B.

B.

BAPTISMVS.

BAPTISMVS.

Dubium circa solemnitatem quando ratione necessitatis non confertur in Ecclesia.

199
*IN prædio quodam natus infans, vbi est
Oratorium, in quo cum Ordinarij licentia Missa dici solet. Frigida tempestas vrget, & morbida; timeturque ne moriatur, si in vrbem baptizandus deferatur. Vnde & inquiritur an solemniter possit Baptizari? & Respondetur affirmatiuè, si iudicio eorum, qui circa periculum arbitrari possunt, timeri illud possit. Sic Fr. Emmanuel Rodericus in Summa cap. 26. de Baptismo Conclus. 4. vbi ait quòd tempore pestis potest baptizari infans domi, aut in proximiori Capella, aut Oratorio ob periculum delationis in Ecclesiam. Et allegat Ripam de peste, & quod de Baptismo solemni loquatur apparet clarè, nam statim ait tantam eo tempore esse necessitatem posse, vt sine solemnitate possit Baptismus conferri. Et probatur ex Glossa in Clem. 1. de Baptismo verb. Neceßitas: vbi
Glossa. Clementinæ.
ait: Hic cōparanturcomparantur nobilitas & neceßitas. Atqui filij Principum possunt domi solemniter baptizari, | vt in eadem Clementina decernitur; ergo & paruulus propter periculum. Iuxta quod & loquitur P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disp. 31. Sect. 2. vers. Secunda circumstantia dicens in Clementina citata non tribui priuilegium filijs Principum vt sine solemnitate baptizari possint; & ita, si non subsit periculum, solemnitatem Ecclesiæ cum suis ritibus obseruandam. Pro quo & stant Sotus in 4. dist. 6. q. 2. arti. 3. ad 3. Nauarrus in Manuali cap. 22. nu. 7. dicentes sine reatu mortalis peccati non posse solemnitatem omitti, nisi vrgeat necessitas: quæ quidem in casu præsenti non adest: & ita solemnitas adhibenda: sic enim vnum tantùm præceptum non impletur, non baptizandi scilicet extra Ecclesiam; duo autem si solennitas omittatur: cùm sit regula Iuris certa quòd quando sunt duo vincula, sublato vno, non aufertur aliud. Sic P. Stephanus de Auila die 30. Iulij 1597.
200
*Vbi quidem de Parochis mentio nulla,
Quid de Parochi licentia.
aut de ipsorum licentia, quæ non obstante distantia possit postulari: Iuxta ea, quæ in Thesauro dicta sunt Tomo 2. Tit. 12. cap. 8. Difficult. 2. Si ergo licentia Parochi expectari possit, sine illa non est Baptismus conferendus, non solùm solemniter, sed neque sine solemnitate: si autem non possit, & necessaria pro solemnitate suppetant, illa non est omittenda, præsertim à Religiosis, quibus fauere aliquomodo priuilegia videntur, de quo in Difficult. in prædicta, ac præcedenti ipsam. Quæ autem à præfato adducuntur Auctore non solùm probant Baptismum in Oratorio posse cum solemnitate conferri, sed etiam domi: quod quidem ex eo, quod de filijs Principum dicitur, qui domi baptizari possunt, inferre licet; quandoquidem in domibus huiusmodi Oratoria semper haberi solent; sed ex necessitate adhibendi illam, quando necessaria suppetunt, oleum scilicet & chrisma, Capitium & cereus, cum Patrinis.
201
*Et circa hos sic admonet Rituale Indi
cum, solicitè attendendum an Patrinus, qui domi Baptizatum tenuit, sit distinctus ab eo, qui in Ecclesia tenuit, & ita in libro Baptismi scribatur; propter diuersas cognationes spirituales, quæ contrahuntur: siquidem ob Baptismum contracta Matrimonium impedit, & dirimit: alia autem impedit, sed non dirimit, vt habetur in Cap. Contract. de cognat. spirit. & in cap. Catechism. eodem Tit. lib. 6. Cap. scilicet Contracto. Et Cap. Per Catechismum. Vbi quidem Collector, de quo alibi dictum, probabilem est sententiam secutus, in Baptismo inquam non solemni cognationem spiritualem contrahi Matrimonij diremptricem, quam plures amplexi, quos allegat & sequitur Leander Tomo 1. Tract. 2. Disp. 7. Quæst. 21. pro opposita multos etiam & grauissimos Scriptores adducens, & quod ad impedimentum ex Catechismo attinet verissimum est quod Clemens Tertius, & Bonifacius Octauus illius interpres dictis Capitibus expresserunt, tentione scili
De impedimento ex Catechismo.
cet in Catechismo cognationem non contrahi pro dirimendo Matrimonio sufficientem, benè tamen impedientem, pro quo apud eumdem videndi, qui id magis ex professo discutiunt. Tomo 2. Tract. 9. Disp. 23. §. 3. ex quibus præcipuus P. Thomas Sancius lib. 7. de Matrim. Disput. 10. & de tempore ante Tridentinum Concilium loquendo, receptissima sententia fuit, quam ex citatis Capitibus Doctores collegerunt, cui tamen se Dominicus Sotus opposuit in 4. dist. 42. q. 1. art. 2. Col. 4. vers. Vrgentius autem. Post illud autem iuxta ea, quæ habet Seßione 24. de Matrimonio cap. 2. etsi probabiliter idem sentiant non pauci, negant tamen & plures & eximiæ auctoritatis, quos adducit & sequitur P. Thomas cit. Disp. nu. 12. & Leander plures congerens Quæst. 4. In ijs ergo non standum præfatæ Ritualis animaduersioni, licet probabili. In eo autem quod de Catechismo post Baptismum asseruit, sub ea suppositione de perseuerantia impedimenti, satis etiam probabilem sententiam secutus Collector, quam & tenet cum alijs, quos allegat P. Thomas nu. 7. cùm sint etiam apud eumdem, qui id negent contendentes impedimentum huiusmodi ex solo Catechismo Baptismum antecedente consurgere, nec contemnendi illi, quibus & non leue fundamentum snffragatursuffragatur. Sunt etiam alij minùs verosimiles dicendi modi apud ipsum, de quibus nu. 8. & 9. Circa quos non est operæ pretium distineri.

Digressio pro Societate IESV, in ordine ad examen suorum scholasticorum.

202
*CArdinalis Lugo in Responsis moralibus
lib. 4. dub. 20. inquirit quomodò sit interpretandum snffragiumsuffragium Examinatoris ad solemnem Professionem tenoris sequentis: Iuro & testor Patrem N. ægrè posse docere Philophiam & Theologiam, vel vix posse vel vtcumque posse. Et respondet. Primò reprehendendum Examinatorem, quia non obseruauit præscriptam formulam missam ad Prouincias mense Iulio an. 1623. vt sine vlla perplexitate responderent, & cogendum vt iuxta eam formulam respondeat, an possit cum satisfactione docere. Secundo si Examinator dicat posse cum satisfactione additis præfatis particulis, pro Examinato stare: quia non negant potentiam, sed determinant infimum gradum: sic enim dicitur, Iustus vix saluabitur: & hæc opinio est vtcumque probabilis. Est enim vix apud Grammaticos idem ac cum difficultate & labore, & vtcumque idem est ac quocumque modo. Et idem est de aduerbio ægrè, quod nihil denotat aliud, quàm difficultatem magnam. Sic Cæsar lib 1. de bello Gallico, ægerrimè, inquit, confecerant, vt flumen transirent. Et post alia circa ius antiquum, scilicet ante Octauam Congregationem, concludit, stante illius Decreto 37. tale suffragium minimè Examinato fauere, quia in illo exiguntur suffragia clara & minimè dubia pro approbatione: vnde & si habeat pro se duo alia clara & minimè dubia suffragia, debet censeri reprobatus, nisi præclara talenta habeat ad concionandum & gubernandum arbitrio Generalis. Postrema illius verba sunt: Quare si hoc tempore
Cardinalis Lugo.
casus noster contingeret, proculdubiò ille omninò reprobatus censetur, nec posset ad Profeßionem quatuor votorum promoueri, nisi præclara & eximia talenta haberet ad gubernandum vel concionandum arbitrio Generalis, cùm supponatur habuisse duo suffragia contraria, & ex approbantibus vnum non fuisse omninò clarum, sed cum aliqua obscuritate & formi|dine. Hæc ille. Vbi aliquid desideratur, vt præfatis ornatus talentis possit promoueri, quod scilicet plurium suffragijs attingat mediocritatem, quod non supponitur, cùm supponi dicitur habuisse duo suffragia contraria, quæ ita esse contraria potuerunt, vt mediocritatem abnegarent. Si autem tria cum præfatis fuissent lata particulis, videtur omnino certum pro mediocritate stare; illis enim aliquid mediocritate maius indicatur. Quibus præmissis.
203
*Dico Primò. Vix potens docere cen
sendus est penitus approbatus. Probatur celebri decisione Banifacij VIII. in Cap. Per Catechismum de cognat. spirituali in 6. vbi sic ait: Per Catechismum, qui præcedit Baptismum Sacramentorum fundamentum, & ianuam reliquorum cognatio spiritualis contrahitur, per quam contrahendum matrimonium impeditur, vt ex prædecessoris nostri Clementis Papæ III. Decretali colligitur euidenter: dicendo enim quòd talis res vix contrahendo matrimonio impedimentum afferret, velle videtur quòd afferat: nam quod vix fit, fieri tamen dubium non existit. Per illam tamen cognationem matrimonium posteà contractum minimè separatur. Hæc Pontifex, ex quibus manifesta euadit Assertio; cui obstare nequit quôd à Congregatione suffragia clara & minimè dubia requirantur, nam iuxta Pontificiam declarationem, quod vix tale dicitur, euidenter est tale, & dubium non existit. Quod cùm in re adeò graui ita decidatur, ad rem non tanti momenti euidens, clarum, & minimè dubium est, posse conuenienter applicari. Neque obstat quod in eodem Decreto nu. 2. dicitur, sci
licet id, quod in formula iuramenti habetur de doctrina necessaria ad Philosophiam & Theologiam cum satisfactione docendam, intelligendum esse in ijs locis, in quibus est idoneorum auditorum ac disputantium concursus. Nam circa hoc etiam cadere particula Vix potest, iuxta decisionem allatam: si enim vix potest in tali cum satisfactione docere concursu, non dubium est posse. Et si peteretur summus doctrinæ gradus dici etiam posset vix attingi, & tamen attingi non dubium putari debuisset. In nostro autem casu non multùm hærendum, quia posita assignatione ad docendum, multùm ex improbitate studij augeri soleat ingenium. Cùm aliàs approbatus censeatur, pro quo Examinatorum vnus neque mediocritatem recognoscit, in quo plus fortè difficultatis occurret, vt ad docendum in concursu prædicto possit adhiberi. Neque id insolitum, pro quo R. P. Mutij habetur responsum.
204
*Dico Secundò. Quod ad particulam
ægrè spectat, iuxta Latinæ linguæ Classicos est explicandum magistros, ex quibus Ioannes Passeratius in suo Dictionario verb. Ægrè, & verb. Vix, eiusdem esse significationis affirmat, quando scilicet ad alium sensum non debent trahi ex adiunctis, pro quo varia exempla apud ipsum, & cùm vnicuique in sua arte credendum sit, videtur consequenter asserendum idipsum, quod de particula remanet comprobatum. Licet autem Examinatores in huiusmodi approbationibus sine dubitationis cuiusquam notis procedere iubeantur, & simplici affirmatione aut negatione vti: cùm in eo iuramentum interueniat, solent aliquando non parùm anxij versari, quia neque iuramentum violare licet, neque Examinatis eam insufficientiæ censuram impingere, ex qua non leue est incommodum subiturus quisquis reprobatus fuerit, nisi eximiæ adeò virtutis fuerit inuentus, vt honorificum illum gradum etiam oblatum repudiarit, qualis apud P. Nadasi in Anno dierum illustrium die 7. Iulij occurret P. Ioannes Baptista Piscator, & nonnulli alij alibi. Si dicas in conflictu Examinatoris prædicto, cùm dubius sit, debere id ingenuè profiteri, & sufficientem negare, quia is, de quo est dubium, pro insufficiente, vt vidimus, reputatur. Responderi ad hoc posset, non ita esse dubium, quominùs in examinati sufficientiam inclinet, & probabiliter de illa iudicet, & ita cum formidine, quod adiecta particula declaratur. Sed verò responsio ista non vi
detur exacta, quia ita de examinato sentiens potest absolutè approbationem impendere sine nota aliqua dubietatis, quam si apponat, periculo illum reprobationis exponit, si videlicet P. Generalis iuxta Cardinalis Lugo sententiam arbitretur. Videtur ergo appositio talis ex non benè perpensa obligatione procedere, quia Examinatores comperiuntur adstricti, & illo conscientiæ conflictu. Qui licet iudicium sincerè propalare debeant suum, non prohibenter id omne proferre, quod in examinati possit fauorem redundare. Vnde si circa mediocritatem ita iudicent, vt superare existiment, aut si non existiment, dubij tamen circa illam sint, nullam tamen circa mediocritatem habentes dubietatẽdubietatem; ita suum debent suffragium moderari, quia plus fauet, qui de mediocritate certus, de superantia dubitat, aut de sufficientia, quàm ille, qui non dubitat, sed apertum defectum confitetur.
205
*Dico Tertiò. Particula vtcumque vide
tur obstare approbationi, iuxta receptam eius acceptionem. Quamuis enim idem sit ac Quomodocumque, & Quocumque modo, sub ea acceptione nequit huiuscemodi casibus applicari; est enim sic vniuersalis, & non ad limitandum, sed ad ampliandum ordinata. Vtcumque ergo posse, est non plenè & absolutè posse, sed mediocriter, & & imperfectè. Quo pacto in Scriptura sacra oc
3. Reg. 17. v. 20.
currit hæc vox, scilicet 3. Reg. 17. v. 20. vbi sic Elias: Domine Deus meus, etiam ne viduam hanc, apud quam ego vtcumque sustentor, afflixisti &c. Circa quod ita scribit Abulensis Quæst. 30. in cit.
Abulensis.
librum: Et dixit. Vtcumque, id est aliqualiter: quia non totaliter sustentabatur: cùm pleniùs sustentaretur quando manebat apud torrentem Carith, quia ibi dabantur ei bis in die panis & carnes suprà in Littera (v. 6.) hic autem solùm habeat panem mixtum cum oleo, cùm vidua nihil aliud haberet. Hæc ille. Iuxta quæ satis compertum apparet approbationem cum præfata particula non esse in negotio præsenti sufficientem: posse enim aliqualiter docere, est non plenè & cum satisfactione id munus obire posse, quod valde alienum est à Societatis mente, vt adducta conuincunt. De quo hæc dixisse satis occasione præfatæ Decretalis.

