CAPVT III.

CAPVT III.

Qualiter Apostolicæ litteræ ad consecrationem Indicorum Episcoporum requirantur, sicut & ad officij administrationem.
19
*REquiri illas indubitati iuris est: sic
Litteras Apostolicas requirt.
enim habetur in Extrauag. Iniunctæ, de electione, & alibi de quo apud Doctores controuersia nulla generaliter loquendo, licèt pro casibus peculiaribus sint, qui exce
ptionem admittant, & illi maxime in Indiis ratione distantiæ possunt euenire, & cum hæc scribo, magno cum Ecclesiarum dispendio sic vidimus accidisse: ob nauigationis namque interrupta commercia, infestationes hostium Anglicorum, originales litteræ per annos aliquot retardatæ sunt, pluribus electis Episcopis ad Ecclesias suas ire renuentibus, licèt earum gubernationem possent, Capitulis eam ad Regiam instantiam concedentibus, sine conscientiæ remorsu suscipere, vt tandem facere compulsi sunt, Rege piissimo ægrè ferente eos adeò remoratos; quandoquidem cùm litteris Præsentationis, executoriale aliud scriptum transmittit, vt statim ad suas Ecclesias se conferant, earum gubernationem accepturi, grauissimâ pro eo caussâ redditâ, ne scilicet Indi tamdiu sint destituti Pastore. Et ex præfatis quidam originalium Bullarum authenticum ex Regiâ Curiâ transmissum habuêre trasumptum: quo tamen noluerunt vti, verentes ne quid minùs legitimum agerent, quo eorum consecratio, an rata esset, & firma in Dei oculis, posset in dubium reuocari. Quorum timor laudandus profectò est, sicut & præcipitatio damnanda, si quis esset, qui quouis nuntio & testimonij Apostolici tarditate, ad consecrationem | vtcumque habendam prouolaret. Et de hoc quidem pro casuum occurrentium varietate nonnulla sunt docta scripta vulgata à nonnullis Dominis Episcopis, & viris aliis eruditis, circa quæ si consona facienda esset excursio, nimis volumen excresceret, quod opto esse non ingens; neque operæ pretium puto, aut quæ ab ipsis sunt dicta congerere, aut quæ fortè improbari possent, minùs probandis impugnationibus insirmare. Vnde
20
*Dico primò. Præsentati ad Episcopa
tum, Regiis executorialibus acceptis, tenentur graui conscientiæ obligatione ad suas se Ecclesias conferre. Id probo; quia possunt vnde, & tandem id faciunt etiam sine authentico Pontificiæ confirmationis instrumento: ergo & debent. Illationem probo: nam possunt, eò quòd Ecclesiæ, ad quas præsentati sunt, iam ad illos pertinent, & Rex Apostolicæ Sedis auctoritate modum eas gubernandi ante confirmationem Sedis eiusdem ostendit: atqui in Ecclesiâ, quæ ad aliquem pertinet, non potest non residere; ergo vt resideant, ad eas se conferre debent. Maior est comperta & Minor ostenditur ex iis, quæ Concilium Tridentinum circa residentiam, & absentiam statuit Seßione 6. cap. 1. & Seßione 23. capite etiam 1. de Resormatione: quæ certè non tam Ca
nonici, quàm diuini, & naturalis iuris sunt, ex ipsâ officij naturâ obligatione subortâ, & Christi institutione, vt tradunt Doctores communiter, quorum plures adducit Batbosa de Potestate Episcopi. Allegat. 53. numer. 2. vbi quàm verissimè illud: Qui non residet (cùm aliò non abducunt præscriptæ à sacro Concilio caussæ) ostendit se sponsum non esse, sed peregrinum: non Patrem, sed extraneum: non
Illustriss. Barbosa.
pascentem oues, sed se ipsum: non ædificantem, sed ferè destruentem. Sic ille, qui statim numer. 3. grauissima mala, quæ sequi manifestum est, ex Episcoporum absentiâ, recenset. Pro quo & ea videri possunt, quæ à nobis sunt dicta Titulo 2. Cap. 5. & sic discursus videtur rem istam apertè demonstrare. Videndus etiam P. Bauny de Beneficijs Disputat. 14. Quæst. 5. Assertione 3. & P. Palaus Tomo 2. Tractat. 13. Disput. 5. Puncto 1.
21
*Dico secundò. Si speretur ex aliquali
detentione habendum beneficium consecrationis receptione Bullarum, quod quidem in propriâ Ecclesiâ non ita obtineri possit, eò quòd longiùs consecrator absit, sperari illæ possunt, quantùm circumstantiæ occurrentes, adhibito prudentum & sine affectu iudicantium Consilio, Dei, & non carnis, ac sanguinis caussam agentibus, iudicabunt. Circa quod in primis illa esse regula potest, vt tantumdem sperari queat, aut plus aliquid, quantùm si in Ecclesiam suam se conferat, ab eâ est absens futurus; quando acceptis Bullis ad consecrationem se conferet; vbi manifestum est tres caussas à Concilio positas pro absentiæ justi
ficatione concurrere; Christianam scilicet charitatem, vrgentem necessitatem, & debitam obedientiam, de quibus Cap. 1. citato seßionis 23. vt perpendenti constabit. Ex charitate siquidem Christianâ erga oues suas, debet aptum se eis Pastorem reddere consecratione perceptâ, ad quam vrgenti necessitate compellitur, & debitâ erga Pontificem obedientiâ sic iubente: cùm enim idem sit tempus absentiæ futurum, ex eâ parte speciale Ecclesiæ detrimentum non sequitur, & aliunde, illud sic sperans euitat, cum in longo, & difficili itinere, qualia esse Indiarum solent, ac sumptuum ingentium adiectione futurum illud nequeat dubitari.
