*
EXtranei à Regno dicuntur, qui Ca
stellæ legibus non reguntur, sed suas
habent speciales, circa quod Nauarræ
Regnum exceptum, cui ius naturalitatis indultum, sunt & annis proximis nobilissimæ ac fidelissimæ ciuitati Dertusæ in Catalauniæ Principatu. Censentur etiam naturales, qui ex parentibus
nati, licet aliàs extraneis, qui per decem annos in
Regno domicilium habuerunt, & iuxta probabilem sententiam, etiamsi nati sint post decem annos, licet parentes ante illos impletos domicilium
non fixerint, benè tamen nondum elapsis, vt sexto, septimo &c. Quod quidem cùm pro Regnis
Hispaniæ procedat, quæ licet diuersa sint, eisdem vtuntur legibus, & sic quasi vnum censentur, vnde dici solet, cùm de punitione alicuius
agitur fieri illum extraneum à Regno, ad Indias
est ex rationis paritate trahendum, quæ eisdem
gubernantur legibus, nisi vbi municipale aliquid
admiscetur, vt tradit D. Solorzanus
Tomo 2.
de
Indiarum iure lib. 3.
Cap. 19.
nu. 49.
& Cap. 25.
nu. 15. latiùs
Tomo 1.
Lib. 3.
Cap. 1.
à nu. 46.
& in
Politica, locis respondentibus. Circa quod aliqua
breuiter discutienda, pro quibus.