*
DIxi
num. 23. casum ibi adductum non
esse
S. Tribunalis secundùm decreta Pontificum, vbi videtur innui posse dari casum, qui ad
S. Tribunal spectet, & tamen iuxta Pontificum
decreta sit, sed aliunde veniat denuntiandus,
quam uis in illis non inueniatur expressus, varijs
|
circa inclusionem Auctorum sententijs extantibus. Quod quidem in casu, de quo
superiùs dictum, feminæ inquam solicitantis Confessarium
ostendi potest. Nullum enim extat Pontificum
decretum, iuxta quod debeat femina talis denuntiari; & nihilominùs affirmat P. Salelles
citata
Regula 130.
n. 75. vbi ait ex vi generalis facultatis, quam Inquisitores habent ad procedendum
contra quemcumque de hæresi suspectum, sub
iurisdictione illorum esse, quatenus abutitur Sacramento, sicut & Confessarius, dum simulatione
Confessionis flagitium tale committit. Quæ quidem resolutio est ei conformis, quam
Regula 127.
vt probabilem statuit de quomodolibet abutente
Sacramento, in quo ratio eadem sit, quæ in genere Venereo, vti est in solicitante ad grauia alia
quæcumque peccata, sicut & de solicitante in Sacramentis alijs. Pro quo adducit Pegnam, Lælium Zechium, Emmanuelem Moura, & P. Castrum Palaum, quem ait
Tomo 1.
Tract. 5
Disp. 9.
Puncto 5.
n. 4. optimè specificare quòd competat
hoc ex generali facultate, quam habent Inquisitores à iure diuino & Communi. Et hoc quidem
specialius quoad priorem partem de criminibus
extra Venerem: circa posteriorem autem de illis
in vsu aliorum Sacramentorum, ac præsertim de
Venereis, eam probabilem iudicare viros doctissimos inquit à se consultos, & præcipuè Illustrissimum ac Reuerendissimum Dom. Fabium Chisium Inquisitorem & Delegatum Apostolicum
Melitæ, & in locis adiacentibus, innitentes doctrinæ Pegnæ, Castro Palai, & aliorum firmiter
stabilitæ. Ex quo infert S. Tribunal ante omnia
Pontificia decreta, de casibus in ijs contentis cognoscere potuisse, quos tamen fuit satis conueniens, ob rationes ab ipso adductas, expressisse.
Circa quæ