Singularis casus circa Baptismum. anno 1598.

206
*INda infidelis annum agens decimum su
Casus propositio.
pra centesimum, penitus surda, neque quidquam nisi per signa percipiens, idque parùm; ferè muta, cum vsu tamen rationis, quia non prorsus caduca, ex loco 40. distante leucis adducta est, infirmo valde pectore, & quæ vix oculos aperiebat. Cumque sacerdos omnia, quæ potuit, media ad instructionem Catecheticam adhibuisset, neque de sufficientia dispositionis satisfactionem vllam haberet, iam recedebat, cùm admonitus ab illius filia de certa mortis instantia, & quòd matrem etiam vt paruulam sine dispositione baptizaret, sub conditione id præstitit, quia forsitan antea illam habuisset. Reuersus post dies aliquot, & circa instructionem solicitus, illius, quæ de necessitate medij & etiam præcepti, necessaria ad salutem sunt, auribus instillauit, seriò & per otium his insistens. Et cùm ab ea an audisset, quæ dixerat, fuisset sciscitatus, audisse respondit. Et cùm eidem dixisset, vt leuatis in cælum manibus, sicut habebat ipse, diceret: O Domine Deus: subleuatis oculis loquebatur, ita tamen vt Sacerdos percipere nihil posset: filia autem hanc eius esse orationem asseruit: Parce mihi, & remitte peccata quæ à pueritia commisi. Addidit insuper Sacerdos, quod opportunum visum, & fecit vt Crucifixi oscularetur imaginem, ac dolorem de peccatis tunsione pectoris testaretur. Cumque illi videretur ex defectu dispositionis administratum antea Baptismum inualidum esse potuisse, cui iam de dispositione, certitudine morali constabat, ipsam sub conditione iterùm abluit, si non esset baptizata: admonita filia, & ritè instructa, ne scandalum pateretur. Circa quod quæsitum an quod priùs factum, licitè fieri potuerit, & item an posterius possit pariter sustineri. Quæsitum etiam quid faciendum cum adulto ignotæ linguæ, aut surdo, & muto, vel adeò decrepito, vt nihil percipiat, quando in articulo mortis signis Baptismum postulat: aut ei per signa offertur infusione aquæ, & signo crucis fronti more Christianorum adhibito &c. quod fieri vident, quando Sacramentum Baptismi confertur. An id debeat sufficiens reputari.
207
*Circa Primum supposita postulatione
Baptismi, vt ex narratione colligitur, responsum est validum fuisse Baptismum, quamuis de illius efficacia & virtute supernaturalem fidem non habuisset. Sic expressè S. Thomas 3. p. q. 68. art. 9. Et est S. Augustini sententia lib. 2. contra Donatistas cap. 14. Et refertur in Cap. Sicut in Sa
Cap. Sicut in Sacramentis.
cramentis, de Consecrat. dist. 4. Non interest, cùm de Sacramenti integritate tractatur, quid credat, & quali fide imbutus sit ille, qui accipit Sacramentum. Ex quo infertur ad recipiendum Baptismum validum, sufficere vt quis velit illud recipere, quod recipi ab alijs videt, vt habetur in Cap. Spiritus Sanctus 11. q. 1. vbi de pueris à D. Athanasio etiam puero baptizatis. Ex Sozomeno lib. 2. histor. Ecclesiast. cap. 17.
208
*Ad Secundum attentis circumstantijs
non malè egisse Sacerdotem Baptismo sub conditione administrato: Quia ad baptizandum in articulo mortis etiam sine conditione sufficit ea scire, quæ sunt necessitate medij necessaria, cum dolore de peccatis mortalibus. Item quia licet sacerdos dubitabat an vetula id sciret, quod est necessitate medij necessarium, sub conditione baptizans non peccauit; quia licet communiter conditio circa ea tantùm apponatur, quæ necessaria sunt vt Sacramentum sit validum. v., verbi g.gratia, Si non es baptizatus: apponi etiam potest circa ea, quæ solùm requiruntur vt Sacramentum dignè & cum fructu recipiatur; quando tales circumstantiæ occurrunt, vt minister de dispositione ad huiusmodi receptionem propter temporis angustias nequit certiorari. Quod ex eo euincitur: Nam licet Sacramenta ex Christi institutione non sint sub conditione conferenda, vt docet Caietanus in Tit. Absolutio: nihilominùs contra eorum institutionem non agitur quando ob iustas caussas sub conditione administrantur. Quemadmodùm contra eamdem institutionem non facit qui cùm dubia materia, conditione subiuncta Baptismum ministrat, si necessitas vrgeat, lixiuio v., verbi g.gratia, vtens. Item, quia nulla iniuria fit Sacramento, sicut neque tunc fit, quando apponitur conditio, Si non es baptizatus, eo quòd an baptizatus sit, nequit explorari.
209
*Ad Quæsitum aliud, non fuisse licitum
nec conueniens iterùm baptizare, per se loquendo: Quia Baptismus iam collatus fuerat validus, & baptizans sub conditione eum, qui iam certò baptizatus est, peccat mortaliter, vt ait Sotus in 4. dist. 3. q. vlt. arti. 9. ad 4. D. Thom. & viri alij docti, quia videtur de priori Baptismo cum iniuria illius dubitari, ac si caruerit virtute ad suum proprium effectum. Et quia vera forma & materia apponitur in subiecto incapaci. Quod ergo fieri oportuit nihil aliud fuit, quam præfatam Indam disponere pro habenda contritione, vt ita suum effectum haberet Sacramentum recedente fictione, quæ forte interuenerat. Dictum est, Per se loquendo, quia per accidens potuit ignorantia, inconsideratio & bona fides Sacerdotem excusare. Verum nihilominùs est quòd licet aduerteret primum Baptismum fuisse validum, non incurreret irregularitatem, quia illa imponitur rebaptizantibus absolutè, quæ fuit hæresis Donatistarum, & pœnæ extendendæ non sunt.
210
*Ad Postremum sicut ad Primum respon
sio adhibita, sufficere scilicet ad validitatem Baptismi velle recipere quod Christiani recipiunt, etiamsi supernaturalis fides deficiat. Sed si non sit aliàs rectè dispositus eum accepturus, vt iustificari per illum possit, peccat mortaliter, sicut & qui illum administrat. Quia, vt ait D. Thomas
D. Thom. q. 68. art. 8. ad 2.
3. p. q. 68. arti. 8. ad 2. Ecclesia intendit hominem baptizare vt emundetur à peccato: & ideò quantùm est de se non intendit dare Baptismum nisi habentibus veram fidem, sine qua non est remissio peccatorum. Et in eadem q. 68. arti. 4. ait quòd peccatoribus habentibus voluntatem perseuerandi in peccato non licet ministrare Baptismum, quod efficacissimis probat rationibus. Hinc fit quòd si Indus adultus in articulo sit mortis constitutus, neque adsit, qui linguæ illius gnarus agere possit interpretem, cùm & illam ignoret Sacerdos, & ita non possit instrui circa | ea, quæ sunt ad recipiendum dignè & cum fructu Baptismum, iustificandus per ipsum, supernaturali fide, & dolore peccatorum præuentus; non possit illi licitè conferri, cùm sic conferens contra intentionem agat Ecclesiæ, & ipsius Christi, vt ex illis eiusdem constat verbis Matth. 28.
Matth. 28. v 19.
v. 19. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos &c. Circa quæ D. Hieronymus lib. 4. Com
D. Hieron.
ment. in fine sic ait: Primùm doceant omnes gentes, deinde doctas intingant aqua: non enim potest fieri vt corpus Baptismi recipiat Sacramentum, nisi antea anima fidei susceperit veritatem. Sic S. Doctor. Sicut autem qui administrat, mortaliter peccat, ita & qui recipit. Id quod ex Sacramento Pœnitentiæ confirmari potest, quod licet validum, in forme tamen esse queat, peccat tamen mortaliter & qui administrat, & qui recipit, si de ijs, quæ ad illius effectum sunt necessaria non curent. Indus ergo licet Baptismum petat, quem videt conferri Christianis, baptizandus non est, nisi præfata concurrant, aut saltem ea, quæ sunt de necessitate medij, si necessitas vrgeat, doceatur. Sic P. Stephanus de Auila.

