Circa multiplicationem Sacrarum Reliquiarum quidam dicendi modi propositi, & expensi. Circa dicta Sect. 13.

1098
*P.Gretserus lib. 1. de S. Cruce Cap. 77.
ita scribit de Christi agens Cruce, & rupe montis Oliueti, in qua Christus in Cælum ascendens pedum reliquit impressa vestigia; quarum innumeræ extant Reliquiæ, vt sine multiplicatione mirabili non videatur posse constare: Potuit illa fieri, vel creationis nouarum partium in locum abscissarum subeuntium, vel sine creatione, aëris adiacentis materia in substantiam crucis & rupis conuersa: quo pacto multi dicunt panes & pisces, quibus Christus tot millia pauit multiplicatos esse: vel certè partibus Crucis & rupis potentialibus virtute diuina ad actum reductis; cùm enim continuum diuidi poßit sine fine, atque adeò partes infinitas contineat, facilè intelligi potest quomodo Crucis magnitudo, & Christi vestigia imminuta non sunt, vt testantur S. Cyrillus, Paulinus, Sulpitius: licet plurimæ particulæ inde desumerentur, & in varias orbis terræ prouincias, religionis ergo deportarentur: Potuit enim Deus semper alias ex potentia continui eductas in locum aliarum substituere. Hæc si non capiunt hæretici, caussam dixerim, quia non sapiunt; si saperent, caperent. Sic ille, P. Ioannes Ferrandus in Disquisitione Reliquiaria cum laude adducit lib. 1. Arti. 1. circa finem.
1099
*Vbi quidem quod ad hęreticoshæreticos spectat,
bene verum est non capere, id est non intelligequia non sapiunt, vt meritò pro illis orare Christiana charitas possit: Vtinam saperent, & intelligerent. Deuterom. 32. v. 29, Quibus apprimè congruit, quod præcesserat; Gens sine consilio est, & sine prudentia. v. 28. Præ superbia siquidem, de consilio adhibendo non curant, vnde imprudentes, & ignari, quia Sapientia, vt ipsa clamitat, in consilio habitat Prouerb. 8. v. 12. Ego
Prouerb. 8. v. 12.
Sapientia habito in consilio. Vnde & sit vt quæ ipsis dicuntur, non capiant, non intelligant. Vnde & quod circa Crucem & rupem Olibetanam dictum, captu aliàs facile, monstro simile videatur. Sic iudicat doctissimus ille Scriptor,
Citati Auctoris laus.
eorum Mastix celeberrimus, nec minùs celebris probitate. Libri eius omnes in Marckdorfensi Senatu (Natale illud Gretsero solum est,) coempti, & posterorum memoriæ asseruati, vt scribit P. Nadasi, in Anno dierum memorabilium S. I. die 29. Ianuarij.
1100
*Sed verò vt certissimum sit hæreticos
nihil de ijs curare, quæ pro explicandis Religionis Catholicæ mysterijs à doctissimis scriptoribus exhibentur, vnde neque de præfata doctrina rationem habituros, quacumque illa verisimilitudine & philosophica ac Theologica firmitate constaret; in ea potest aliquid non ita facile videri sincero cuiquam tractatori, & quod pro conseruanda fidelium pietate ampliùs oporteat declarari. In primis ergo quod de creatione nouarum partium in locum abscissarum, seu conuersione adiacentis materiæ in substantiam Crucis & rupis dicebatur, dubitari nequit esse possibile. Sed cùm abscissæ partes adeò ingenti numero sint, vt non solùm Crux integra, sed plures, vt loquuntur aliqui, possint efformari, quod & applicari Oliuetanæ rupi potest: ex eo fiet non eamdem remansisse Crucem, neque rupem, sed alias ex nouis constantes siue per creationem, siue per iteratam additas conuersionem: vnde & Reliquiæ inde desumptæ eodem defectu laborabunt. Cùm enim dicitur conuerti in substantiam Crucis aut rupis, non est sensus quòd conuersio fiat in substantiam præexistentem, sed in partem eiusdem speciei cum illa, sicut alimentum dicitur conuerti in substantiam aliti, quia noua pars additur, qua præexistens substantia augeatur.
1101
*Deinde id quod de partibus potentia
libus additur diuina virtute ad actum reductis, eamdem patitur difficultatem, dicuntur enim particulæ ex potentia continui eductæ in locum aliarum à Deo substitui. Cùm ergo tot fuerint eductæ, vt Cruces alias possent constituere, idem erit inconueniens deuorandum. Præterquam quòd eductio illa ex potentia continui non videtur quomodo sit intelligenda, cùm aliàs quod de infinita diuisibilitate dicitur, negetur à plurimis, & non sine magnis fundamentis, quod & hæreticis facile erit pernegare. De potentia continui eductionem accidere, si iuxta vera & recepta Philosophiæ principia agendum sit, satis impropriè profertur, cùm non sit productio formæ dependentis à subiecto, quod parti integrali minimè conuenit, materia & forma constanti; sin minùs materia ex potentia materiæ educeretur. Item ex diuisibilitate infinita continui agitur; atqui partes, in quas diuidi potest, non sunt aliquid extra ipsum continuum, neque partes, quæ in locum partium substitui queant, vnde quæ substituuntur, extra illud sunt, & aliunde veniunt. Ad quid ergo diuisibilitas illa infinita; quandoquidem etiamsi talis non sit, stare potest integritas, dum quantùm demitur, tantumdem prompta superadditione suppletur.