22
*Deinde addi plus spatij potest ex con
cessione Concilij Tridentini, qui breue spatium reputat, quod tres menses non excedit, illud ergo addi alteri potest, quia iuxta ea, quæ ex P. Pellizario Tractat. 5. cap. 8. numer. 162. habet Diana Parte 9. Tractat. 6. Resolut. 22. quibus, & ipse annuit; trimestre dictum vnius anni potest cum trimestri anni sequentis continuari. Pro quo etiam facit id, quod tradit P. Bauny Disput. 14. de Beneficijs, Quæst. 6. habentem scilicet licentiam vt absit per sex menses, aut etiam per annum, posse etiam per trimestre aliàs concessum abesse: quia trimestre spatium legis beneficio conceditur, neque pro eo venia requiritur eius, qui licentiam dare potest, iam à lege concessam. Ergo similiter spatium illud potest cum alio, de quo loquimur continuari. Quia verò obligatio nondum confirmati adeò stricta non videtur, plus aliquid eidem concedi poterit, arbitrio boni viri, & attentis, vt dixi, circumstantiis.
23
*Dico tertiò. In ordine ad suscipiendam
Assertio 3.
in se nomine proprio EcclesięEcclesiæ administrationem, sufficit testimonium authenticum confirmationis, de quo viri docti iudicent plenam facere fidem. Sic probantea, quæ adducit Dom. Solorzanus in Politicâ Indianâ Lib. 4. Cap. 9. versus finem. Licèt in casu, de quo ibidem loquitur, plenè non fuerit informatus: affirmat autem §. Alo qual. communem esse opinionem, saltem pro foro conscientiæ sufficere notitiam gratiæ factæ ad suscipiendam possessionem & faciendos fructus suos, & etiam in exteriori, si motâ lite, ante sententiam diffinitiuam præsententur Bullæ. Vbi quidem de notitiâ agit quacumque viâ acceptâ. Quando autem testimonium authenticum est, plus aliquid debet operari, vnde & pro foro externo sufficere poterit, si non sit, qui se opponat; quo euentu iudices caussæ iuxta probabiles sententias, vt libuerit, iudicabunt. Auctores à D. Sosorzano allegati sunt: Rota Romana, Alexander Ludouisius, qui sanè doctissimus, & doctrinæ, ac probitatis meritò ad summum Pontificatum euectus, Gregorius est dictus inter eos XV. Tamburinus, Salgadus, Ludouicus Gomez, & Nauarrus.
24
*Ratio est; quia Bullæ requiruntur ad
faciendam fidem de facta gratiâ, ergo cum possit illa per testimonium authenticum haberi, sufficiet illud ad prædictum effectum, quando Bullæ competenti tempore haberi nequeunt. Antecedens est clarum, & consequentia ostenditur, ex Regulâ Iuris in sexto 31. quæ sic habet: Eum qui certus est, certiorari vlteriùs non oportet: id est, necessarium non est ad effectum, pro quo est certior ratio requisita. Obuia responsio est, id verum habere, quando aliud non est iuris dispositione petitum, ut in casu nostro, in quo Pontifex exhibitionem exigit litterarum, verbis illis: Præsenti
Illius verba ex Bonifacio 8.
itaque perpetuò valiturâ constitutione sancimus, vt Episcopi, & alij Prælati Superiores, nec non Abbates, Priores, & ceteri Monasteriorum regimina exercentes, quocumque nomine censeantur, qui apud dictam | sedem promouentur, aut confirmationis, consecrationis, vel benedictionis munus recipiunt, ad commissas eis Ecclesias, & Monasteria absque dictæ sedis litteris huiusmodi, eorum promotionem, confirmationem, consecrationem, seu Benedictionem continentibus accedere, vel bonorum Ecclesiasticorum administrationem accipere non præsumant: nullique eos absque dictarum litterarum ostensione recipiant, aut eis pareant vel intendant. Sic Bonifacius VIII. Atqui his non obstantibus locum esse casui, de quo loquimur, tenet Glossa ibidem, ita scribens circa verbum Litteris, & est illa Ioannis Monachi Picardi Cardi
nalis: sed pono, consecratus, vel benedictus litteras Papales habere non potuit propter Papæ obitum: numquid tenebitur multo tempore in Curiâ remanere? Credo quod non, qui hic Papa damnat præsumptionem temerariam recedere volentis absque litteris, propter quod illum, & recipientes eumdem, vt infra sequitur, punit, sed neceßitatem non excludit: & vbi non est culpa, nec pœna debet infligi. Extra. lib. 6. de reg. Iur. sine culpa, vnde temeraria præsumptio, hic reprobata ad casum alium non debet extendi, nec prohibitio generalis excludit casum aliàs licitum. Extra. de verbor. significat. super quibusdam. Sic Glossa citati Cardinalis. Pro quo etiam est Ioannes Franciscus de Pauinis circa eamdem constitutionem, vt ibidem Verb. Non subsistat. Et Oldradus apud eumdem in speciali Consilio. 51. vbi & factum peculiare in confirmationem adducit. Videtur ergo hoc non posse penitus improbari.