Quædam notantur circa dicta.

211
*IN præfata resolutione id, quod de culpa
bili iteratione Baptismi dicitur, non caret difficultate. Attentio siquidem narrationis tenore valde dubium apparet an prior Baptismus validus fuerit, vnde coactus est Sacerdos (& ægrè id quidem) vt illum sub conditione conferret. Stante autem huiusmodi collatione, vbi primùm de certo administrationis modo opportunitas succurrit, iterùm est baptizandus sub conditione, qua vsus est Sacerdos. vt est Doctorum omnium inconcussa doctrina. Vnde non solùm potuit, sed debuit id facere quod & fecit. Neque id, quod ex facto D. Athanasij affertur, tanti momenti est, vt non habeat promptissimam ex citato ipso Capite solutionem, sic enim ibi: Vbi ex responsis eorum
Cap. Spiritus S. 1. q. 1.
vidit (S. Alexander) secundùm religionis nostræ ritum cuncta constare; statuit illis, quibus integris interrogationibus, & responsionibus, aqua fuerat infusa, iterari Baptismum non debere, sed adimplere ea, quæ Sacerdotibus mos est. Sic dicto in Capite ex præfato Historiographo Gratianus. Quis autem non videat nihil tale in casu nostro repertum, cùm prædicta vetula ad nullam interrogationem responderit primo illo in congressu, vnde recedens Sacerdos à filia est, vt vidimus, reuocatus, nullo in matre circa id motu, nec signo præteritæ petitionis, quæ si reuera præcessisset, aliter esset iudicandum.
212
*Id autem quòd filia postulauit vt tam
quàm paruulæ sine dispositione Baptismus conferretur, fieri quidem posset, si ad infantilem fuisset innocentiam restituta, & nullum mortale peccatum admisisse constaret. De nullo autem horum constare poterat, cùm dicatur vsum ali
quem habuisse rationis, & in Idololatra adeò prouectæ ætatis nequeat innocentia tanta præsumi, sitque receptissima Theologorum doctrina sine gratia per Christum non posse per longum spatium naturalem legem obseruari; & quando rarum aliquod circa hoc videtur prodigium, Deum speciali aliquo suæ prouidentiæ medio fidei lumen dispensare. A quo quidem ea, de qua agimus, valde aliena fuisse videtur, quæ inter fideles versata per annos plures, & Christianæ legis imbuta notitia, quam & filiam videbat amplexam, circa Baptismi receptionem adeò pigritauit. Prætereà grauis quæstio est an sine fide possit effici bonum aliquod opus sine vlla circumstantia mala; & cùm fuerint qui id negauerint, communis sententia affirmat, pro
P. Suarez.
qua P. Suarez Patronos adducit Tomo 1. de gratia lib. 1. cap. 6. n. 6. qui & nu. 8. non solùm sine fide supernaturali id posse stare asserit, sed etiam sine veri Dei cognitione; addit tamen sic: Licet rarò fortassè id fiat. Aut ergo sine fide & Dei cognitione fieri opus bonum naturale nequit, aut si fieri potest, id erit rarò. Ex quibus conuincitur Idololatram, id præ alijs habere, & ita non solùm per diuturnum spatium legem naturalem obseruare non posse, sed neque, nisi raro, bonum aliquod efficere opus penitus bonum. Quî ergo stare possit longissimi temporis innocentia? Quod ergo filia pro matre decrepita postulauit, ex sincero quidem, sed erratico est sensu profectum, quia mortalia peccata sine fide & dolore illi correspondenti, nequeunt expiari.
213
*Sed obijci potest id, quod à Nobis di
ctum Tomo. præced. Parte 6. nu. 158. ex P. Arriaga, posse inquam inter Gentiles aliquos inueniri, qui solùm sint venialium peccatorum capaces, ob insignem ruditatem, & hos esse sine instructione alia validi Baptismi capaces, puerorum more, licet venialia per Baptismum non sint in ipsis delenda, sed post præuium instans mortis, iuxta dicta ibidem num. 157. Quis autem scit an Inda, de qua agitur, talis fuerit? Vnde videtur potuisse more puerorum, vt postulauit filia, baptizari. Et id quidem sub conditione, vt ibidem obseruatum. Quòd si potuit, debuit profectò, sic enim eius saluti æternæ consultum, & damnationis periculo quantùm est moraliter possibile ex lege charitatis, aut etiam iustitiæ, si proprius adfuit Pastor, occursum. Si dicas ex futuro posteà euentu eam fuisse capaciorem, constitisse; id non satisfacit; nam ex maiori instructione id potuit accidere, iuxta eodem loco dicta, & ita stare, vt ante tempus dictum nullum fuerit ab illa peccatum lethale commissum. Pro quo & facit id, quod ex P. Tannero datum. num. 156. quod & amplectitur Dom. Quitensis Lib. 3. Tract. 1. Seßione 14. n. 7.
214
*Respondeo præfatam doctrinam non
Responsio cum vtili doctrina.
videri improbabilem, & posse ad praxim aliquando aduocari, casu scilicet mortis vrgente, in quo opinionibus ferè improbabilibus vti licet, qualis est illa de absolutione moribundi, qui à sensibus destitutus nullum signum doloris exhibuit, aut volitæ confessionis, sicut & in Baptismo occurrunt aliquæ circa qualitates aquæ. Quod vt conuenienter fieri possit, diligenter est circa modum agendi in vitæ decursu eius, de quo dubium vertitur, inquirendum, ijs auditis, qui testimonium possunt perhibere. In casu autem proposito ita fieri potuit, interrogata filia circa matris capacitatem, quæ & sufficiens visa est pro antecurrenti tempore, vnde non debuit circa illam more puerorum agi, sed dispositio conue|niens procurari. In Æthiopibus quidem id habemus frequentius; sunt enim quamplures ignotæ linguæ, & qui nullum circa diuina & rationabilia cognitionis vestigium præ se ferant, vnde eorum prorogari Baptismum omnino necessarium reputatur, adhibendum tandem, si mors instet, sub proposita conditione: Neque
P. Tanner.
enim credibile est Deum à quoquam exigere maiorem cognitionem, quàm per vim intellectus ipse consequi poßit. Quæ sunt verba P. Tanneri. 2. 2. Disp. 1. Quæst. 7. dub. 7. n. 42. Sic ille.
215
*Est autem resolutioni præfatæ satis con
sona illa, quam Leander habet Tomo 1. Tract. 2. Disput. 6. Quæst. 22. vbi inquirit de amenti, vel dormienti, de quo dubitatur an petierit Baptismum ante amentiam, vel somnum? & præmissa P. Henriquez affirmatiua sententia lib. 2. cap. 24. n. 4. si adsit coniectura quòd petierit, pergit, & sic ait: Sed ego respondeo, quòd etiamsi non adsit
P. Leander.
coniectura, poßit baptizari sub hac conditione: Si petisti Baptismum, ego te baptizo &c. Quia hoc modo nulla irrogatur iniuria Sacramento, & potest prodesse amenti baptizato. Sic Bonacina loco citato (scilicet Tomo 1. Disput. 2. q. 2. p. 6. num. 19.) Sotus Dist. 5. q. vnica arti. 12. Nugnus. q. 86. arti. 4. Sic ille addens id locum habere, dummodò non constet, post petitionem in statu peccandi iacuisse. Iuxta hoc ergo præfata Inda baptizari potuit, quia fortè Baptismum aut petiuit, aut desiderauit, sicque habuit illum in voto, quam non constitit in statu iacuisse peccati, neque in illa potuit in tali ætate haberi præsumptio, quæ Sacramenti receptionem impediret. Sed cùm administrari nequeat nisi disposito, neque petitio sit sufficiens dispositio, conditio alia addenda est, scilicet, Si es dispositus. Quod quidem in cautione illa, de qua citatus Auctor, videlicet in statu peccati non iacuisse, non videtur contineri: nam delicta quis intelligit? Psal. 18. & præsertim occulta, & in corde perpetrata, in ijs maximè, qui aut Deum non cognoscunt, aut vix illius recordantur, de quibus Psal. 9. v. 26. aliàs. 6. Non est Deus in con
Psal. 9. v. 26.
spectu eius: inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Quod circa inquinamenta cordis, per desideria praua frequentiori experientia comperietur. Et in Indis, quo seniores illi, magis solet superstitio radicari.
216
*Vnde si de hoc constaret, minimè esset
Vsus eiusdem temperatio.
Baptismus conferendus; neque sententia dicta habere locum potest circa Indos huiusmodi; aut cuiusuis conditionis Gentiles; nisi in illis aut coniectura aliqua subsit, iuxta P. Henriquez, aut fundamentum, quod videatur sufficiens, vt etsi non petierit Baptismum, petere tamen potuerit, illius voto concepto, cum ante actæ vitæ emendatione. Id quod ijs accidere potest, quibus lux Euangelij aliquatenus est orta habitantibus in regione vmbræ mortis; non tamen illis, qui in mera sunt barbarie constituti: hos enim à sensibus alienos baptizare sub conditione prædicta, absurdum planè fuerit, cùm moraliter loquendo habere illa locum nequeat: Si petisti, cùm petere non potuerit. Et quidem iniuria tunc fit Sacramento, quandoquidem sub conditione impertinenti & absona ministratur, vel ministrari intenditur, cùm sit inualidum futurum. Quod quidem ex cautione illa, Dummodò non constet &c. potest euidenter comprobari, dicitur siquidem obstare Baptismi administrationi, quia illi fieret iniuria, dum indigno administratur. Atqui stare potest vt talis fuerit dignus, si videlicet morti proximus à Deo interiùs illustretur, vt & Baptismum desideraret, & dolorem conciperet peccatorum, siue ante amentiam, aut somnum. Atqui hoc non attenditur, eo quòd ex ijs, quæ semper eueniunt in talibus morum prauitate corruptis, moralis habeatur certitudo: Vnde si Deus peculiari aliqua prouidentia aliquid huiusmodi in talibus moliretur, ad eamdem pertinebat id ipsum patefacere, vt illis per Baptismi opportunissimum remedium æternæ vitæ portæ panderentur.

