente: at si Episcopus Diœcesanus præsens, licet non per se, ta|
men per alium Ordinationes haberet, censeretur
ipse ordinare: nam qui per alium facit, per se ipsum facere videtur
reg. qui per alium, de regul. iur.
in 6. sic Tamburinus
Tomo 2.
de Iure Abbatum
Disput. 2.
Quæs. 18.
n. 3.
& 4. & Peyrinis circa
Constitutionem 2.
Sixti IV. nu. 34. sed quidem pro
distinctione dicta non est solidum fundamentum,
quia decretum odiosum est, & ita strictè interpretandum, cùm nequeat propriè dici Episcopum
Ordinationes habere in sensu ipsius decreti, iuxta
quem Ordinationes habere idem est ac Ordines
conferre, vt legenti constabit. Et verò si regula
illa de faciente per alium vim aliquam continet,
etiam de Episcopo absente, & concedente licentiam, pariter dici posset, cùm illa sine limitatione
procedat, & multa per absentes fiunt, quæ alijs,
qui per eos faciunt, tribuuntur. Cumque id in
præsenti casu stare nequeat, neque illud, quod
Auctores dicti contendunt, quamuis eorum sententia non sit probabilitate destituta.