25
*Et licet sint, qui contrarium censeant;
negari tamen nequit, quin probabile sit; positâ autem probabilitate, communis doctrina currit, vt liceat sententiam eamdem sequi, quia in casu præsenti nulla est specialis difficultas, & pro illa prædictorum Doctorum firmanda sententia facit Episcopos à Rege Catholico præsentari, & eo Auctore gubernationem solâ præsentatione obtentà à Capitulis exhiberi. Vbi autem præsentatio fit, summus Pontifex de eadem per legatos Regis certioratur. Habitâ ergo de gratiæ concessione authenticâ notitiâ, nullum potest esse periculum vsurpati per fraudem officij. Neque Capitulis præiudicium aliquod generatur; quandoquidem gubernatio tota in eosdem est transfusa. Quod vrgeo ex eo, quod notitia authen
Ex mutatione habitus vrgetur.
tica factæ gratiæ recepta, & Bullarum expeditarum potest electus habitum mutare, vt ex vsu constat, iam enim coram Deo Episcopus est, quoad omnia ea, quæ non indigent consecratione. Si ergo Episcopus, vt habitus indicat, qui aliàs minimè liceret, vt non licet non Sacerdoti corona Sacerdotis propria, & sic aliis, quæ aliorum Ordinum propria est: potest pariter, quæ Episcopi sunt, & sic administrationem suscipere, atque in possessionem mitti.
26
*Dico quartò. Sine litteris Apostolicis
probabile est nullum posse consecrari dum Pontifex aliud non declaret. Ratio est, quia consecratio redditur dubia, quidquid de valoris probabilitate sit: atqui ex eo, quod dubia sit, nequit tutâ conscientiâ recipi, quia sic etiam dubiæ erunt ordinationes à sic consecrato factæ, vnde & omnes effectus, qui in Sacerdote characterem exigunt, vt sunt administrationes Sacramentorum. Dominus Solorzanus suprà §. Sin poner duda, ait circa valorem consecrationis dubium esse non posse. Quod quidem si ita esset, non esset cur deberet circa sic factum tantopere digladiari. At dubium, & quidem non leue esse posse, facile ostendam. Nam certum est ex iure Canonico ad consecrationem Episcopi tres alios Episcopos necessarios esse, id quod multi textus euincunt. Diuus enim Anacletus in Epistola 2. ad Italiæ E
piscopos ita scribit: Ierosolymitanus primus Archiepiscopus B. Iacobus, qui Iustus dicebatur, & secundùm carnem frater Domini nuncupatus est, à Petro, Iacobo, & Ioanne Apostolis est ordinatus: successoribus suis formam dantibus, videlicet vt minùs quàm
D. Anacletus.
èex tribus Episcopis, reliquisque omnibus assensum præbentibus, nullatenus Episcopus ordinetur. Sic ille, & habetur In Cap. Porrò, dist. 66. Quod autem ita necessarij tres Episcopi sint, vt aliter facta ordinatio sine valore sit; exposuit S. Anicetus Pontifex in Epistola ad Galliæ Episcopos, & habetur in Cap. Archiepiscopus, eadem distinctione, determinans Archiepiscopum ab omnibus, quibus præest, ordinandum esse quod ille declarat verbis illis: debere constitui: & ad ordinationem spectare, summa
D. Anicetus.
Capitis illius exprimit. Non quidem quod omnes ordinare debeant; sed saltem illi, qui ex omnibus iuxta formam Apostolicam necessarij reputantur, iuxta id, quod paulò ante D. Anacletus declararat. Sic autem concludit: Sin autem aliter præsumptum fuerit, viribus carere non dubium est; quia irrita erit secus acta ordinatio Archiepiscopi. Sic ille: Archiepiscopi autem & Episcopi eamdem esse rationem manifestum est, & ita D. Anacletus, qui de Archiepiscopis visus in principio loqui, de Episcopis apertè conclusit. Id, quod aliàs constat ex eo, quod Archiepiscopalis dignitas de iure diuino non est, neque supra Episcopalem quidquam addit in genere ordinationis diuersum, vnde pro conferendâ eâ dignitate nulla est Sacramentalis cæremonia, præter Pallij traditionem, quæ Sacramentalis non est, vt ex eo euidenter apparet, quod ab eo confertur ex Pontificis auctoritate, qui multoties Episcopus non est.
27
*Prætereà idem tradit S. Damasus Papa
S. Damasus.
Epistola 4. ad omnes Episcopos, & habetur in Cap. Cor Episcopi, dist. 69. vbi ita scribit. Quòd autem Episcopi non sint, qui minùs quàm à tribus sunt ordidinati Episcopis, omnibus patet: prohibitum est enim à Sanctis Patribus, vt qui ab vno, vel à duobus sunt ordinati Episcopis, non nominentur Episcopi. Si enim nomen non habent, qualiter officium habebunt? Pro eodem est Cap. si quis. Et Caput si fortè, Dist. 65. vbi casus specialis deciditur de Episcoporum ordinatione; quando in Prouincia vnus est tantùm superstes Episcopus. Ille enim (vt ibidem dicitur.)
Cap. Si fortè 65. dist.
quia solus est, ordinare non potest Episcopum. Et decisio est Concilij Sardicensis Cap. 6. quæ & in Concilio Nicæno illis verbis habetur ex Cap. 4. Tres
Concilium Nicænum.
