CAPVT I.

CAPVT I.

Ad Indicos Episcopatus damnabilis per munerum largitionem ingressus. Vbi casus aliquot peculiares.
4
*DIuus Bernardus Sermone ad cle
rum in Concilio Remensi, vel alius quispiam illius Auctor, ita loquitur: Quatuor tamen his, qui præsunt in Ecclesia Dei, necessaria esse præ omnibus reor: videlicet, vt per ostium intrent, ut in humilitate se contineant, auaritiam declinent, munditiam tam corde, quàm corpore seruare studeant. Sed quid prodest si Canonicè eligantur. (quod est per ostium intrare) & non Canonicè viuant? &c. Et quatuor quidem prædicta ad Indiarum Episcopos speciali quadam ratione videntur pertinere, vt scilicet peculiari curâ conquiri debeant, quia apprime illis necessaria propter dicta n. 2. Et quia
vt non adsint, occasiones esse constat validiores, & de primo quidem loquendo, debent per ostium ingredi, Canonicè inquam; cuius obligationis violandæ periculum ingens ex facultatum copiâ, dum ij, qui longius à Rege, & Regio Consilio absunt, nec merita possunt reddere oculis eorum præsentia, auri & argenti adminiculis abutuntur. Neque vllus est adeò proiectæ verecundiæ, vt dicere audeat; do, vt des: daturi siquidem dignioris, & nobilioris genij sunt; vnde adinuentæ sunt viæ, quas ignorauerunt Patres nostri, vt dent, nec dare existimentur, Episcopatuum ambitores. Vnde quæritur
5
*Primò. An liceat dare aliquid operi pio
applicandum, cuius intuitu præsentatio ad Episcopatum habeatur, aut illius per tertium impetratio. Circa quod P. Turrianus in selectis Parte 2. Disput. 16. Dub. 3. Affirmatiuè respondet, sicut & Ioannes de Soria, & Rocafull, quos adducit, nec improbat Diana Parte 11. Tractat. 6. Resolut. 31. Quia is, qui offert impetrationem, nihil
accipit temporale pro Beneficio, aut intercessione, sed qui dat, mouet illum ad honestè operandum, & infidelis moueri ad conuersionem potest munerum collatione, & puer vt Religionem ingrediatur; quia non datur per modum pretij. Sed solùm ad mouendam voluntatem, vt erga bonum afficiatur. Pro quo P. Thomas Sancius Lib. 1. de Matrimonio, Disput. 39. num. 2. In præsenti autem casu non offertur pecunia impetraturo, sed promittit quis facturum se actum bonum, & gratum illi, vt moueat illum ad impetrandum Beneficium: sicut si filius promitteret Patri se facturum aliqua virtutum opera grata Patri, vt aliquid ipsi tribueret, non vt pretium rei spiritualis, sed motus ex gratitudine, in quo non esset simonia, sicut neque cum Pater aliquid offert filio, vt ab eo opera virtutum eliciat. Vnde & Beneficij collator posset illud promittere alicui vt moueret illum ad eleëmosynam faciendam, non vt pretium., sed vt actum honestum. Et idem iudicium est, si offerretur eleëmosyna alicui loco pio, vt aliquis moueretur, ad impetrandum, vel conferendum habitum (sic legendum & non actum) Religionis militaris, & licet Bulla Pontificia sit, quâ prohibetur dari aliquid | pretio æstimabile pro impetratione Beneficij, illa casum præsentem non comprehendit; quia reuerà non datur aliquid pro intercessione, sed vt alius ad actum, impetrationem inquam Beneficij, moueatur. Addere poterat, nec dari pro collatione, sed vt alius ad illam, quæ & ipsa actus honestus est, etiam afficiatur. Quem dicendi modum adducit Diana Auctoris citati verbis: Parte 5. Tract. 14. num. 75. nihil de suo adijciens, vnde nec probans: juxta ea, quæ ille circa hujusmodi opinionum propositiones à se factas non semel protestatur. Habet etiam citatus Auctor resolutionem eamdem. Disput. 31. Dub. 74. Sed
6
*Dico oppositum cum communi sententia
ContrariũContrarium statuitur.