Adduntur & expenduntur alia ex eôdem Magistro.

217
*GEneraliùs rogatus citatus Pater circa
dispositionem pro Baptismo necessariam, eadem ferè quæ sunt iam dicta respondit. Addens sine cognitione eorum, quæ sunt de necessitate medij, neminem posse baptizari: quæ autem sint, declarans ait. 1. esse vnum Deum omni naturæ superiorem. 2. esse remuneratorem præmio supernaturali, licet illud in speciali non possit apprehendere. Et malorum punitorem. 3. esse vnum, & omnium creatorem 4. peccata remittere, & conferre gratiam. 5. animam esse immortalem. 6. peccatum recognoscere. Quæ quidem D. Paulus celebri illa sententia comprehendit: Credere oportet accedentem ad Deum quia est, & inquirentibus se remunerator sit. Hebr. 11. v. 6. Cùm præmisisset: Sine fide autem
Hebr. 11. v. 6.
impoßibile est placere Deo. V. eod. Vbi quod ad gratiam attinet, de gratia remissionis videtur accipiendum: de illa enim quatenus forma iustificationis est, etiam semiplena notitia capaciores superuolat. Cognitionem autem Trinitatis & Incarnationis non esse de necessitate medij cum Victoria, Cano, Ledesma Coimbricensi & Alfonso de Castro tamquàm probabile, & practicabile proponit, qui Doctores de Christi cognitione locuti; esse autem idem de mysterio Trinitatis ex D. Thoma clarè colligi affirmat. 2. 2. q. 2. arti. 8. vbi ait quòd sicut ante Christi aduentum mysterium Incarnationis fuit explicitè creditum à maioribus, implicitè autem, & quasi obumbratè à minoribus, ita etiam & mysterium Trinitatis. Ergo Doctores qui asserunt modò in raro aliquo casu posse quempiam iustificari cum sola fide implicita de Christo, consequenter debent asserere idem de mysterio Trinitatis. Licet autem Doctores præfati de raro tantùm casu pronuntient, non ita ad rarum casum eorum est arctanda doctrina, vt non plures possint accidere, quos & illi concederent, si noui mundi incolas pernouissent; & ita P. Auila dum in praxi id posse locum habere profitetur, huius esse mentis non obscurè dignoscitur. De quo dictum à Nobis Parte 6. à num. 159. vbi de P. Iosepho Acosta, qui doctrinam præfatam exhorruit, quam tamen videmus à viro tanto illius coætaneo propugnatam.
218
*Qui & constanter affirmat adulto, cuius
ignoratur lingua, non posse conferri Baptismum, | cùm circa fidem necessariam & dolorem nequeat instrui, etiamsi in articulo sit mortis constitutus. Neque fore sufficiens si coràm illo alij baptizentur, & insinuetur ipsi an velit illud ipsum. Quod quidem ita accipiendum, quando in adulto tali ni hil deprehenditur speciale, quod possit ad Baptismi collationem permouere. Neque enim talis ineptior est muto, qui tamen Sacramentum potest Pœnitentiæ recipere, vt graues Scriptores asserunt apud Dianam Parte 5. Tract. 6. Resolut. 3. Pro quo & Dom. Quitensis in Itinerario lib. 4. Tract. 3. Seßion. 3. & Leander Tomo 1. Tract. 5. Disput. 5. Quæst. 56. qui alios adducit. Si ergo is, de quo agimus, voluntatem sacræ ablutionis ostendat, eamque seriam, iteratis significationibus, tundens pectus, & cælum aspiciens, vel sursum oculos leuans, baptizandus est: Deus siquidem in eo aliquid videtur operari pro illius æterna salute, cui est cooperandum, ne in vacuum gratia eius recipiatur, conditione subiuncta, in quo, vt superiùs dictum, nulla Sacramento infertur iniuria.

Breuiores quædam Resolutiones circa Baptismum paruulorum.

219
*PRima sit filios non esse inuitis parenti
bus baptizandos, si vsu rationis careant. Hæc est communior sententia. Si verò rationis vsu polleant, & baptizari velint, eis est baptismus conferendus, separandi tamen à parentibus, si autem ita contradicant illi, vt sine scandalo id stare nequeat, supersedendum, & ita opportunius censuit doctus Pater vt Baptismus inscijs parentibus conferatur. Verùm si ex Baptismo ob contradictionem dictam scandalum est futurum, maius profectò ex separatione timendum. Quomodo ergo hoc componi poterit cum clandestina administratione? Videtur ergo in casu Baptismus omittendus donec res ita disponi queat vt scandalum non emergat.
220
*Secunda sufficere vt parentum alter as
sensum præstet: qui necessarius non est, si puer sit in mortis constitutus discrimine. Tunc ergo neque de contradictione curandum, qualiscumque illa sit, nec ob scandalum desistendum, nisi tale esset vt multorum æterna salus periclitaretur, quæ vnius est saluti præferenda.
221
*Tertia, id quod de parentibus dictum,
3. De tutoribus.
etiam de tutoribus accipiendum. Verum enim verò tutelæ apud Indos non multum curandæ, quia tales non sunt, quales legibus exprimuntur, sed superficialis cura pupilli, in cuius separatione leuis sit futurus dolor, aut forte nullus.
Quarta. Si pueri inueniantur, quorum non
4. De abiunctis à parentibus.
agnoscantur parentes, vel in remotis agant, quia bello capti, aut aliàs, possunt baptizari. Et quod ad captos bello attinet, etiamsi verè serui, minimè dominis illa potestas competit, quæ parentibus, & eorum locum tenentibus, quia neque iure naturæ, neque iure gentium; non priùs, quia iuxta naturæ ius, ea quæ ad bonum animæ spectant, extra seruitutis sunt leges, quæ ad solius corporis dominium referuntur, & ideò illud est pretio æstimabile: neque posterius, quia nullibi talis inuenitur lex, neque circa illud Reipublicæ omnes conuenerunt, essetque onus tyrannicum eam conflictionem afflictis addi: quod secus in parentibus accidit, ad quos pertinet, tamquàm principales caussas, & partes sui, filios dum sui compotes non sunt, apud se habere, & eorum teneros motus moderari.
222
*Quinta, Etiamsi parentes consentiant
vt filij baptizentur, baptizandi non sunt, si apud ipsos sint relinquendi, ob manifestum periculum peruersionis. Sed quid si eorum est beneplacitum requisitum, nulla de separatione facta mentione, quam neque ipsi potuerunt suspicari? Relinquendi equidem, quia fraus iuri non debet certo præualere; curandum tamen vt vsu rationis instante separatio fiat, medijs conuenientibus adhibitis, quod non erit difficile; si secus accidat, ea characteris iniuria ministro Baptismi tribuenda, sicut accideret, si puerum inuitis parentibus baptizaret, inuiti enim isti censendi sunt, dum beneplacitum est fraudulenter extortum.
223
*Sexta, Fuit qui rogaret apud Indicam
agens Missionem num pueri, qui nondum compleuerunt decimum quartum annum, & puellæ quæ duodecimum, possint sine ipsorum intentione baptizari. Et responsum negatiuè, quia vsus rationis regulariter ante præfatam aduenire solet ætatem: & ita ius disponit vt parentes vota eorum irritare queant ante pubertatem emissa, vbi supponitur fuisse valida, aliàs non esset opus irritatione, & ita cum rationis vsu constitisse. Item septennium pro sponsalibus sufficit, vt est decisum in Cap. Litteras. Cap. Acceßit. & Cap. Ad dissoluendum, de desponsat. impuberum. Ne
que est eadem ratio de Professione, & Matrimonio: quia cùm contractus sint, benè potuit Ecclesia ætatem pro illis designare. Necessitas autem vt adultus propriam habeat intentionem ad recipiendum Baptismum de iure diuino est: vnde nequit Ecclesia decernere vt illa necessaria non sit in eo, qui iam vsu potitur rationis. Sic dictus Pater. Sed quidem Indorum caussæ non sunt in multis iuxta Iuris dispositiones exquisitè iudicandæ, vt aliàs dictum, & de ætate specialiter, cùm sit constans seriùs ipsis lumen rationis oriri; in quo nihil fixum statui potest; quamuis satis verosimile appareat ante annos prædictos prædictam illuminationem accidere. Circa quod si dubium aliquod sit, & puerorum aut puellarum voluntas circa Baptismum agnoscatur, in eorum est fauorem iudicandum, iuxta quod res exigere videatur. Pro quo Auctores apud Leandrum Tom. 1. Tract. 2. Disput. 5. Quæst.
Quid quando dubitatur.
15. qui vti probabilius asserit posse licitè baptizari puerum etiam extra articulum mortis si Baptismum petat expleto septennio, etiamsi de rationis vsu dubitetur, quia præsumitur vsum rationis habere; secus si septennium non expleuerit, nisi in articulo mortis, quia præsumitur non habere, & melior est in dubio conditio parentum possidentium. Quo resolutionis modo
existimat sententias circa dubium, de quo agit quæstio, oppositas conciliari. Sed cùm expleto septennio dubium sit, nihil videtur operari præsumptio, quæ veritate eliditur, vnde casus in statu dubij relinquitur, & ita præsumptioni negato loco, solùm ratione dubij in fauorem baptizandi iudicatur. Quidquid autem de hoc aliàs sit, circa Indos aliud formandum arbitrium, & | experimentis vltra septennium exploranda capacitas, fauorabili semper conclusione. Est autem periculosa Baptismi administratio, si illorum intentio, vbi dubium occurrerit, non requiratur, quia sine illa validus esse non poterit, si vsu rationis polleant, iuxta dicta, vnde circa hoc cautè procedendum.
BENEFICIVM.