Episcopi debent in vnum Congregari. Sic ibi. Et habetur in Cap. Episcopi, Dist. 64. Pro quo est & Caput Comprouincialis, Dist. eadem ex S. Aniceto Pontifice, in Epistola ad Episcopos Galliæ. Est etiam pro illo Cap. si Archiepiscopus de temporibus ordi
Cap. Si Archiepiscopus
nationum. Ex lucioLucio Tertio Pontifice, vbi tamquam singulare concedit, vt à tribus possit Episcopis ordinari, ratione necessitatis. Si necesse fuerit. Ceteris consentientibus (scilicet Comprouincialibus) à tribus iussu Archiepiscopi poterunt ordinari | & Cap. Nec Episcopi eodem Titulo ibi: nec Me
Cap. Nec Episcopi.
tropolitanus sine tribus vel duobus Episcopis comprouincialibus præsumat Episcopum ordinare. Sic Canones sacri, vt alia omittam.
28
*Propter quæ multorum sententia fuit,
tres Episcopos ita esse ad consecrationem Episcopi necessarios, vt aliter facta nullius valoris sit, & ita circa hoc non posse Pontificem dispensare. Sic apud Dianam citati ab ipso Parte 8. Tract. 1. Resolut. 31. apud quem alij ita temperant sententiam dictam de absoluta necessitate trium, vt dicant aliter factam nullius esse valoris, nisi Pontifex dispenset, circa quod non videtur dubitandum, quia sic vsus Ecclesiæ habet, & Pontificium dispensationes iam inde à tempore D. Gregorij Magni sine vllâ sunt tergiuersatione receptæ: ille enim pro Episcopis Anglicis concessit; sicut Pius IV. pro Indis, & Gregorius XIII. pro Æthiopiâ, & Bulla Pij V. in Tabulario hujus Metropolitanæ Limensis Ecclesiæ asseruatur. Pro quo videri possunt præter citatos a Diana, Cardinalis Bellarminus Lib. 4. De Notis Ecclesiæ Cap. 8. ante medium P. Ægidius Coninck. de Sacramentis Disp. 20. num. 80. & seqq. P. Mæratius Disp. 7. de ordine, Sect. 3. in fine. Vbi indubitatum dicit. P. Martinon Tomo 5. Disp. 67. num. 21. P. Bauny Tom. 1. Tract. 8. Quæst. 10. & Eligius Bassæus Verbo Ordo 3. num. 1. §. Apud omnes; ac tandem post hæc scripta visus Dominus Villaroel statim citando loco num. 40. licet sint, qui circa hos solùm ius humanum, & Ecclesiæ præceptum agnoscant, vt P. Henriquez Lib. 10. Cap. 7. numer. 3. P. Escobar de Mendoza in Morali Theologiâ pag. 814. §. Ministrum Ordinarium, præter alios apud Dianam suprà, & Recentiores de Sacramentis scribentes.
29
*Iuxta hæc ergo probatio Assertionis
procedit; stante enim varietate opinionum dictâ, valde dubium est; an cōsecratioconsecratio sine beneplacito Pontificis facta, non concurrentibus ad eam tribus, valida sit. Nec valet si dicatur iam constare de Pontificis voluntate per dispensationem dictam à Pio IV. concessam. Contra hoc enim est non constare quòd Pontifex velit dispensationem dictam valere; quando alia iure requisita non fuerint obseruata, vt Bulla in eadem non obscurè significatur: ex quibus vnum est, vt originales litteræ Consecratori exhibeantur, & in actu ipso Consecrationis legantur; quamuis sint, qui illud probabiliter, suo quidem iudicio & aliorum, arbitrentur. Neque dispensatio adeò accommodata est omnibus casibus vt eisdem possit adaptari: vt ex illius tenore constat, & videri potest apud Dom. Villaroel Lib. 1. Gubernationis Pacificæ, Quæst. 1. Artic. 9. num. 31. qui num. 41. nobiscum sentit. Et ita Pontifices semper cum Indicis Episcopis dispensant, dispensationis prædictæ nullâ factâ mentione; cuius casum putant aliqui hucusque in Indiis non occurrisse. Neque recurrendum ad benignam Pontificis voluntatem, quem non est credibile tale aliquid voliturum, ex quo inconuenientia multa, & magna sequerentur. Totum namque illud non tollit incertitudinem; & potest esse voluntatis contrariæ præsumptio, dum disposita à sacris Canonibus non seruantur. Sic enim vidimus num. 26. D. Anicetum consecrationem irritam declarasse, & tamen ex eo quòd irrita ordinatio esset, multa, & grauia possent incon enientia deprehendi.
30
*Nec dici potest opinione probabili vti
etiam in materiâ Sacramentorum licitum esse, relictâ tutiori, in qua nullum esse periculum potest: quod circa Sacramentum Pœnitentiæ communiter Auctores tenent, videndi apud Dianam Parte 1. Tract. 13. Resolut. 29. & Tract. 15. Resolut. 29. & generalius alij. Nam licet ea doctrina probabilis sit, limitationes tamen seruari debent quæ ab eius Auctoribus apponuntur, ex quibus præcipua est, circa essentialia, quæ sunt de necessitate salutis, id non licere, quia ex eo fieret periculum damnationis incurri. Pro quo citatus Auctor Resolut. 2. & alij ex quibus videri potest P. Vazquez Tom. 1. in 1. 2. Disp. 63. Cap. 2. & 3. P. Thomas Sancius Lib. 1. Operis moralis Cap. 9. num. 33. & 34. P. Salas 1. 2. quæst. 21. Tract. 8. Disp. vnica, Sect. 10. num. 96. P. Arriaga Tom. 1. in 1. 2. Disp. 24. Sect. 4. P. Henriquez Lib. 1. Cap. 9. num. 15. Bonacina Tom. 1. Disp. 1. quæst. 2. puncto 1. numer. 32. & Eligius Bassæus verb. Conscientia, num. 10. ex eo autem, quòd in
casu de quo loquimur, opinio, quæ probabilis dicitur, ad praxim adhiberetur, manifestum est, vt diximus, posse multipliciter periculum damnationis incurri, & etiam quòd dubium redderetur Sacramentum Eucharistiæ, & ita adoraretur hostia & calix, in quibus re ipsa Christus non adesset, eo quòd sic operans non esset verus Sacerdos, vtpote à non vero Episcopo ordinatus.