Doctorum, qui videri possunt apud P. Vincentium Tancredi. Tract. 2. Libr. 4. Disputat. 32. num. 16. qui omnes constanter tenent esse simoniam deducere in pactum obligationem quamlibet antidotalem, cum promissione speciali implendi illam; vnde & exemplum adhibent in obligatione mutui, ad quod nequit, qui Beneficium impetrare desiderat, obligari, & ex eo arguo: quia non licet impetratio Beneficij, & mul
tò minùs collatio facta ex conuentione accipiendi mutui: ergo neque ex conuentione cum obligatione dandi tertio, vel operi alicui pio. Illatio est clara, quia pro illa militat eadem ratio, quæ pro priori, quod sic ostendo. Nam dare mutuum est opus virtutis, & ita ad illud hortatur Christus, Lucæ 6. vers. 35. Mutuum date. Ergo potest aliquis Beneficium promittere vt ad opus hujusmodi moueat mutuaturum. Item Beneficium impetrare & conferre, opus virtutis est, cùm sit generaliter beneficium, & prætereà vt tale ad Dei obsequium, & Beneficiarij bonum ordinetur: ergo potest quis mutuo promisso ad illud mouere, non quasi pretio dato, sed illo alio honesto respectu. Quod autem pecunia detur Beneficium impetranti, vel conferenti, aut alteri tertio, nihil obstat, quia id non tollit rationem honesti operis, nec facit, vt quod pretium ex se non est, pretium reuera sit. Immò instari euidenter etiam potest, vt non solùm liceat conuentio mutui, sed etiam absolutæ donationis;
Instantia euidens.
quia donatio opus virtutis est, liberalitatis inquam, aut misericordiæ, siue etiam charitatis: ergo potest impetratio, & collatio Beneficij eâ sub conuentione fieri. Quod si dicatur obstare liberalitati obligationem, id non vrget, vt absolutè esse donatio nequeat; quia etiam sunt donationes remuneratoriæ; vt omnes Doctores agnoscunt: & prætereà ad opus liberalitatis potest
Liberalitati quid non obstet.
aliquis mouere, aliquid promittendo, aut conferendo; quia liberalitati non quæuis obligatio repugnat, sed quæ iustitiæ est, aut etiam gratitudinis. Et quemadmodum ad opus iustitiæ moueri aliquis potest doni alicuius collatione, nec propterea actus ipse desinit esse iustitiæ, ita & ad liberalitatis actum, non obstante respectu ad doni accepti collationem; in vno enim actu multi esse respectus honesti possunt.
7
*Dices, Beneficium conferre, aut impe
Responsio quædam disiecta.
trare ex se bonum esse, sed id intuitu pecuniæ fieri, ab honesta ratione alienum esse, quia iam est respectus ad pretium. Verùm responsio ista pro nobis est; ex ea enim fit non posse BeneficiũBeneficium impetrari, aut conferri, per respectum ad pecuniam dandam tertio, nam similiter respondeturi & retorqueri etiam responsio potest; quia licet Beneficium impetrare, aut conferre ex se bonum sit, per medium pecuniæ tertio conferendæ illicitum redditur, vel si non redditur: ergo neque per medium dati mutui. Et quidem ratio sententiæ prædictæ id supponit, quod erat illi probandum, & dum non probat, conclusione, ipsam probat conclusionem: ait enim dare eleëmosynam, aut Beneficium impetrando, aut conferendo; benefacere, opus virtutis esse: atqui in casu præsenti non agimus nisi de eleëmosyna (si tamen eleëmosyna dicenda est, quæ respectu adeò diuerso laborat) prout hic & nunc fit, & de impetratione, & collatione Beneficij secundùm præsentes circumstantias quam esse honestam negamus, cùm tamen sententia dicta id supponat, in quo est quæstio, & probat esse honestam, quia honesta est.