BENEFICIVM.

Casus peculiaris.

224
*SAcerdos quidam Limæ simplex bene
Casus propositio.
ficium possidet, Capellaniam scilicet collatiuam, vt vocant, ex qua redditus annuos quadringentorum octoregalium percipit. Et cùm nauigare in Hispaniam velit ob magni momenti caussas, decernit relinquere substitutum vt Missas dicat, (tres inquam singulis hebdomadis) sitque interim Capellanus, ea tamen conditione vt integros leuandi redditus non habeat facultatem, sed trecentos sibi tantùm octoregales accipiat. Et quia absentiam huiusmodi duraturam per triennium arbitratur, vult ipsi substitutus trecentos octoregales in fine triennij tribuendos anticipatè tradere. Est insuper conditio, vt si absentia fuerit diuturnior, integros redditus sibi habeat substitutus. Item quòd si ante triennium mors eunti superueniat, substituto trecentos octoregales minimè heredes tribuere teneantur, etiamsi illos non soluerit censuarius. Circa quod tria quæruntur. Primum circa reseruationem centum octoregalium. Secundum, an possit trecentos anticipatè tribuere substitutus. Tertium, circa conditionem vltimam, vt neque trecenti octoregales, neque eorum pars dentur substituto, etiamsi mors eunti obtingeret, neque illos ab obligato ad redditus aecepisset. Et responsum est.
225
*Ad Primum fuisse licitam reseruatio
nem; quia fundatoris Capellaniæ voluntas fuit ea Capellano relinquere, quibus honestè, & decenter posset sustentari, & sic honorificentius, quàm si ex diarijs stipendijs victum esset habiturus. Qua de caussa etiamsi per triennium dicturus Missas non sit, centum illos leuare octoregales poterit. Item quia obligatio illi incumbit obseruandi an Missas dicat substitutus, & id curandi per se, aut per alium. Pro quo facit doctrina Dominici Soto lib. 9. de Iust. q. 3. arti. 1. & Cordubæ lib. 1. q. 4. dub. 5.
226
*Ad Secundum & Tertium, præfatum
contractum dupliciter fieri potuisse. Primò vt Capellanus relinquat substitutum cum obligatione anticipatè trecentos octoregales tribuendi. Etsi ita, contractus est Simoniacus: quia aliquem substitutum in Ecclesiastico beneficio constitui res spiritualis est. Et ita quemadmodum si Petrus Francisco centum octoregales mutuat, cum obligatione vt ille centum etiam daret mutuos, posteà, vsura esset omnium consensu: quia obligatio remutuationis est pretio æstimabilis: ita etiam substitutionem impendere, vt trecenti octoregales anticipatè reddantur, quod est mutuum virtuale, Simonia est: quia id, quod in rebus temporalibus est vsura, in spiritualibus est Simonia. Secundò fieri contractus potest, ita vt non obligetur substitutus ratione substitutionis, & hac ratione est lieitus, & vt scrupulus non supersit, in hunc confirmandus modum, vt duo contractus sint. Prior vt Capellanus substitutum
Duplex alius.
constituat trecentis illi octoregalibus pro annis singulis, assignatis. Et hoc ita peracto succedat alius, in quo substitutus tribuat proprietario cum periculo illos amittendi, si ante triennium, & in ipso itinere moriatur, Capellania etiam alteri collata: & cum spe pariter fruendi integra pensione reddituum, si vltra triennium proprietarius in Hispania demoretur. Quo pacto Simonia abest: nam insubstitutione illa non interuenit, cùm gratis omninò fiat. Et quemadmodum cum tertio simile posset pactum inire, trecentos ab eo octoregales mutuos postulans cum eodem periculo & spe, quam in substituto statuimus: ita etiam fieri cum substituto poterit: quia commodum possibile fruendi per annos aliquot centum octoregalibus supra trecentos non accrescit illi propter mutuum, sed propter periculum, ad quod ipse substituentem non obligat, (quod esset vsura) sed substituens ipse petit. Aduertendum tamen est priorem contractum liberè faciendum, sine eo quòd substitutus ad secundum obligetur; aliàs erit Simoniacus, quia obligatio talis est pretio æstimabilis. Verùm enim vero casus prædictus vt in relatione proponitur, saporem & suspicionem Simoniæ præ se ferre videtur: nam secundus ad primum cum obligatione aliqua refertur: Sed dummodò illa vera & propria non sit, licitus in conscientia erit, vt dictum est. Sic P. Stephanus de Auila.
227
*Et citat quidem ille Sotum & Cordu
bam pro licita centum octoregalium reseruatione. Quod autem ad priorem attinet non multùm fauere videtur; solùm enim ait eum, qui stipendium copiosius accipit, si Curatus sit, posse minori exhibito alteri vt Missam dicat, iusto tamen, quod abundantius est sibi reseruare, pro cura & onere, quod subit ex Officio Pastorali. Iam enim sententia ista proscripta est. Et vt demus illis Auctoris temporibus fuisse probabilem; cùm tamen id curæ Pastorali solùm tribuendum censeat, id non debet ad curam, quæ talis non sit, extendi: & satis quidem exigua esse poterat, quam in Hispania, is, qui eo contenderet, habuisset, & Capellano cuicumque incumbens, absque iure ad reseruationem redditualis portionis. Id quod in contractu prædicto videre est. Nam si vltra triennium prorogaretur absentia, centum dictos octoregales substitutus esset habiturus; cùm tamen à præfata cura deberet proprietarius neutiquam abstinere. Censebat ergo illam non esse tali compensatione condignam. Corduba autem minimè in absoluta sua assertione Soto consentit, quam non leuibus argumentis impugnat: Solumque affirmat sustineri posse quando ex lege, vel consuetudine, vel ex voluntate saltem tacita commendantium ipsas Missas, dantiumque maiora stipendia, taxatum vel Ordinatum est aliquod præmium, vel aliqua pars illorum determinata vel indeterminata pro ipso habente curam faciendi ipsas Missas pro suo debito aliàs stipendio celebrari. Quod quidem non apparet quomodo instituto præsenti possit | applicari. Id autem quod de honorifica agendi
ratione in Capellano dicitur, est quidem penitus verosimile; sed casui non adaptabile, cùm Capellaniæ curam in alium reijciat Capellanus, qui vt decenter etiam se gerat, integra reddituum deberet transmissione potiri: nec Capellanus ipse quarta illa parte esse contentus, sic enim fundatoris non esset consonus voluntati, quandoquidem ad decentem statum parùm potest illa conferre. Quod si dicatur habere illum vnde possit aliàs statui decenti consulere: ex eo fit non debere sibi centum illos argenteos nummos reseruare, sed ei relinquere, in quem onus & honorem Capellaniæ transmittit.
228
*Nihilominùs non est reseruatio dicta
Defenditur tamen.
damnabilis, nisi in fundatione aliquid sit, quod videatur obstare. Nam Capellanus, qui per alios suæ potest obligationi satisfacere, minus potest stipendium tribuere dicenti Missas, quàm sit illud, quod est ipsi à fundatore designatum. Id enim non est Vrbani VIII. Decretis prohibitum, vt declarauit Sacra Congregatio, vt videri potest apud Dianam Parte 2. Tract. 14. Resol. 11. Vnde præfatus proprietarius maiorem etiam argenteorum numerum potuit sibi reseruare: nisi (vt dixi) aliquid in fundatione præcautum. Cùm autem hoc ita fieri possit, sitque vsu receptum, ratio illa decentis status Capellani parùm vrget; quia licet per se loquendo ita sit, dum communi vsui nihil contrarium apponitur, Capellanus poterit, quod sibi commodius fuerit operari. Cumque per alios Missas dicat, & sic stipendia diminuat, credibile est habere aliunde quæ pro decenti sunt statu necessaria. Vnde in fundatorem nihil dedecori futurum ex tali agendi ratione redundat, cùm constet ipsum pinguem adeò Capellaniam instituisse, ex quo & sequitur honorificum esse Capellanum. Et eò venere mores, vt Missas non per se, sed per alios dicere, sit honorificum Capellanis, quibus vnde lautè viuant commoda abundantiora succurrunt.
229
*Circa contractum alium bene quidem
animaduersum suspicionem Simoniæ præ se ferre, quia videtur obligatio pretio æstimabilis resultare, & eo tendere substitutionem, aliter non futuram. Sed quidem obseruato contrahendi modo ab Auctore præscripto, si conscientia non clamitet, stare ille potest. Addidi tamen, quod iuxta illius mentem esse credo si obligatio vera & propria sit, nam aliqualis non est damnabilis, ex liberalitate scilicet aut gratitudine de qua dictum aliàs, scilicet Tomo 2. Tractatu 19. nu. 27. & 28. & in Additionibus nu. 135. tot enim sunt Auctores id admittentes, vt non possit non eorum sententia, seruatis ijs, quæ ibidem dicta, probabilis iudicari. Et in casu præsenti cum proprietarius substituto tantùm commodi contulerit, sibi bene persuadere potuit non defuturum antidorali respectui, & quod attinebat ad trecentos octoregales minimè negaturum, cùm aliàs in eo contractu lucrum etiam sperare posset mora euntis in Hispaniam, vt frequenter accidit, prorogata, sic enim quadringentos integros lucraretur, cùm nihil ante incommodi considerabilis fuisset expertus: quos enim trecentos simul tribuit, in fine triennij erat partitis vicibus, centum scilicet annis singulis præbiturus. Non posse autem doctrinam Capituli Sede Vacante Visitatoribus adaptari, ex dictis circa ipsos locis citatis est liquidum: neque ego ab inculcanda huiusmodi constantissima veritate vnquam me patiar remoueri, si forte sit spes vt cum Propheta loquar Thre
Thren. 3. v 29.
nor. 3. v. 29. Hæc enim non vnius mali labes, sed multorum, pro quibus auertendis etiam in puluere os ponere cum eodem ijs, quos zelus domus Dei comedit, operæ erit Christianissimæ pretium: Ponet in puluere os suum. Ibidem vt non sint qui ponant in puluere corda, terrenis commodis ita immersi, vt de cælestibus, ad quæsuo pro munere adspirare debent, nequeant cogitare, Futuri, (Heu) tamquàm pnluis, quem proijcit ven
Psal. 1. v. 5.
tus à facie terræ. Psal. 1. v. 5.

Casus circa capacitatem Religiosi ad habendum Beneficium, præsertim Curatum.

