SECTIO XXXVII.

SECTIO XXXVII.

Circa dispensationem in homicidio, & alijs virtute quorumdam Indicorum Priuilegiorum.
469
*DE his Seßione 11. & seqq. in quarum
prima ait doctus Antistes à Iulio Tertio an. 1555. concessum fuisse priuilegium Religiosis Nouæ-Hispaniæ vt possent dispensare in irregularitate contracta etiam ex homicidio voluntario, & absoluere ab omnibus casibus, à quibus possunt Episcopi. Et quòd Prouinciales cum Definitorio possent assignare duos aut tres in quolibet Conuentu Pœnitentiarios, qui absoluere valeant ab omnibus casibus reseruatis Diœcesanis (sic corrige, vbi Diaconos) Cuius priuilegij mentionem facit Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus citatis fol. 364. & asseruari ait originale Mexici in Conuentu S. Francisci. Et difficultatem mouet an sit commune Peruuianis, & alijs Indiarum incolis, quæ augetur ob declarationem Leonis X. ex qua habetur non communicari priuilegia localia aut personalia, sed quæ vniuersæ alicui sunt Religioni concessa, vt aduertunt Collector priuilegiorum, Miranda, & Gregorius (corrige Hieronymus) Rodriguez. Nihilominus adducit resolutionem Mirandæ, qui Tomo 2. q. 47. arti. 7. præmissa Declaratione dicta, ea non obstante affirmat quòd in communicatione priuilegiorum veniunt intelligenda ea, quæ speciali alicui loco seu Conuentui sunt concessa, & his positis nihil addit, vnde videtur Mirandæ sententiam amplecti, aut aliquid resolutioni deficere.
470
*De præfato priuilegio dictum à nobis in
Quid circa illud sentiendum.
Thesauro Tomo 2. Tit. 12. n. 295. & seqq. Vbi obiecimus fuisse viuæ vocis Oraculum, quod tamen à nostro non est Auctore obseruatum, qui Seßione 10. n. 31. & 32. talia esse reuocata determinat, etiamsi generali priuilegiorum confirmatione videantur roborata, vt aliqui voluerunt, de quo & Nos citato Tit. 12. nu. 219. Quomodo autem reuocatio talis aliunde suppleri possit loco priùs citato vidimus: licet quod ad homicidium voluntarium spectat, stare reuocatio videatur, nisi dicamus homicidium voluntarium posse intelligi, quod voluntate quidem criminosa est commissum, sed non cum illis circumstantijs, quæ si concurrant, dispensatio circa illud Episcopis denegatur, nomine homicidij voluntarij, iusidiosi scilicet aut meditati: Seßione 24. Cap. 6. de Reformat. Sic enim Pius V. in priuilegio, de quo Sect. 32. concedit facultatem dispensandi in irregularitate contracta propter homicidium voluntarium extra bellum factum, supponens posse illud esse tale etiamsi per insidias non sit, aut præmeditatum, sed criminosa quacumque patratum voluntate. Agit etiam Seßione 13. de priuilegio PP. Prædi
Aliud PP. Prædicatorum.
catoribus concesso à Pio V. die 1. Octobris an. 1571. in quo tamen Pontifex excipit illegitimè natos, & voluntarios homicidas. Vbi homicidium fauorabiliter potest intelligi de insidioso & meditatè commisso, iuxta multorum expositionem, vt aliud non ita perpetratum, non debeat exceptum reputari, de quo & citatus Præsul Seßione 14. communem circa illud sententiam amplexus. & Nos Parte 1. n. 348. & seqq.
471
*Agit itidem Sessione 12. de bigamia, &
quia excepta non inuenitur in dicto priuilegio PP. Prædicatorum, cum alijs, quos refert, dispensabilem arbitratur à PP. Prouincialibus in Festis suorum sanctorum specialiter designatis. Simoniam autem negat posse dispensari, quia non est irregularitas, sed inhabilitas. Vnde P. Suarez
Sed non Simonia.