8
*Quod vlterius probo: quia ex prædictâ
positione sequitur sine labe simoniaca stare posse, quidquid vel naturæ iure, vel ecclesiastico vt simoniacum prohibetur. Id ostendo: nam in omni huiusmodi conuentione dici potest non dari, aut promitti aliquid intuitu pecuniæ, aut alterius æquiualentis, sed actum virtutis exerceri ex motione muneris præstiti, quod sicut dari ex sine prædicto potest, ita & recipi, ac consequenter promitti, quod est illius intuitu faciendum. Vbi si recurratur ad prohibitionem; certè prohibitio ex iure naturæ non est; quia natura non est exercitio virtutum aduersa. Si autem dicatur esse Ecclesiasticum, neque id obstat, quia neque Ecclesia virtutum vsum impedire contendit, & cùm aliquid huiusmodi prohibet, ideò est, quia labem simoniacam esse præsumit; quâ deficiente, dum per respectum ad virtutem agitur, prohibitio locum non habet. Quis tamen hæc admittat? aut quis respectus illos puros, & nitidos in talibus pactionibus tutò possit polliceri? Non ibi virtus, sed velamentum malitiæ. Vt aliàs D. Bernardus; & Deus, vt clamat Apostolus, non irridetur. Conscientias eorum, qui sic negotiantur, appello. Hac arte quidam Archiepiscopatum obtinuisse dicitur grandi pecuniæ summâ, nescio cuinam Conuentui consignatâ. Sed non felix exitus, neque exordium faustum fuisse demonstrauit. Atqui aliter non fuisset locus ille sublimis obtentus: & quænam quæso in Dei Ecclesiâ necessitas vt illa talibus Paranymphis commendetur? nisi vt idem dulcissimus Doctor lachrymis amarissimis clamet, & dicat, Infelix sponsa talibus tradita Paranymphis. Videantur dicta Titulo præcedenti.
9
*Neque est ad rem id quod adducitur de
largitione munerum ad elicienda opera virtutis, quia ibi non intercedit conuentio ex vtraque parte obligationem inducens, neque quod datur rationem pretij habet; & licet aliquis promittat se daturum talia opera facienti, id etiam licet, quia neque ibi mutua obligatio est, nec pretij rationem habet, vt patet ex Cap. 2. de conditionibus appo
Cap. 2. de Condit. appositis.
sitis vbi statuitur seruandam manumissionem factam sub hac conditione, si Religiosus fiat. In casu autem nostro conuentio interuenit, & pretium datur pro commodo, quod danti ex Beneficij collatione resultat. Et ridenda profectò | puritas illa intentionis, quam tales venditant, quandoquidem, fi illa talis esset, ad benefaciendum promptior eorum voluntas tenderet, ambitione submersa, ex qua fit, vt ingentem copiam pro Beneficij adeptione fundentes, vnum, vel alterum nummum ægrè pauperibus largiantur.
10
*Potest autem vlteriùs inquiri, An liceat
aliquando largitio pecuniæ obtinendæ dignitatis intuitu, eo modo scilicet, qui prætensoribus ex Indiis ad Regiam Curiam euntibus solet esse non infrequens. Ab eis enim donatiuum exigi solet, & illi non grauantur tribuere; existimantes Regem ea liberalitate permotum, id, quod in votis habent, collaturum. Potest item accidere, vt sine promissione aliquâ donatiuum tale petatur Operi alicui pio per Regiam prouidentiam applicandum, siue autem sibi, siue aliis donatiuum ab Indianis petat, dari poterit sine simoniacæ labis contractione: & ratio est, quia in eo non est pactio, & donatione factâ potest Rex dare, aut non dare quod desiderant Indiani. Licet autem illi sub spe obtinendi dent, aliter non daturi, id quidem non obstat, quia largitio ad solam excitandam Regiam gratitudinem tendit, sine obligatione aliquâ, quæ moraliter possit quasi ciuilis judicari. Pro quo in specie casus videri potest P. Vincentius Tancredi suprà Disput. 29. num. 3. qui alios adducit. Et Eligius Bassæus Verb. simonia 5. num. 1. apud quem plures, Diana Parte 2. Tract. 16. Resolut. 37. & Parte 3. Tract. 2. Resolut. 64. apud quem etiam alij.
