*Dico Secundò. Discursus P. Terilli non
videtur admittendus. Et quidem docti hoc in regno Prælati Sacerdotes à præfato Episcopo ordinatos, vti incertos, secretò conditione adhibita
iterùm ordinarunt: quod & docti alij ritè factum
existimant, & consulunt faciendum: vt non sine
Auctoribus resolutio nostra de ordinatione non
penitus certa, & ita neque illius radice, esse videatur. Pro quo & ea faciunt, quæ
citatis locis,
vbi ex professorem discussimus, inuenientur. Probabile quidem oppositum suæ decisioni potuisse
existimare Pontificem ex rationibus directè probantibus, citatus Pater affirmat, & certitudinem
ad suum illud iudicium & stimulum. Atqui existimans probabile, non potuit nisi probabiliter
sua in decisione procedere, cum nulla appareat
certa præmissa, ex qua possit absoluta fundari
certitudo. Stat equidem quod ego ostendi
Tomo
1.
Theologicor. Problemat. in Prolusione Apologetica
§. 7. aliqua, quæ probabilia sunt, posse à Pontifice vt certa decerni. Sed id non ita accipiendum, vt in Pontifice probabile tantùm iudicium
præcedat, cùm enim dicat id esse certum, id etiam
vt certum ante decisionem apprehendit. Id autem ex eo contingit, quòd deliberatione habita,
id quod communiter habebatur vt probabile,
plusquàm probabile deprehenditur; aliàs dicere
non posset esse certum. In casu autem nostro non
ita accidit: quia vt id, quod est declaratum &
decretum, vt certum fuisse propositum asseratur,
nullum est solidum fundamentum. Sententia
enim adeò communis, & grauissimorum Scriptorum, quos
citatis locis dedi, & quamplurium
aliorum, non ita facilè à suæ probabilitatis possessione deturbatur, & vt hoc ita esse factum
crcderemuscrederemus, aliquod in ipso Pontificio Breui apponi
signum debuisset. Quod de stimulo dicitur Auctori præfato commune est pro omni opinione
etiam minùs probabili, vt vidimus, & illum
|
sequitur iudicium, proportionatum equidem.
Quod ex inconuenientibus obijcitur citato est
Additionum loco discussum
: & negari illa nequeunt: sed Pontifex iteratæ consecrationi præponderare non debere prudenter ratus, cuius debemus iudicium reuereri. Non est autem eadem
ratio in eo casu, ac in generali Indiarum praxi,
de qua nuper dicebamus. In Episcopo enim iam
grandæuo, & octogenario maiore, iamiam morituro, inconuenientia illa & pauca & breui cessatura sunt credita (quamquàm post Breuis prædicti expeditionem
anno videlicet 1660.
die 27.
Februarij ferè decennium expleuerit
) At in omnibus alijs, cùm vix sit qui à tribus Episcopis consecretur, idem admittere, statim apparet quantorum damnorum scaturiginem importaret. Non
equidem tolerabile, & alioquin remedium necessitati per illum prouidentiæ modum adhibitum, dispensatione inquam circa numerum Episcoporum: ergo in eo error nequit admisceri.