*Et quidem circa materiam consuetudi
nis, quæ in hoc consilio tangitur, & de necessario Principis consensu, multa dici possent, quæ
non sunt huius loci propria, & pro quibus videri
potest Diana
in Tractatu de illa, satis erudito &
solido, Quintus inquam Partis. 6. præsertim
Resolut. 13. vbi de necessario Principis consensu.
Et quod specialiùs instituto præsenti congruit,
|
Resolut. 24. vbi de consuetudinis vi ad interpretandam legem. Pro quo multo plura Cardinalis
Tuschus Tomo 2. lit.
C. Conclus. 877. 878.
&
879. & in media ex prædictis hæc specialia occurrunt ex bonis Auctoribus.
Primum. Fauorabilior est quàm inductiua, ideò leuiores proba
tiones requiruntur.
Secundum, Non requiritur
quòd sit præscripta tanto tempore, quantum requirit inductiua, quia est consuetudo facti, non
autem iuris, quæ faciat ius. Id quod est Confirmationi ab Auctore nostro adductæ consonum.
Tertium. Licet ad inducendam consuetudinem
requiratur quòd bis fuerit iudicatum super ea in
Contradictorio, in interpretatiua semel sufficit.
Quartum, Minori spatio decem annorum inducitur ex duobus, vel tribus actibus.
Quintum,
Potiùs attenditur, quàm ius commune.
Sextum,
Attendi debet etiam contra Principem.
Septimum, Probatur per testes singulares.
Octauum,
Non requirit scientiam & patientiam potentis
legem condere.
Nonum, Extenditur ad casum
non comprehensum in statuto ex stricta significatione.
Decimum, vbicumque res efficitur dubia, statur illi. Hæc ibi, & alia. Vbi circa id, quod
de rationabilitate dictum est, addendum ex eodem
conclus. 804. tunc dici consuetudinem rationabilem, quando continet id, quod per priuilegium potest concedi. Quæ doctrina casui, de
quo agimus, potest dubio procul adaptari. In
quo laudandi veniunt Academici illi, quos circa
commoda ista pecuniaria conscientiæ stimuli vrgebant, nolentes contra illos dura renitentia calcitrare. Vtinam & felix hic spiritus in successoribus perseueret. Nonnullis enim pecunia opti
Notanda doctrina pro illa.
ma solet esse legum interpres; etiam quando interpretatiua consuetudo id esse mortale iniungit,
quod secundùm benignam legis interpretationem per se sumptæ secus iudicandum videatur.
Id enim posse contingere, & tunc obligationem
sub mortali esse docent Syluester, Caietanus, &
Nauarrus, quos adducit & sequitur Diana
Resol.
24.
citata. Circa quod tamen attendendum est
qualis his consuetudo, an scilicet generalis, aut
à maiori parte communitatis, iuxta id, quod habet idem
Resolut. 14. quia difficile creditu est,
cùm lex per se sumpta benignum sensum præ se
ferat, iuxta rigidum & periculosum accipiendam. Vnde in huiusmodi euentibus locus opinionibus erit frequens, multis ad benignum sensum
libentius prouocatis. Cùm alias inmagnis ciuitatibus non sit explorare facile an plures sint sensum
rigidum amplectentes, vt stare possit sic esse legem à maiori ciuitatis parte receptam: stare ergo poterit locus benignæ interpretationi saltem
probabiliter, cùm illa lex per se sumpta, aut statutum admittat.