11
*Sed vt labem omnem simoniacæ impie
tatis euitent, futuri forsitan sunt, sicut & fuêre nonnulli; qui interuentores suos arte deludant. Promittunt enim illis daturos se bonam pecuniæ summam, si Beneficium impetrent, quâ spe illi omnem solicitudinem adhibent, & voti compotes facti, id, quod fuerat sibi promissum, exposcunt. Ad quos promissores respondent daturos se, si probati Theologi se dare posse tutâ conscientiâ testentur. Cumque nullus talis inueniatur, abeunt læti, & alij remanent desperati. Hocne licitum? Minime quidem. Fraudem, & dolum quis probare queat? Aut ergo qui impetrationem promisit, in eo laborem pretio æstimabilem posuit, & sic non debet illo fraudari, vt communiter Theologi docent, aut pretium, de quo præcessit conuentio, supra æstimationem laboris est, & ita, qui illud exigit, grauiter peccat, & peccato quidem simoniæ, quia pretium quærit, non jam laboris, sed rei impetratæ, cum labor illud minimè mereatur. Vnde & consequenter, qui promisit, quia cooperatus est peccato alterius, qui sub spe accipiendi iniusti pretij laborauit. Ex eo tamen quod non est redditum id, quod prmissum fuerat, simoniæ vitatur pœna, & Beneficium sine vllo potest scrupulo retineri: Pro quo sunt Auctores adducti à P. Tancredi suprà Disp. 31. num. 5. & seqq. Addo tamen, licet sine simoniæ labe possit labori impetrationis compensatio reddi, non tamen esse obligatio
nem omnino certam ad illam: quia sic laborans non laborauit ex obligatione justitiæ, neque vera conuentio fuit, & sibi imputare potest sui laboris se fructu esse fraudatum. Præterquam quod actio illa indiuisibiliter sumpta criminosa fuit, & cui non debetur compensatio, vnde neque parua, neque magna; cùm sit etiam aditus ad Beneficium, qui aditum emit, Beneficium etiam emere videtur; quod cum non liceat, neque obligatio soluendi erit, juxta doctrinam P. Azorij Tom. 3. lib. 12. Cap. 16. in fine.
12
*Ad finem pro ampliori explicatione præcipui casus, aduerto, opinionem esse Doctorum quorumdam, quos Diana adducit suprà asserentium pro obtinendis Beneficijs posse pactum fieri eodem modo, quo re ipsa aliquid potest accipi. Pro omni enim eo, quod dari potest, non vt pretium rei spiritualis, sed vt stipendium, vel remuneratio, pactum etiam potest iniri; si enim dare cum effectu malum non est, neque malum erit ad illud obligari. Quemadmodum pactum fieri cum Sacerdote potest de dicendis Missis stipendio designato, quod non Missæ sed labori in ea dicendâ respondeat. Et hoc quidem, quod Diana ut probabile proposuit Resolut. 37. citata. sine limitatione aliqua ab eodem asseritur Resolut. 64. cum PP. Valentia, & Tannero: licet sub disiunctione loquatur de obligatione soluendi, quæ esse potest, vel ex gratitudine, vel ex justitia. Cum tamen Pater Valentia vtramque videatur agnoscere: ex justitia inquam, quatenus secundùm communem æstimationem opus ad officium tale stipendium, & recompensationem meretur, vt opus, & officium quoddam est: ex gratitudine vero quatenus consideratum ut officium spirituale, meretur remunerationem gratuitam; & sic de temporali, pro spirituali potest in foro conscientiæ pacisci. Iuxta hæc ergo, sicut potest quis eleëmosynam Monasterio alicui dare, quam scit Regi fore gratissimam, sperans inde Beneficium consequi, ita & videtur pactum posse fieri pro eodem: corruit enim ratio nostra de obligatione ex pacto resultante, quæ absque simoniâ esse non potest.
13
*Verùm doctrina præfata non vrget, quæ
tantùm procedit de remuneratione laboris, circa quem non negamus posse fieri pactionem; immò & valde verosimile est obligationem esse Iustitiæ. In casu autem dicto nihil tale occurrit; cui enim Episcopatus promittitur, si copiosam summam tali Monasterio dederit, nihil tribuit, quod esse compensatio laboris possit, vt constat. Licet autem dare sub spe illâ possit, non tamen pacisci, quia huic obstant rationes adductæ: neque doctrina scriptorũscriptorum illorum ita generalis esse potest: aliàs nullus erit contractus simoniacus, quia quod facto contractu tribuitur, poterat tribui sine illo, & de eo, quod tribui sine contractu licet, potest contractus iniri. Debet ergo illa tunc intelligi, cum labor aliquis aliàs non debitus circa impetrationem Beneficij miscetur, & remuneratio iuxta qualitatem personæ mensura
ri debet: plus enim Magnati interuenienti, quàm alijs est debitum. In quo quidem licet simoniæ crimen abfuerit, ambitionis tamen nota exitialis hærebit, & vix sine graui conscientiæ vulnere ista contingent; neque enim cùm deuenitur ad illa, puritas ea intentionis assistit, quo possint pactiones huiusmodi penitus honestari. Non ergo per ostium ingrediuntur.
Loading...