31
*Et ita in Sacramento Ordinis Commu
nis est Doctorum sententia iterandum illud, quando in eius administratione opinionem est incertam amplexus Episcopus. Pro quo Magister Barnabas Gallegus Tract. de Conscientia, Dub. 20. de Conscientia probabili. Et vt de aliis Ordinibus sustineri contrarium possit, vt volunt aliqui; de Sacerdotio, & Episcopatu rem esse sine dubio affirmat P. Granadus. Controuersia 9. de Sacramentis Tract. 1. Disp. 4. & Tract. 5. Disput. 6. numer. 2. cuius verba semel & iterùm exhibet Diana Parte 5. Tract. 13. Resolut. 47. & Tract. 14. Resolut. 64. eiusdem doctrinam amplexus, de quo & ego Tomo de Trinitate circa Sacramentum Ordinis. Iuuat autem pro eodem mandatum Clementis VIII. qui præcepit ordinari iterùm quosdam, qui ordinati fuerant sine contactu materiæ, additâ conditione, cùm tamen probabile valde sit illum non esse necessarium, pro quo plures Auctores adduxi Tomo citato num. 1320. & pro citato Clementis mandato videri potest Diana Parte 10. Tract. 16. Resolut. 88. quod quidem & in casu de quo loquimur, necessarium esse, quæ adduximus, euidenter videntur demonstrare, vt mirum sit Dom. Solorzanum circa hoc dubitari: non posse ita confidenter affirmasse; sicut & Regium Indiarum Consilium; quod ego non credo: ea enim, quæ ab eodem circa casum contingentem sunt disposita, tale circa eum iudicium fuisse, nequaquam ostendunt: & vt demus, sic dictos dominos censuisse, id certè non conumcit oppositum non esse probabile, in quo standum potiùs iudicio Theolorum, quia res propria eorum est, cùm ad Sacramenti essentiam de|clarandam spectet, & quid illi circa materiam præsentem censeant, iam est à nobis declaratum. Pro quo & hæc sint satis, circa quod alij consuli poterunt, qui fusiori calamo rem sunt eamdem prosecuti. Et specialiter post hæc scripta contra Dom. Solorzanum militat Diana Parte 12. Tractat. 1. Resolut. 59. vbi alios adducit, & sic consecratum debere sub conditione iterùm consecrari. Resolut. 47. & Dom. Villaroel Part. 1. gubernationis Pacificæ. Quæst. 1. Artic. 9. num. 54.
32
*Vnum illud ad scrupulum omnem sub
mouendum præstat addidisse: videri inquam in consecratione Indicorum Episcoporum ad probabilem sententiam recurrendum, & ita ea, quæ circa hoc diximus, infirmari. Quod enim tres Episcopi ita ad consecrationem requirantur, vt aliter facta valore careat; multi Doctores tenent, vt vidimus num. 28. & Turrecremata in Cap. Porrò, Dist. 66. affirmat omnes ferè iurisperitos huius esse sententiæ. Pontifices autem, qui circa hoc dispensarunt, rem suo facto non definierunt; sed probabilem sunt secuti sententiam, quam maior pars Theologorum tenuit, vt testatur Farinacius ad Concil. Tridentini Seßionem 23. Cap. 1. de Dispensatione Pij IV. quam allegant Dom. Solorzanus, & ex eo Diana suprà; & ad litteram proponit Dom. Villaroel Art. 9. citato num. 31. vnde, & post prædictam dispensationem & aliàs, sunt, qui probabile censeant oppositum, immò & apertè illud defendant. P. Thomas Sancius Tomo 2. Consiliorum Libr. 7. Cap. 17. num. 27. sententiam contrariam ait esse probabiliorem, vnde aliam iudicat esse probabilem. P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 6. numer. 262. valde probabile esse ait: Pontificem posse circa numerum trium Episcoporum dispensare, iuxta quem dicendi modum opposita sententia est probabilis, quam tenet P. Palaus Tomo 4. Tract. 27. Puncto 14. num. 13. ita scribens. Verius existimo consecrationem Episcopi, ita necessario à tribus E
P. Palaus.
piscopis faciendam esse, vt nequeat Pontifex in hac parte dispensare & vni tantùm consecrationem committere; vti videntur docere Henriquez Lib. 10. Cap. 24. §. 1. Paulus Comitolus in responsion. Moralis Lib. 1. quæst. 48. num. 13. Marcus Antonius Genuensis in Praxi Curiæ Archiepiscopalis Neapolit. Cap. 70. num. 26. Barbosa de Potestate Episcopi Allegat. 2. num. 45. sic ille, prosequens statim probationem in quâ nihil est, quod vrgeat. Sic sunt alij generaliter loquentes de necessitate trium Episcoporum: & Diana quidem post hæc scripta visus Tomo 12. Tract. 1. Resolut. 30. licet sententiam P. Palai non admittat, nihil contra illam statuit, vnde improbabilem videatur reputare.
