*Pro obligatione assistendi in Sena
Circa assistentiam in Senatu.
tu, etiamsi contra id, quod Senatorum quibusdam placet concludendum sit, de
quo Cap. 4.
argui ulteriùs potest ex Regijs Auditoribus,
quibus abesse non licet, quomodocumque sint
caussæ concludendæ. Pro quo & faciunt quæ
adducit P. Fragosus
Tomo 1.
Lib. 7.
Disp. 19.
n. 3.
scilicet quòd Decuriones regulariter
nōnon egent abundantia populi ad res urbanas gerendas. In
quibus tamen id erit amplectendum, non quòd
major pars Concilij, seu Decurionum senserit,
sed quod sanior pars deciderit.
CōstatConstat ex Cap. 1.
& 2.
de his quæ fiunt à majori parte Capituli & 3.
dist. 65.
Cap. Plebs dist. 64. ubi quamvis regulariter sanior pars censeatur valida, quæ fit à
majori parte: nihilominùs etsi hæc censeatur
sanior ac præsumatur secundùm Glossam
in
Cap. de his, quæ fiunt &c. & Cap. Dudum de electione, id intelligitur nisi contrarium appareat, quòd major pars irrationabiliter moveatur, & minor pars rationabiliter, ut declarat
Hostiensis
in Summa, de his quæ fiunt à majori
parte Capituli §.
finali. Non enim sunt numeranda suffragia, quando constat, de meliori sensu,
Gregorius Lopez
in Glossa 1.
tit. 14.
l. 10.
part. 1
per textum ibi expressum. Lucas de Peña
in l,
si quis extra ordinem. de excusat. artific. lib. 10.
dicens standum esse majori parte Concilij, nifi
à minori parte aliquid rationabiliter opponatur, quod deducit ex dicto
Cap. 1.
de his, cujus
hæc sunt verba:
Nisi à paucioribus & inferioribus
aliquid rationabiliter objectum fuerit & ostensum.
Juvat Aviles
prætor. Cap. 3. Vers.
Iuridicion. n.
28.
fol. 105. quatenus ait rebus, quæ tendunt ad
utilitatem, vel saltem non tendunt ad malum,
videri quod sit à tota universitate factum,
quando major pars concordat, secus verò quando actio tendit ad damnum, necesse est ut omnes concordent, & contradictionem unius censeri potentem ne censeatur gestum. Pro quo &
textus alij apud Scriptorem citatum. Ex quibus videtur apertè deduci Decuriones ad Concilium vocatos debere concurrere, neque obstare prætextum dictum de certa in contrarium
conclusione, quandoquidem rationabiliter decernentis suffragium, etiamsi non audiendus
videatur, tanti possit esse momenti. Ubi & dubitari possit, an si sciat à majori parte concludendum juxta illius sensum, teneatur accedere,
videtur enim tunc adducta ratio cessare. Sed
dicendum debere: tum ex eo quòd major est
futura decretis auctoritas, nec apparet quo possit titulo rationabili se excusare. Tum etiam
ex dictis, nam in Concilio esse aliqui poterunt, qui rationabiliter adversentur, quibus auditis sit sententiam mutaturus. Hac
enim ingenua dispositione animi ad Concilium accedendum, sicut ad quemlibet habendum Christiano ritu consessum, qui pro deliberatione prudentissimè institutus. Et in hoc
præsertim, de quo agimus, ubi Decuriones
totam repræsentant civitatem, in quorum illa
solicitudine requiescit. Videndus citatus Pater
Disp. citata ab ejus exordio, ubi pro Decurionibus plurima, sicut & pro Ædilibus aut Alcaldijs
Disput. 21. Circa id autem quod circa pretium rerum ad ordinarium usum pertinentia
Cap. 5. sunt dicta: multa congerit etiam
citata
Disput. 19. §. 2. pro quibus & infra circa
Tit. 9.
unde ad alia transeundum
,.