230
*REligiosus quidam Professus à Religio
Casus propositus.
ne eiectus à Summo Pontifice impetrauit indultum, vt in habitu Clericali viuens in sæculo possit exercere quæcumque munera & Officia per Clericos sæculares exerceri solita, & rogauit an se extenderet concessio huiusmodi ad Beneficium Curatum. Et responsum Religiosos non esse incapaces generaliter loquendo habendi Beneficium, sed tantùm sæcularium, ac præsertim simplicium. Ita Calderinus, & Panormitanus in Cap. Quod Dei timorem, de statu Monachor. quos sequitur Nauarrus Consil. 3. Tit. de
Præbendis. & Consil. 40. eodem Tit. nu. 3. Philippus Francus Cap. Cum de beneficio. n. 48. de Præbendis in 6. & Rebuffus in Praxi beneficiali. §. de dispensatione cum Regularibus. facta. fol. 420. nu. 5. & 7. & §. de dispensatione ratione ætatis num. 7. iuxta regulam illam communiter receptam, Regularia Regularibus, sæcularia sæcularibus sunt conferenda, quæ fundatur in Cap. Vt posseßiones, de rebus Ecclesiæ non alienand. & in citato Cap. Quod Dei timorem. Dictum est specialiter in Beneficio simplici: circa hoc enim omnes Doctores conueniunt, si sæculare sit, Regulari sine licentia Papæ non esse conferendum. De Curato enim opinio valde probabilis est posse Regulari conferri, quia animarum cura hoc priuilegio gaudet, vt indicauit Panormitanus dicto Cap. Quòd Dei timorem. nu. 5. & latiùs. nu. 7. vbi varias opiniones refert, & potest hæc opinio fundari in Cap. Doctos. 16. q. 1. & ita Rebuffus. §. de Commenda. n. 47. quòd cùm Pontifex cum Religioso dispensat ad habendum Beneficium sæculare Curatum, talis dispensatio non se extendit ad Beneficium simplex & prætereà incapacitas dicta fundatur in Cap. Super ea de Regularibus, vbi decernitur ei, qui religiosum habitum suscepit animo permanendi in Religione, si illum dimiserit, non esse ipsi sæculare Beneficium conferendum. In quo tamen Canonici Regulares non comprehensi, quia cum illis circa citatum Cap. Quod Dei timorem, est generaliter dispensatum, vt expendit Nauarrus dicto Consil. 9.
231
*Ex quo infertur in hac materia non esse
procedendum, sicut cum eo, qui ratione illegitimitatis, aut irregularitatis alterius, est incapax | Beneficij: cum hoc enim difficilius dispensatur circa Beneficium, quàm circa Ordines: & circa Beneficium Curatum, quàm circa simplex; vt constat ex Cap. 1. & 2. de filijs Presbyt. Vnde & casus resolutio elucet, scilicet eum, de quo ser
Casus resolutio.
mo, rectè posse Beneficium Curatum habere, etiam sæculare: Pontifex enim in præfata clausula incapacitatem intendit auertere, quam erga Beneficia sæcularia habebat, & illi concedere vt ipsum possit more Clericorum sæcularium habere. Neque opus fuit Beneficij Curati specialem mentionem inserere, sicut esset in irregulari, vt ex dictis liquet. Et idem confirmant verba illa Indulti & quæcumque munera & Officia per Clericos sæculares exerceri solita. Hæc enim verba Quæcumque munera & Officia simul sumpta, & secundùm subiectam materiam, proculdubio Beneficium Curatum comprehendunt. Et quamuis Glossa in Cap. Qui sæpè de elect. in 6. Verb. Beneficijs asserit suspensum ab Officio manere suspensum à Beneficio; contrarium est verum, quia est in materia pœnali: in nostra autem, quæ fauorabilis est, Officiorum nomine Beneficia veniunt.
232
*Neque paupertatis votum obstare po
test: quia Religiosus etiam retento habitu sua in Religione manens potest habere proprietatem iuris ad Beneficium, quia res spiritualis est, & per consequens non est pecunia æstimabilis: & proprium, cuius est incapax Religiosus, est pecuniæ, aut rei pecunia æstimabilis, vt obseruat Nauarrus Comment. 2. de Regularibus. num. 2. Dicto. 4. iuncto argum. 4. Immò & assero posse
prædictum Beneficium sæculare habere in titulum: & probo ex doctrina Nauarri argum. 4. allegato, iuncto Dicto. 4. vbi expressè ait Religiosum posse habere Beneficium Regulare in Titulum, & sæculare in Commendam: Ergo is, de quo agimus ex facultate & dispensatione Pontificis in præfato Indulto poterit habere Beneficium sæculare in Titulum. Sic qui aliàs.

Notantur aliqua circa præfatam Resolutionem.

233
*DIcta circa ipsam aliqua Tom. 2. Tit. 18.
Cap. 3. Vbi & probatum Religiosis non posse Beneficia conferri; simplicia quidem, quia id Iure prohibitum, per Textus adductos: Curata autem, quia licet pro illis Ius faueat, noua tamen Gregorij XIII. dispositione prohibitum, etiamsi tantùm ad tempus cura animarum assumatur. Quod quidem generaliter procedit; quidquid de Indijs sit, de quibus dictum Tit. 17. vbi n. 9. de priuilegio actum B. Pij V. qui Religiosos habiles ad Curata Beneficia reddidit (vt de illis iuxta veriorem sententiam loquamur) ad instantiam præclarissimæ memoriæ Philippi Secundi Regis nostri. Ex quo videtur colligi iam ante Gregorium XIII. ita fuisse vsu constanti receptum; aliàs B. Pij non fuisset opus indulto. Neque quod dictum de Canonicis Regularibus ita generale est, vt superiùs dictum, quia Gregorij dispositio circa Lateranenses est in speciali directa, etiam de licentia sui Generalis, quæ rescripti visa est vim habere, vt faciat ius, & Religiosos omnes comprehendat, cùm in omnibus ratio sit eadem: licet hoc non adeò videatur vrgere, vt ex communibus doctrinis de odijs & fauoribus, non possit euasio non penitus
improbanda formari. Et ita circa eum, de quo est quæstio, aliquid probabili existimatione, etiam sine indulto Pontificio disponi, si ita esset eiectus, vt omnis spes reuersionis abesset, & talis esset morum experientia, vt de illo posset fiducia competens haberi circa solertem administrationem, & curam inoffensam animarum. Eiecti siquidem post legitimam Professionem non ea morum esse præditi probitate solent, vt ijs possit, nisi post experimenta plura, Parochialis prouidentia commendari. Spe autem reuersionis stante, eo quòd Religio eos possit, cùm fuerit visum conueniens ipsi, repetere, ab illius gubernatione dependent, & ita sine Prælatorum licentia nequeunt qualecumque Beneficium acceptare. Iuxta Vrbani VIII. Decreta nequeunt dimitti nisi incorrigibiles, cum circumstantijs annuæ carcerationis &c. Cauendum ergo ab illis, cùm de committenda cura animarum agitur. Nam
Eccli 14. v. 5
qui sibi nequam est, (& adeò nequam) cui alij bonus erit? Veritatis ipsius proloquium est. Eccli. 14. v. 5. Si dicas: Quomodo ergo Pontifex talibus indulta concedit? id ipse viderit, qui vt videat quæ animarum saluti conuenientia sunt, superioris luminis claritate perfunditur.
234
*Quod de Officijs dictum est, vt ad Be
neficia possint concessiones pro ipsis extendi, fortè accommodatiùs ad præsentem materiam, de muneribus posset affirmari. Sic enim in Cap. Priscis. 55. dist. S. Gelasius Pontifex: Quia ea
Cap. Priscis 55. dist.
tenus Ecclesiæ vel cunctis, vel sufficientibus priuatæ sunt ministris, vt plebibus ad se pertinentibus diuina munera supplere non valeant: concedimus vt si quis Monasterialibus disciplinis eruditus &c. Vbi munerum nomine ea veniunt, quæ ad curam animarum spectant, pro quibus supplendis Monachi aliàs sufficientes aduocantur. Et ita quidem accipiendum vel iuxta subiectam materiam, vel quando generalis est concessio vnde si in casu præsenti nulla de Officijs extaret mentio, sed sola munera proferrentur, stare resolutio præfata posset, in qua de Officijs cum expressione nominis extat nihil: cùm tamen constet talem esse Parochialem curam, vnde & Tractatus grauium
Scriptorum occurrunt de Officio Parochi, & 1. Reg. 2. v. 12. & 13. sic habetur: Porrò filij Heli, filij Belial, nescientes Dominum, neque Officium Sacerdotum ad plebem. Et per hoc cessat penitus id, quod dici poterat, & insinuatum est, nomine Officij non venire Beneficium, vnde priuatio vnius potest sine alterius priuatione consistere: positis siquidem muneribus, & ea cum amplitudine, Beneficia intelliguntur.
235
*Consequentia illa ex doctrina Nauarri
deducta asserentis Religiosum habere posse Beneficium Regulare in Titulum, & sæculare in commendam: Ergo is, de quo agimus, poterit ex facultate & dispensatione Pontificis in præfato Indulto habere Beneficium sæculare in Titulum: si verum esset antecedens posset forsitan admitti, vt aliquid operaretur indultum, quod aliàs videretur inutile: Sed est illud, iuxta dicta, non admittendum; quia Regularis neque in Commendam potest Beneficium Curatum habere, | etiamsi dicatur Regulare, nisi iam ex concessione Pontificis contingat possideri: immò neque simplicem animarum curam ad tempus; quod multò est minus; quam Commenda, de qua nihil in prohibitione, cùm tamen ex stricta illa additione prohibitam esse nequeat dubitari. Prætereà ex concessione dicta, si solido sit cum fundamento loquendum, præfata non est legitima consequentia: quia non obstante illa Nauarri doctrina, ad Pontificem habitus est recursus, quia illa non ita firma, sicut & aliorum, videri potest reputata. Ex quo fit illud tantùm debere concessum intelligi, quod ad illius spectat in supplicante firmitatem. Sic autem non esset inutile indultum reputandum, licet Beneficium sæculare habere posse in titulum non fuisset concessum, cùm haberi possit in Commendam. Quod quidem quantum attinet ad vim consequentiæ currit; nam supplicantis amplior videtur fuisse intentio, vt ex concessione apparet. Potest ta
Vt possit illa stare.
men aliter explicari, vt videlicet admitti debeat dispensatio in Pontificis Indulto contenta, neque debeat vt exorbitans reiectari, quandoquidem ex Nauarri doctrina idem ferè sine illo haberi poterat, Commenda inquam Beneficij, quæ & omnia Beneficij commoda quandôque conplectitur; nec minoribus, quàm illud, in Religiosis exposita potest esse periculis, propter quæ illos Pontifices ab huiusmodi solicitudinibus alienos esse penitus voluerunt.
236
*Quod ad votum paupertatis spectat, in
eiecto à Religione minus est quod timeri debeat, cùm in ordine ad acquisita possit pro libitu, sicut sæcularis Parochus, excepta testamentaria forma disponere, iuxta dicta Tomo 1. Tit. 3. n. 39. ex grauissimis Scriptoribus. Et in casu, de quo disputatio procedit, id apparet certius, quandoquidem eiecto id conceditur, quod sæcularibus Clericis in munerum administratione. Commoditas tota (verba sunt P. Molinæ Disput. 276. §.
Quid generaliter.
Quod ad ceteros) vsus, & dispositio eorum bonorum, interim dum viuit, perinde ad ipsum spe
P. Molina.
ctat, ac si Religiosus non esset, neque habet iam tunc, cui ea in parte pareat, & cuius ductum ac voluntatem ea in parte sequi teneatur; sed perinde quoad administrationem, acquisitionem, & alienationem eorum bonorum se habet, ac si dominium eorum haberet, suique iuris omnino esset. Hac de caussa existimo, si quid cum meretricibus insumat, aut alia ratione peruersè donet & expendat, factum tenere; neque plus accipientes teneri illa restituere, quàm si ille Religiosus non esset, sed verus eorum bonorum dominus. Per vltimam tamen voluntatem de illis bonis sine expressa Summi Pontificis facultate disponere non potest, vt loco citato dictum est (Disput. 140. in fine) quoniam dominus illorum non est, vsusque & commoditas eorum solùm illi conceditur interim dum viuit. Hæc ille. Circa id autem quod de vltima voluntate asseritur, ea intelligenda est, quæ aut testamento aut donationibus caussa mortis declaratur; donationes enim inter viuos fieri possunt etiam instante morte, quæ honestæ sint, aliàs in fraudem Religionis factæ debent reputari. Vt stet doctrina præfati Scriptoris, quòd interim dum viuit perinde se habeat ac si dominium bonorum haberet, & non esset Religiosus. Quod ad fraudem autem attinet, videtur compertum, quia fraus & dolus nemini debent patrocinari, per leges & Doctores apud D. Barbosam Tract. de Axiomat. iuris. Axiom. 102. Expediet autem, si res magni momenti non sint, à litibus abstinere, ne plus circa defuncti bona, quàm circa ipsum solicitudinis positum videatur.