33
*Sed hæc non obstant: quia licet ante dispensationes dictas, opinio negans probabilis fuerit, illis autem frequentissimo vsu ad praxim adhibitis, & ita interpositâ Pontificum auctoritate ad quotidianum vsum, nequit vllo modo opinio dicta, vt probabilis sustineri. Quotquot in Indiis consecrantur Episcopi ab vno tantùm consecrantur cum duobus aliis Præbendariis insulatis, quod in Concilio Africano sub Bonifacio I. can. 16. Sic dispositum inuenitur. Vbi pro Episcopis duos Abbates adhibendos statuitur, si illi non suppetant. Neque hoc virtute tantùm dispensationis à Gregorio XIII. aut Pio IV. datæ, sed ea toties multiplicata; quoties Bullæ confirmationis pro Episcopis singulis expediuntur. Ab his ergo dispensationibus totum Christianitatis negotium apud Indias pendet: quæ si certæ omnino non sint, totum illud pariter habetur incertum neque enim veri Episcopi certi sunt, neque Sacerdotes, neque Sacramenta, quæ Sacerdotali Indigent charactere. Hoc autem sine graui nequit affirmari notâ, & erit qui neget nullus, etiam illorum, qui in præfatâ sententiâ perstiterunt. Et quidem Reges nostri eorum Regium Consilium, immò & Pontifices ipsi, grauissimè peccarent eò quod Episcopos in Hispaniâ consecrari prohibeant, & in Indiis consecrationem accipere compellant (vt videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Libr. 3. Cap. 7. numer. 86. & in Politica citato Capite 7. §. Y lo proprio vbi & Bullam Pauli V. circa hoc adducit) ob caussas magnęmagnæ considerationis; quia omnes illæ posthaberi deberent, vt consecratione ritè acceptâ per concursum trium Episcoporum, in Regia curia perfacili, cum ea venirent Sacramenti sui certitudine, quæ ad eorum munus, & animarum salutem adeò necessaria comprobatur.
34
*Quod quidem ex communi Theologo
Amplior pro eodem probatio.
rum sententiâ firmari potest, iuxta quam constat Pontificem non solùm circa fidei dogmata proponenda errare non posse, sed neque circa ea, quæ ad mores spectant, & communem Ecclesiæ informationem, noxium pabulum pro salutari Christi ouibus tribuendo. Item neque in Sanctorum cultu, approbatione Religionum, & similibus: quia aliàs posset proponi vt dignus supremâ veneratione, qui inter diaboli mancipia fortè apud inferos æternâ infamiâ notaretur, & vt via secura ad cælum panderetur, in quâ damnationis periculum deliteret. Est autem in casu, de quo loquimur, periculorum dictorum cumulus, vt perpendenti constabit. Non enim in vna, aut alia ciuitate, prouincia, regione, aut regno, sed in amplissimis Indiarum tractibus, in quibus tot regna & regiones occurrunt, incerti Christi Ministri pro certis, incerta Sacramenta, in quibus & Eucharistia adoranda passim incerta, & ferè omnia salutis instrumenta proponuntur. Neque enim iam in Confessionibus ad communem errorem, & coloratum titulum, & Ecclesiæ prouidam voluntatem defectum supplentis potest esse recursus, quandoquidem apud Theologos constantissima sententia est; characteris defectum non posse suppleri. Quàm autem difficilis contritio Indis sit, satis norunt, qui eos norunt, vt sine adminiculo Sacramenti maxima eorum pars ferè nequeat iustificari, si in mortalia crimina sunt prolapsi. Et generaliter quod sint perituri, si Sacramenti Pœnitentiæ contingat deesse virtutem, eò quòd verus Sacerdos non sit, qui illud administrare conatur, certius est quàm vt id oporteat confirmari. Illud ex Concilio Tridenti
no Seßione 14. Cap. 2. sit satis posuisse sic dicente: Est aut hoc Sacramentum Pœnitentiæ lapsis post Baptismum ad salutem necessarium, vt nondum regeneratis ipse Baptismus. Sic Concilium. Gradus ergo necessitatis sufficienter indicat, quale sit
Concil. Trident.
damnum eo deficiente, non in vno, aut altero, sed in Orbe nouo, Ecclesiæ amplissimâ portione.
35
*Iuxta hæc ergo nequit admitti sen
Improbabilius stabilitur.
tentia illa de absolutâ necessitate trium Episcoporum esse probabilem modò; quidquid de temporibus aliis fuerit. Vnde qui eam nunc probabilem existimant, non videntur rei istius plenam habere notitiam, ac proptereà P. Granadus Tomo 2. in 3 p. Pag. 1370. num. 5. affirmat circa hoc non esse dubitandum. Et Diana visus post hæc scripta Parte 12. Resolut. 47. §. vltimo, non dubitat eam improbabilem appellare. Et quidem P. Palaus, qui eam, vt vidimus, asseruit, & à Diana specialiter impugnatur, sine sufficiente auctoritate locutus: illi enim, quos pro
se affert recentes Auctores, ei minimè suffragantur. Adducit Barbosam Allegatione 2. quod per errorem positum, cùm non sit nisi in primâ; numer. illo 45. vbi hæc tantùm habet: Hæc tamen consecratio à minori numero, quàm trium Episcoporum fieri minimè debet. Sic ille; qui de obli
Barbosa.
