*
DE illo
Sect. 12.
Problem. 10. & di
ctum
n. 1543. extare pro eo Dei legem infallibilem, & à Deo supernaturaliter illuminandum eum, qui observata penitus lege
naturali ad finem vitæ pervenerit: quod in
decursu efficaciter comprobatum. Ubi quidem, si nullus supernaturalis intervenit actus,
merus favor divinæ benignitatis assertus, non
meritum quodcumque quantumvis exiguum,
aut dispositio, quod constat ex dictis
n. 1547.
Itaq́ue sicut Deus per viscera misericordiæ suæ
humani generis redemptionem per Christum
sine ullius meriti prævisione, primaria voluntate disposuit, aliqua tamen congruentia ex
parte generis ipsius humani extante, ne scilicet
sine remedio permanerent, qui aliena voluntate peccaverant, ut videri potest apud P. Suarez
Tomo 1.
in 3.
p. Disput. 4.
Sect. 1. ubi pro
eo adducit D. Gregorium
Lib. 4.
Moral. Cap. 9.
& D. Bernardum
Serm. 1.
de Adventu. Et statutum illud redemptionis legem vocat Christus
Psal. 39. v. 9.
Deus meus volui, & legem tuam in
medio cordis mei. Divo Paulo interprete
Hebr.
10.
v. 7. Ita etiam in casu nostro dicendum, si
revera ita eveniat, ut sine admixtione supernaturalium actuum negotium illud peragatur. Cùm tamen juxta dicta
Sect. 1.
Problem. 6.
nu.
125. Deus omnibus hominibus supernaturalia
largiatur auxilia; in ijs, circa quos singularem
providentiam exercuit, ut naturalem legem integrè in totius vitæ decursu servarent, rationabiliter credendum est, supernaturales aliquos
actus præcessisse, ex quo omnis cessat scrupulus de dispositione naturali ad justificationem.
Itaq́ue facienti quod in se est viribus naturæ
per gratiam adjutæ Deus non negat gratiam
sufficientem & efficacem, ut illuminatus modo
dicto
nu. 1248. reipsa salvus fiat. Quòd si
actibus hujusmodi non interpositis integritas
vitæ consistat, quod erit rarissimum, cùm &
sint qui illos negent, Deus tunc eos, qui ita
vixerint peculiari providentia in salutis viam
diriget, lumine fidei illustratos, & proportionato voluntatis affectu, immediatus ipse magister, aut alijs mirabiliter destinatis. Et quidem
valdè alienum à divina pietate videtur, ut hominem adeò singulari providentia à legis suæ
violatione servatum, sine remedio pro consecutione felicitatis æternæ relinquat, & perpetuæ
adjudicet damnationi, cujus illud extat plenum
consolatione promissum Eccli. 33. vers. 3.
Homo sensatus credit legi Dei, & lex illi fidelis.
Vbi pro
Credit legi aptissimè juxta Græcam
originem vertere aliquos
Fidelis est legi, affir
mat P. Cornelius, juxta quem ille fidelis est
legi,
qui fideliter illi adhæret, & eam adimplet.
Est autem lex fidelis, dum etiam quod promittit adimplet, promittit autem vitam æternam,
de quo in Problemate.