BVLLA S. CRVCIATÆ.

Priuilegia Indis concessa an per ipsam suspendantur.

237
*SErmo est de priuilegijs, quæ Bullæ ipsi
videntur aduersari, qualia sunt posse comedere oua & lacticinia in diebus prohibitis, & absolui à casibus Pontifici reseruatis: quæ quidem Indis concessa sunt à Paulo Tertio in Bulla speciali. die 1. Iunij 1537. Sunt tamen à Commissario suspensa aliquando, contradictione aliquorum eo quòd priuilegia dicta ius potiùs commune sunt respectu Indorum, cùm non sint à Pontificibus pro tempore determinato concessa. Item quia per verba Decernimus, declaramus, statuimus &c. Loquuntur, quibus non solet esse vsus in priuilegijs. PrętereàPrætereà quia cùm alicui committitur arbitraria commissio ad reuocanda aut deroganda priuilegia, pro quibus est specialitas requisita; si reuocauerit, aut derogauerit, reuocatio & derogatio est nulla, per Baldum in l. Dotalis. ff. de testam. milit. & Barbatiam in Consilio, quod est post Consil. 103. & incipit, scripsit Ecclesiasticus. Et facultas, quam Pontifex Commissario tribuit, pro his regionibus, in Ordine ad reuocationem & derogationem, aut suspensionem, de Indis non procedit, quia nullum de ipsis verbum.
238
*Defensionem tamen Commissarij su
scepit P. Stephanus de Auila arguens. Primò, quia valde credibile est Commissarium circa hoc ritè intellectam habere mentem suæ sanctitatis. Secundò, quia ex proæmio concessionis Pauli Tertij colligitur eum noluisse pro Indis ius commune statuere, sed mera priuilegia concedere, vt illa eius verba indicant: Sed tamquàm paruulis in Christo aliqua paterno affectu indulgemus. Et ex proæmio ac ratione legis certum est legislatoris mentem haberi perspectam. l. scire oportet. vers. Sed & maximè. Dynus in Cap. fin. de regul. iur. in 6. Baldus in Cap. Post translationem. Col. 2. de renuntiat. Vers. Quæro. Et ita videtur finem huius priuilegij esse indulgentia vti cum nouiter conuersis, sicut in Anglorum conuersione factum est, quæ posteà sublata sunt, illis ad terminos iuris communis reuocatis, iuxta illud Apostoli:
Cùm essem paruulus, cogitabam vt paruulus: quando autem factus sum vir, euacuaui quæ erant paruuli. 1. Cor. 13. v. 11. & illud Ephes. 4. v. 14. Vt iam non simus paruuli &c. Sic dictus Pater.
239
*Circa quæ negari nequit concessiones
Quid statuendum videatur.
prædictas rationem priuilegij habere iuxta mentem concedentis, quod benè ex eiusdem verbis ostensum. Quo non obstante stare potest vt earum aliquæ tales non sint, quia sine illis potest id, pro quo sunt factæ, licitè consistere; & cùm | hoc sit res facti, non est mirum à Pontifice ignorari, iuxta communem circa huiusmodi distinctionem; si ergo pro vsu ouorum & lacticiniorum consuetudo sit, eaque legitimè præscripta, concessio circa id rationem proprij priuilegij non habebit. Esse autem, & tunc fuisse consuetudinem talem, alibi ostendimus generaliter de Indiarum incolis loquendo scilicet Tomo 1. Tit. 5. nu. 227. & seqq. & Tomo 2. Tit. 12. nu. 442. Pro quo & docta Resolutio cuiusdam grauis Magistri ex Dominicana familia extat apud P. Auilam, vt mirum sit ipsum specialis huius tituli non meminisse in præfato Consilio. Id autem quod de indigenis dictum est, pro Neophytis est penitus exploratum, quibus limitatio dicta non sine grauibus inconuenientibus posset apponi, quod de Sedis Apostolicæ benignitate neutiquam præsumendum.
239
*Quod verò ad casus Pontifici reser
uatos pertinet, quidquid Commissarius agitet, nullius est futurum momenti. Cùm enim Indi, & Neophyti alij generaliter sint impediti, quominùs Sedem Apostolicam adire possint, illi non censentur reseruati, & si dicamus Episcopales esse, iam eorum absolutio ijs is est commissa, de quibus diximus Tomo 2. Tit. 12. num. 298. & seqq. ac de priuilegio speciali circa hoc Tom. 1. Tractat. 5. num. 315. Neque contra hæc quidquam opponi potest, quod momenti alicuius sit, & vt vim aliquam declarationem Commissarij temporis illius habuisse dicamus, iam illa præscripsit, & quod diximus praxis recepta complectitur.
240
*Et hæc quidem circa priuilegia, quæ
videntur directè Bullæ contraria, præter quæ sunt alia, de quibus tunc temporis viri docti id, quod de præfatis à præfato est assertum Magistro, censuerunt, sic etiam Commissario declarante, vt circa Festa & ieiunia. Sed contrarium ille pronuntiauit cum Fr. Emmanuele Roderico §. 12. nu. 1. vbi contrarium absurdum futurum protestatur. P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs cap. 22. nu. 2. Nauarro lib. 5. Consil. 25. de pœnit. & remiss. dum Pontifex aliud non censuerit declarandum. Et probari potest ex doctrina Felini in Cap. Nonnulli de rescriptis, vbi ait quòd licet reuocatoriæ valde generales sint, non reuocantur per illas, nisi ea, quæ contraria sunt ipsis litteris reuocationis, & ita ad alia distincta & separata non extendendam. Prætereà ex receptissima praxi, iuxta quam concessiones, quæ Romæ impetrantur, suum in Indijs effectum habituræ, sine Cruciatæ memoria mandantur executioni. Quod & ex fine ostenditur, quem habuit Pontifex ad huiusmodi reuocationem: fuit siquidem impedimenta submouere in ijs, qui Bullam erant accepturi: Atqui impedimentum non est alia habere priuilegia ab illis, quæ Bulla concedit, diuersa, cùm enim ratione illorum id non habeatur, quod Bulla concedit; vt haberi possint nequaquàm obstabunt, ad ipsa per Bullæ receptionem conuolando, sic citatus Auctor ad sæculi ante currentem modò, finem; quod tamen posteà multiplicatis Cruciatæ doctissimis Expositoribus est ampliùs illustratum. Videatur interim P. Mendus Disp. 29. cap. 5. Trullench lib. 1. §. 9. Dub. 1. Ludouicus à Cruce Disput. 1. cap. 9. dub. 1. num. 2. Villalobos
Tractat. 27. clausula 12. nu. 2. Auctor Tractatus de Bulla Cruciatæ, qui est vltimus & adiectus Medullæ Theologiæ moralis P. Bussembaum Dub. 17. arti. 3. qui accommodata voce vtitur ad explicandum quæ sint gratiæ similes, quarum su
Auctor.
spensio in Bulla exprimitur: sic enim nu. 9. Non suspendi per Bullam gratias & facultates, quæ non habent similitudinem aliquam aut æquiuocationem cum gratijs & facultatibus Bullæ &c. Illæ scilicet, quæ vocibus proferuntur eisdem, aut valde similibus. In quo quidem sensu vox prædicta sumitur, non in alia Dialecticis nota. Quia verò & dissimiles gratiæ etiam suspenduntur, ita accipiendum id est, vt non totalis dissimilitudo intelligenda veniat, sed aliqualis, ita vt similitudinem cum diuersitate contineant, qualis inuenitur inter multa, quæ sunt eiusdem generis, sed diuersæ speciei. Et ita cum Emmanuele explicat Trullench, & alijs, quos citat: Dißimiles, & in aliquo similes. Vt scilicet ratione illarum ita sit quisque affectus, vt credatur de concessis per Bullam non magnam solicitudinem habiturus.

Quædam expeditæ Difficultates circa Indos.