gatione præcepti potest intelligi aut de iure ordinario; sic enim in aliis scriptoribus occurrit, qui cùm ita absolutè statuant; eo non obstante aliud per Pontificis dispensationem admittunt. Videatur Pater Gaspar Hurtadus Disputat. de Ordine, Difficultate 19. qui & ita loquitur, atque alios similiter loquentes allegat; dispensationem tamen admittentes. Et Diana suprà §. Sed quidquid. Deinde Auctor dictus ita accipiendus est, sicut illi sentiunt, quos pro se allegat, & citatus Pater vt apud eos reperit, ac sine alia differentia transcripsit: illi autem contrarium sentiunt. Nam Pater Henriquez citato
P. Henriq.
numer. 1. ita scribit. Consecrandus est Episcopus ex præcepto ab Apostolorum tempore per tres simul Episcopos, nisi ex caußâ Papa dispenset. In Glossâ exempla dispensationis adducit. P. Comitolus §. Deinde, sic habet: Sanè D. Thomas apertè scribit in
P. Comitolus.
4. sentent. dist. 24. quæst. 3. articul. 1. ad 3. Episcopum consecrare posse Episcopum, idem́idemque sentit Durandus in eamdem dist. quæst. 6. Sed non addunt solum vnum Episcopum id posse: quare crediderim sine Romani Pontificis concessu hoc non posse. Hæc illi, & quid illis manifestius? Neque aliter accipiendus Marcus Antonius Genuensis, sicut & alij nouiores scriptores, & ita res ista vti certissima est habenda. Posse namque sententiam aliquam, quæ probabilis aliquando fuit, determinatione Ecclesiæ ad sublimiorem gradum certitudinis eleuari, manifestis exemplis constat, ex quibus plura congessi Tomo 1. Theologicorum Problematum, pro Conceptionis Virgineæ proximâ definibilitate decertans. Vbi & ostendi quòd licet ad definiendum aliquid possit Pontifex probabiliter procedere; quia scilicet probabile est eum posse definire; positâ tamen definitione illud iam non esse probabile, sed eum certitudinis gradum continens, quem Pontificia determinatio designauit. Et gradu opinionis permanente posse illam ad supremum illius statum ascendere, ita vt oppositum sit improbabile, docti sentiunt. Pro quo & videri potest P. Eusebius Nierembergius in opusculo de sanctitate certâ Immaculatæ Conceptionis, P. Vega in Theologiâ Marianâ, numer. 410. & seqq. Et Mag. Ioannes à Sancto Thoma 2. 2. Fol. 770. quem adducit Diana Parte 11. Resolut. 20. in Tractatus octaui Appendice, & hoc est, quod in caussâ præsenti minimum esse potest; nam sententia Pontificum maiori videtur certitudine præpollere. Vnde & Libr. 28. Titul. 5. Parti. 1. id vt certum proponit, ibi: Por el Ordinamiento de la EglesiaIglesia, &c.
36
*Non ergo ex eo argui pro casu, de quo
disputatio nostra procedit, verosimiliter potest, in quo docti, & conscientiæ suæ prouidi speculatores Episcopi, adeò exactè, cùm hæc ipsa scribo, se gesserunt, vt neque cum Trasumptis Bullarum authenticis èex Regiâ curiâ transmissis, ausi fuerint consecrari: quidquid secus sentiat Dom. Villaroel Quæst. 1. citatâ Articul. 10. numer. 40. Quia & in his sua deesse dubitatio poterat, eò quòd graues scriptores plumbatas Bullas dicant esse necessarias iuxta Extrauagantis Bonifacij VIII. tenorem: de quâ numer. 24. verbis illis. Absque dictæ sedis litteris, litterarum ostensionem recipiant. Quæ & in actu Consecrationis iubentur ostendi & legi, & vocantur, Mandatum Apostolicum. Immò & circa Trasumpta ex Romanâ Curiâ destinata dubitatum fuit, eò quòd Bullæ in membranâ mitti non potuerint, grassante contagio, quod membranæ & non papyro ita hærere dicitur, vt beneficio ignis nequeat excludi; cùm tamen in papyro beneficium tale, dum blandè fuerit admotus, sentiatur: & de Trasumptorum fide indubitabi
lis concurrit auctoritas Cardinalium sic firmantium, asserentiumque ad consecrationem sufficere, & ita factum alibi contestantium. Quo circumstantiarum concursu dubitatio omnis mihi non sine talium, ac tantorum testium iniuriâ videtur posse consistere. Exhibitio Bullarum pro Consecratione obtinendâ Pontificij juris est, & in eo Pontifex potest, omnium consensu, dispensare. In præsenti autem casu ad dispensationem talem vrgentissima caussa est, cùm nequeant Bullæ plumbatæ transmitti, nec debeat Episcoporum Consecratio tanto cum Ecclesiarum dispendio prorogari. Sic factum ex testificatione Cardinalium constat: neque enim dispensatio in Bullâ debuit plumbatâ remitti: si enim ita fieri posset, etiam originales ipsæ Bullæ possent simili ratione transmitti. Cùm ergo dispensatio eo veniet modo, quo venire potest, plus aliud exigere, aut inconsiderati & illiberalis timoris est, aut animi plus nimio pertinacis.