1102
*Est quidem quorumdam sententia asse
rentium continuum actualibus partibus, quæ inter se sint distinctæ, non constare, sed tantùm potentialibus, quatenus diuidi in illas potest: quam specialiter defendendam assumpsit P. Vincentius Tassari Tom. 1. Disputationum de Quantitate Disput. 11. Diuisione 5. vbi pro ea præter antiquiores alios adducit P. Tannerum, P. Fonsecam, P. Dandinum, & Cardinalem Toletum. Iuxta quam dici potest partes educi de potentia continui, quando fit diuisio. Atqui eductione huiusmodi facta, nihil de substitutione nouarum partium intercedit: vnde si addantur non maius inde pro negotio præsenti suffragium, quàm ex modis dicendi alijs. Et sententiam quidem præfatam communiter recentiores Magistri reijciunt, quibuscum & Nos dum in Philosophicis versaremur; neque opus est modò, cùm id præsens caussa non exigat, ampliùs immorari.
1103
*Quid ergo dicendum? De possibili
Opportuna responsio.
tate iam dictum, siue per creationem, siue per conuersionem miraculosè peractam. Quod si reuera ita sit, inconueniens illud de distinctione ita temperandum, vt nouæ partes additæ, vtpotè loco aliarum à Deo substitutæ, eadem virtute polleant, & simili sint veneratione condignæ, vt hîc locum habeat vulgare axioma, quòd subrogatum sapit naturam eius, in cuius locum subrogatur, pro quo D. Barbosa in Tractatu de Axiomatibus Iuris Axiom. 213. Cui tamen opponi potest id, quod citatus scriptor cum alijs tradit. num. 2. Scilicet subrogatum id, quod est dictum, tunc habere, quando subrogatum habet qualitates eius, in cuius locum subrogatur; quia si qualitas, vel vnum ex requisitis necessarijs subrogato deficiat, vel diuersa inter vtrumque datur qualitas, eius naturam, in cuius locum subrogatur, non sapit. Tunc sic. Subrogatis partibus deficit qualitas præcipua, ratione cuius Crucis lignum est veneratione dignissimum, scilicet contactus Corporis Christi: ergo non sapit naturam ligni eiusdem, & ita neque similem cultum promeretur.
1104
*Ad quod succurrit peculiaris & oppor
Ampliùs exornata.
tuna responsio, concedendo quidem ex contactu venerationem promeritam, sed non necessariò ex tactu immediato, quandoquidem non omnes, immò pauciores talem contactum habuerunt. Quia verò omnes vnum illud integrabant lignum, in quo salus mundi pependit, omnes cultum eumdem meruerunt. Iuxta hæc ergo de partibus miraculosè subrogatis dicendum, contactum quidem circa Christi Corpus, sed non immediatum habuisse, quatenus Crucem ipsam componebant; & ad hoc à Deo speciali sunt prouidentia dispositæ, qui sicut Cruci suo in primitiuo statu virtutem salutiferam cum venerationis prærogatiua contulit, potuit etiam illam par|tibus additis de nouo conferre; quæ & eo ipso quòd miraculosè additæ sunt; peculiarem venerationis titulum præseferunt, quo & suppleri possit, si quidquam aliàs deesse videatur. Sic enim multæ Cruces, quia miraculo exhibitæ, specialem quibusdam in locis venerationem sibi conciliarunt. Quod est similiter de Oliuetana, rupe dicendum. Et erunt forsitan qui in alijs Sanctorum Reliquijs non reputent inconueniens affirmari.
1105
*Dici etiam potest nullam ex Cruce
abscissam particulam, in qua aliquid, licet exiguum, de genuino illius ligno non fuerit. Quod quidem esse possibile nullus erit qui audeat inficiari: in quo quidem specialis diuinæ prouidentiæ dispositio debebit necessariò recognosci, sed quæ videatur, supposita miraculosa superadditione, quodammodò necessaria. Deus enim in illa deuotioni fidelium consulit, vt sit quotidie diuidua
S. Paulinus.
sumentibus, & semper tota venerantibus, vt loquitur D. Paulinus Epist. 11. Qui ergo patrandis miraculis ea de caussa attentus, vt deuotioni ex integro consuleret, ita oportuit negotium istud peragere, vt nulla particula sine aliquo primigenij ligni frustulo scinderetur: fueritque illud velut cœleste fermentum in amplam illam massam dispersum.
1106
*Et hæc quidem miracula, quia & pos
sibilia, omnium confessione, & verosimilia, proponi securè possunt; non ita alia, quæ possunt in eadem caussa confingi. Vt si dicatur Crucis sanctissimæ particulas sola locali multiplicatione distingui, cùm vna & eadem esse in diuersis locis possit, iuxta receptissimam iam olim, & magis nostris temporibus opinionem. Id quod in alijs dignitatis maioris recentes quædam reuelationes affirmant. Quas tamen vel eo ex capite Thomistica Schola minimè admittandas iudicabit. Quid iam si hæreticis pro defensione certi miraculi proponantur? & quidem cùm illud tale sit, etiamsi pro explicatione modus compertus & potens sincerum intellectum conuincere, non daretur, minimè ea de caussa licitum erit denegari, sicut in mysterijs alijs contingit, quæ ex diuino testimonio credibilia facta sunt nimis; cùm tamen, luce fidei seposita, humanus ea discursus nequeat quidquam conuincens inuenire.
Loading...