Tomo 1. de Religione Lib. 4. Cap. 61. nu. 11. in fine Declarationes Cardinalium adducit, vt neque Episcopi possint in illa dispensare in vim facultatis à Concilio Tridentino eisdem attributæ: & materiam eamdem prosecutus Sessione 13. in eo perstat; licet cum P. Auila censeat posse dispensari irregularitatem, quæ ex prauo vsu Ordinum resultat in Simoniaco, quod & Episcopi & Cruciatæ possunt Commissarij. Circa infamiam verò notorij Simoniaci, ex qua sua etiam irregularitas emergit, probabile censet posse dispensari, sed probabilius non posse, quia semper infamia cri
minis turpissimi perseuerat, vnde & irregularitas. Adducta autem sententia Nauarri in Manuali Cap. 25. n. 73. & 77. & Dianæ Parte 4. Tract. 2. Resolut. 103. asserentium infamiam emendatione vitæ purgari, & ita cessare irregularitatem, rem indecisam relinquit, immò & mutilam. Modus enim ille dicendi Y aunque dixo Nauarro &c. Aliquid addendum indicat, quod tamen desideratur. Nisi dicamus illud Y perperam additum, cùm deberet dici: Aunque dixo Nauarro. Et concludit, | quantumuis irregularitas vitæ emendatione purgetur ex Simoniæ infamia contracta, non tamen esse in sic emendato ius aliquod ad Beneficium, quia remanet irregularitas ex Simonia contracta à solo dispensanda Pontifice, & ita tenetur Beneficium dimittere, & pariter fructus perceptos. Seßione 15. asserit irregularitatem ex defectu lenitatis non esse dispensabilem virtute priuilegij Pij V. generalis pro Indijs, sicut neque ab Episcopis, quia non est ex delicto, & ita neque à Commissario Cruciatæ, vt tenent Trullench, alijque ab ipso allegati. Sed P. Auilam sentire contrarium, quia non excipitur, & ita pro vtrôque foro est illius facultas. Quod fundamentum non vrgere asserit, quia Commissario tantùm conceduntur quæ ex delicto proueniunt cum notoria exceptione. Concedit tamen virtute priuilegij PP. Prædicatorum posse dispensari, quia in eo non est concessio ad contractas ex delicto coarctata, vnde & ad bigamiam extenditur.
472
*Circa quæ in eo quòd Auctor inhabili
tatem ex Simonia prouenientem negat esse irregularitatem, sibi videtur esse contrarius. Vt enim ex ipso constat Sessione 2. n. 1. ex Simonia iuxta mentem Pontificis irregularitas contrahitur, sic enim ibi loquens de Bulla Pij V. ad dispensandum in irregularitatibus: Fuera de homicidio voluntario extra bellum commisso, y de la irregularidad que viene por Simonia. Quod & tenet P. Thomas Sancius Lib. 2. Consil. Cap. 3. Dub. 120. num. 4. & alij. Et hoc quidem quoad nomen: quod ad rem autem attinet dictum Sect. 32. circa priuilegium modò memoratum Pij V. & facultatem à Concilio Tridentino concessam Episcopis, quatenus & potest Religiosis esse communis. Alia au
tem adducta probabilia sunt: circa id autem quod de dimittendo Beneficio cum fructibus profertur, videnda quæ diximus Tomo præcedenti Parte 3. n. 215. & seqq. Et addendum, si talis Simoniacus obligationibus Beneficij satisfecit, posse retinere iustam laboris compensationem. Sic P. Henriquez Lib. 13. de Excommunicat. Cap. 3. num. 3. & Cap. 14. n. 3. in fine. Et P. Thomas Sancius suprà Dub. 15. n. 10. & alij, quos adducunt. Quòd si fructus omnes erant competens ministeriorum merces, omnes poterunt retineri. Item, si obtineat reualidationem tituli, poterit integrè fructus retinere, quia poterat eos restituere legitimo possessori: ipse autem est primus & legitimus possessor post reualidationem. Sic citati. Prior locis adductis. Et alter Dub. 19. n. 11. Quòd si pauper sit, idem dicendum, retinere inquam posse, quod sibi & suis necessarium esse iudicabit. Sic ijdem Auctores: ille citato Libro Cap. 13. n. 4. hic dubio eodem n. 14. cum allegatis ab ipsis.
473
*Vbi & addendum quod idem P. Thomas
Valde notanda doctrina.
Sancius tradit Dub. 123. n. 2. quòd si habens Beneficium Curatum absoluatur ab excommunicatione, & irregularitate, quam contraxit celebrando, vel ministrando Sacramenta, potest, si res sit occulta, & statim mittat pro dispensatione, remanere in eadem administratione Beneficij per illud breue tempus, dum venit dispensatio, quia cùm defectus tituli sit occultus, habet veram iurisdictionem, & verè administat Sacramenta. Breue autem tempus videtur censendum, etiamsi à Romana Sede sit expectanda dispensatio, quandoquidem hi Doctores ab ea sola posse obtineri illam arbitrentur. Iuxta quæ si distantia sit magna, neque opportunitas statim mittendi suppetat, eôdem modo philosophandum videtur. Neque graue apparet inconueniens in administratione, ex eo quòd substantialis aliquis defectus possit obrepere. Quod quidem valde notandum, quia in casibus peculiaris vrgentiæ poterit deseruire. Et P. Thomas aliquos pro huiusmodi positione doctos Iuniores, sed innominatos adducit: reliqua sunt consequentia, quæ & pro Indijs esse poterunt opportuna, quando iuxta verosimiles sententias poterit intra ipsas pro obtinenda absolutione ad alios præter Pontificem, commodus haberi recursus.
Loading...