37
*Quod roborari vlteriùs potest ex eo,
quod Gregorius XV. in suâ de reuocatione viuæ vocis Oraculorum constitutione his verbis statuit; post reuocationem dictam generaliter decretam: Firmis tamen, & in suo robore permanentibus indultis, & alijs conceßionibus prædictis, viuæ vocis Oraculo S. R. E. Cardinalibus, ad ipsorum vel aliorum, quorumcumque fauorem propriâ S. R. E. Cardinalium manu firmatis, pro ipsis, vel alijs factis, & de quibus ijdem S. R. E. Cardinales testimonium in scriptis præbuerunt. Sic ille: manifestè ostendens quanta debeat. S. R. E. Cardinalibus adhiberi fides, quando ipsi suâ manu firmatis testimoniis aliquid attestantur. Licèt autem Vrbanus VIII. etiam viuæ vocis oracula, sic firmata, reuocauerit; id quidem non ex defectu credulitatis accidit, sed ob rationem ab ipso redditam, quia scilicet, sæpè ab ijs, in quorum fauorem emanarunt, minùs Canoni|câ interpretatione extendi, & perperam in disciplinæ Ecclesiasticæ detrimentum executioni demandari, experientiâ compertum sit. Et hoc quidem, quando vnius tantum Cardinalis testimonium habetur. Quid ergo iam dicendum, vbi duorum attestatio cum insolitis firmamentis, & Rubricarum multiplicatione in singulis foliis habetur, ac prætereà Regij Consilij registrum in debitâ formâ ad faciendam fidem? His accedit, quod graues Do
ctores dicunt apud Dianam Parte 5. Tractat. 2. Resolut. 31. quòd scilicet de consuetudine (quidquid de iure sit) Romanæ Curiæ, Cardinali aliquid asserenti credendum est, etiam in præiudicium tertij. Pro quo Farinacius Parte 2. Praxis Criminalis, Quæst. 63. num. 69. multo plures adducit. In casu autem nostro tale præiudicium non est, vnde ea doctrina sine dubitatione procedit. Quòd etiam sine iuramento aliquid testantibus credendum sit, alij apud eumdem affirmant, & præsertim quòd credendum sit quando testatur de aliquo à Pontifice facto viuæ vocis Oraculo, tenent alij citati ab ipso. In casu autem nostro non de viuæ vocis oraculo testimonium est, sed de expeditione Bullarum, quarum tenor exprimitur, & ita dubitationis omnis fundamentum aboletur. Sacra etiam Rota die 15. Aprilis 1611. credendum esse assertioni Cardinalis confirmanti statutum de mandato Sedis Apostolicæ, suâ determinatione firmauit.
38
*Neque his obstat, quod Rota eadem die
26. Iunij Ann 1600. firmauit fidem simplicem, & extraiudicialem factam per Cardinalem sine iuramento non probare concludenter, licèt multùm illi tribuatur. Nam in primis decisio illa non agit, nisi de testimonio vnius Cardinalis, cùm tamen in casu nostro duo sint. Deinde multùm illi tribuendum esse ait, idque, quando vnius tantùm testimonium est: ergo duorum testimonio multò plus erit tribuendum: ergo quantùm sufficiat, vt iuxta illud possit operari. Ad quid enim aliud fauor ille, qui eisdem conceditur, conducere possit, vt multùm scilicet illis tribuendum sit, si iuxta illud operari non licet? Item plus multò illud, quod testimonio illorum tribuendum est, ex circumstantiis accrescit, quas expressimus, & verisimilitudinis irrefragabilis: licèt ergo indubitanter operatio; nec tantùm licet, sed obligatio stricta vrget, vt electus & confirmatus debeat intra trimestre consecrari, juxta id, quod Pontificijs est legibus constitutum.
39
*Pro ampliori autem confirmatione ad
dendum, quod habet Cardinalis Tuschus Conclus. 103. numer. 15. vbi ex Alexandro ait duobus Cardinalibus Asserentibus, circa alienationem, & decretum circa illam interponentibus perinde credendum, acsi à Pontifice ipso esset interpositum decretum: quanta etiam fides testimonio duorum Cardinalium adhibenda sit, satis indicat id, quod ex Baldo adducit Mascardus, de Probationibus Conclus. 270. num. 2. vbi ait duobus Cardinalibus iuratis maiorem fidem adhibendam, quàm septuaginta aliis. Hinc ergo apparet, quanta eisdem, etiam cùm non iurati deponunt, debeat credulitas respondere. Videndus etiam Mascardus Conclus. 269. numer. 13. vbi ex Bellamera testatur per tres definitiuas sententias Romæ iudicatum Cardinali testanti de eo, quod ordinariè iis committi solet, fidem penitus esse præstandam. Quia verò circa fidem Cardinalibus adhibendam variæ sententiæ sunt, illud certè ex illis omnibus deduci potest, si qui sint fauentes, eisdem annuendum: si qui verò videantur obstare, minimè in casu præsenti loqui; quia circumstantiæ tales sunt, vt à nullo negari queat fidem esse prorsus tribuendam. Videantur illi, & præsertim citati, videlicet Cardinalis Tuschus Conclus. 103. Mascardus Conclus. 269. & 270. & Farinacius Quæst. illa 63. apud quos alij. Quod
Notanda exceptio.
si quis obiiciat esse, qui dubitent in casu nostro, respondendum eorum dubitationem omni esse fundamento destitutam. Si verò rumor spargendus sit de minùs legitimâ consecratione, & apud subditos scrupuli circa sui Pastoris Canonicam promotionem excitandi, vnde & scandala consequenter pertimescenda, à consecratione abstinendum; vnde ego circa casum præsentem sic censui vt litteræ dictæ tamquàm plenissimâ fide dignæ & haberentur & publicarentur; neque earum discussio iurisperitis committeretur; eo enim ipso de earum videbatur fide dubitari, & dubitandi etiam fundamentum non deesse: quandoquidem & consecratoris & consecrandi, qui viri docti erant, stante litterarum adeò compertâ & irrefragabili serie, ad effectum satis superque sufficiebat: sicut & pro casu dicto ista sufficiant; vt sit iam
Loading...