[241]
*PRima, an illis valeat Bulla, si extra sua
oppida iexistantexistant, cùm tamen ex arca Communitatis sit impertita pecunia pro omnibus oppidanis, sine speciali acceptione. Secunda an Commissarius circa hoc possit dispensare. Tertia. Cùm Instructiones caueant Indi sponte, & non aliter Bullam sumant, quæ illorum voluntas necessaria sit, sufficiatque generalis, vt pecunia ex arca dicta persoluatur. Et responsum.
Ad Primam non valere, nisi ipsi eam sumpse
rint, & apud se habeant, sic enim in eadem declaratur: sufficere autem vt domi habeant, etiamsi absint. Quidquid sit de extractione pecuniæ ex arca Communitatis, circa quod non fuerat, quando præfatæ sunt difficultates propositæ, firma resolutione conclusum. Ea autem stante talem esse formam pro distributione seruandam, vt dicatur Indis, quòd qui voluerit Bullam sumere, eam sumat, sciatque pecuniam non ex priuatis bonis, sed ex Communitatis arca tribuendam.
Ad Secundam, quæ specialiùs ad Tertiam spe
ctat, in qua de Indorum voluntate, Commissarium non posse dispensare, quia nulla pro eo facultas ipsi in Instructionibus concessa reperitur.
Ad Tertiam, necessarium esse vt voluntas generalis aut specialis præcedat. Primò quia beneficium & gratia nemini sunt inuito tribuenda. Secundò, quia si sponte non sumant Bullam, illis non prodest, iuxta dicta. Tertiò; quia necessarium est vt ipsi velint sibi Bullæ gratias applicare: quia vt viui Indulgentiam lucrari possint necessarium est vt lucrandi habeant voluntatem: vnde & iniuria Indis proculdubio fieret, si ex Communitatis arca pecunia pro Bullis extraheretur, cùm ta|men illis non essent profuturæ. Verum nihilominus est, quòd si post sumptas Bullas pro omnibus, & extractam ex Communitatis arca pecuniam, singulis suæ Bullæ traderentur, & ipsi factum approbantes, eas acciperent, ipsis penitus profuturas. Extractio autem talis contra voluntatem & dispositionem erit Commissarij generalis, qui §. 7. Instructionem affirmat & statuit nullum ad sumendam Bullam esse compellendum: cùm tamen in extractione prædicta sit manifesta compulsio. Sic P. Stephanus die 5. Septembris 1590.
243
*Vbi circa id quod dicitur de custodien
da Bulla, nulla pro Indis specialis difficultas est, & ea seruanda, quæ generaliter ab Auctoribus tradita apud eosdem occurrent. Quòd autem illam per se ipsos sumere debeant, erunt qui negent, cùm possit per alium sumi, & cum morali sumptionis certitudine eius priuilegijs frui, vt videri potest apud Dianam Parte 1. Tract. 11. Resol. 90. Nihilominùs hæc moralis certitudo apud Indos vix esse poterit, si inter ipsos negotium istud peragatur: neque enim ita soliciti circa hæc esse solent, vt omnino credibile sit minimè circa tempus & circumstantias defectum non futurum; nisi fortè Parochus, aut Hispanus alius eos certos reddat de futura determinati temporis sumptione,
244
*Circa id quod dictum de approbantibus
extractionem, erunt qui dubitent, nec sine fundamento. Iam enim pecunia tradita est, & sine fructu sumptæ Bullæ, si approbatio desit. Atqui approbatio retrotrahi nequit, vt sumptio suum habeat effectum: eatenus enim retrotractio vim habere posset, quatenus æquiualet actuali pecuniæ traditioni, cuius vsus in potestate tradentium sit, quod non ita accidit, siquidem semel tradita pecunia nullo modo est illis reddenda, etiamsi Bullas sumere nolint, facta iam distributione. Nec sufficit si dicatur debere reddi, si Bullas nolint, cùm reuera reddenda non sit, & ita quasi amissa censeri debeat, & ita noua contributione opus. Secus esset, si pecunia esset quidem extracta, sed non tradita, tunc enim ratio est alia, cùm sit sub illorum potestate: si quis equidem pecuniam taxatam traderet præbituro Bullam, & eam hic inconsideratè proijceret, aut expenderet, Bullam tamen posteà præberet, nullius esset ille valoris, essetque opus noua contributione, quamuis iniquus ille distributor ad restitutionem maneret obligatus. Ad quem modum in casu nostro philosophandum, in quo amissa pecunia ob distribuentium absurdum agendi modum, nequit ad effectum validæ sumptionis conferre; cùm tamen reuera obligatio restitutionis vrgeat, sed ex inconsiderantiæ caligine proculcata. Quod quidem probabile apparet, ex quo & fit valorem futurum incertum: quod est in rebus tanti momenti penitus deuitandum, quidquid sit de licitò vsu opinionis probabilis: cùm possit hic certa teneri via in negotio saluationis, & Indis debeat quod est ipsis securius, & defectum capacitatis suppleat, exhiberi.

Difficultas alia circa tempus publicationis, An scilicet vt publicatio vniformiter fiat in omnibus oppidis possit in aliquibus non impleto biennio publicari.

245
*REsponsum est negatiuè. Primò, quia id
est contra Instructiones Commissarij generalis, in quibus statuitur vt publicatio non fiat, nisi post biennium transactum: id quod & pluribus Regijs schedulis iniunctum, sicque cum Thesaurarijs S. Tribunalis pactionatum. Quod quidem cùm magni adeò momenti sit, ad substantiam contractus huius, qualiscumque ille sit, videtur pertinere. Neque Commissarius contrarium videtur decernere eo quòd dicat vt in quātùmquantùm possit in publicatione vniformitas habeatur; illud enim ita accipiendum, vt nihil ex substantialibus proptereà detrahendum sit. Si enim aliud vellet, id profectò exprimeret, cùm res adeò notabilis, modum insinuans, quo id fieri posset sine cuiusquam iniuria. Præterquam quòd neque Commissarius ipse id potest statuere, quia cum Regis iniuria, & aliorum Bulla vtentium staret, nec non contra Pontificium mandatum. Contra Regem quidem, nam si per decennium, E.Exempli g.gratia, erat duratura, fit vt per nouennium tantummodò, & etiam nouennio minus duratio ipsius sit futura. Et quamuis in sumptione Bullarum non multùm esse videatur iniuriæ, (cùm tamen reuera sit) est tamen in compositionibus, & votorum commutationibus: in decimo siquidem anno compositiones essent & commutationes emolumentum allaturæ, sicut & Bullæ defunctorum eo anno futurorum. Contra alios à Rege: nam Bulla duratura biennio, per annum, & minùs etiam durat: dicent enim ad vlterius spatium Bullam se habere, cùm pro biennio accepta: & eo expleto, aliam, qua iam opus est pro solo anno sument: & eo transacto aliam: quod magnum præiudicium est, & scandalo obnoxium in cunctis. Contra mandatum Pontificis, quod extat in Bulla originali Latina, in qua sæpiùs id, quod ad Biennium spectat, iteratur. Et præsertim Gregorius XIII. in
Bulla Gregorij XIII.
Bulla extensionis an. 1576. sic enim in principio: Dictumque biennium ad aliud biennium ad finem dicti biennij: & deinde secundo dictum biennium ad aliud simile biennium à secundo dicti biennij fine computando &c. Et inferiùs, concluditque tandem omnes sex Prædicationes per duodennium duraturas: cùm tamen aliàs per vndennium tantum, iuxta dicta essent duraturæ: Latina verba, in quibus id clariùs eluceat sequentia sunt: De
Eiusdem verba.
nuntiare valeant, ita vt illa de biennio in biennium publicentur, & expirent, & sic per duodecim annos durent. Vbi Commissario facultatem non tribuit, nisi vt de biennio in biennium eam faciat publicari. Et delegatus nequit terminos commissionis excedere, vt omnes Doctores tenent cum Glossa in Cap. si cui de elect. in 6. & Cap. Prudentiam de officio delegati, & facit Textus & Doctores in l. Diligenter. ff. Mandati. Hucusque responsio.
246
*Et est quidem illa satis comperta, nam
Admittitur responsio.
ius ad biennium integrum est exploratæ veritatis, de quo & dictum à Nobis Tomo 1. Tit. 5. nu. 219. id quod etiam amplectuntur qui posteà scripserunt, asserentes tempus publicationis computandum à die, in quo facta, cùm sit facienda in quolibet populo etiam minimo. Circa quod
tamen pro Indijs obseruandum, non esse id cum tanto rigore accipiendum. Cùm enim in vna Parochia, seu doctrina, plura sint oppida, sufficiet in eorum præcipuo publicationem fieri, admonitis omnium oppidanis, & eorum præcipuis conuocatis. Communis sensus scribentium est, quòd si in vno populo sint multæ Parochiæ, sufficiat publicationem, fieri in earum aliqua, quæ conuenientior iudicabitur, in Matrice inquam: pro quo Trullench lib. 1. §. 1. Dub. 10. vt alios omittam. Cùm ergo omnia oppida sub vnius Parochi cura constituta vnam Parochiam efficiant, in earum præcipua facta publicatio sufficiet. Licet enim Pontifex dicat. In singulis locis supradictis, & in supradictis Oppida nominentur; non videtur id ad oppida quæcumque referendum, nisi talia sint, vt licet minima, iuxta Scriptorem dictum nu. 3. ex quo Auctor citati Tractatus apud P. Bussembaum Cap. 1. Dub. 3. vers. Secundus, in illis publicatio videatur necessaria, quia vnum cum alijs non constituunt. Et quidem Pontifex cùm de oppidis locutus, præcipua quædam intellexisse videtur; sic enim ille: Similiter Regnis, locis, terris, oppidis & dominijs
Terræ firmæ &c. Vnde cùm ita protulisset, statim de publicatione agens, de oppidis nihil intulit, vt vidimus tantùm adijciens, In singulis locis supradictis, ea locorum nomine comprehendens. Vnde quod ad specialem locorum & oppidorum designationem pertinet, Commissariorum est dispositioni relictum, vnde alicubi in omnibus Parochijs, alibi in Matrice, aut præcipua solita est fieri publicatio, & quod in Parochijs accidit, ad populos potest secundùm magis congruam pro ipsis agendi rationem, iudicio prudentium aduocari. Licet autem reuera publicatio in aliquo oppido esset in rigore facienda, non ideò illius incola alibi Bullam sumere prohibetur: id enim quod de locis & oppidis statuitur, in fauorem oppidanorum est, vt à publicatione in illis facta tempus publicationis computandum sit: quod non tollit quo minùs possint generali illo beneficio vti, & vbi voluerint, data eleemosyna, Bullam comparare. Et dubitari posset an com
Dùbium speciale.
putatio temporis facienda sit ab eo, in quo erat Bullarum facienda publicatio in dicto oppido: cuius prætermissione non debent suo iure oppidani defraudari contra Pontificis voluntatem. Sed quidem aliter videtur iudicandum; quia publicatio reipsa requiritur; & malitia aut negligentia circa negotium præsens multùm potest incommodare, sicut ministri cuiusuis Sacramentorum: sic enim Deus voluit ab hominum hæc pendere voluntate, sciens à recto tramite sæpiùs deflexuram.
Loading...