*Dico septimò. Non solùm piè & pro
babiliter dici potest inter Indos & Æthiopes dari
priuilegiorum communicationem generaliter loquendo, sed pro certò habendum attentis Pontificum concessionibus & declarationibus. Nam
Gregorius XIII. vt habetur in Compendio Indico, verb.
Indiæ, in ordine ad vsum priuilegiorum Societatis sic declarauit; vt nomine Indiæ
Orientalis intelligantur omnes regiones & insulæ, quæ vltra Mauritaniam versus Austrum &
Orientem, ad Regem Portugalliæ spectant, siue iure dominij, siue conquistæ, siue commercij,
& nauigationis. Nomine autem Indiæ Occi
dentalis, quidquid eodem iure Occidentem versus vltra Insulas Fortunatas, & Tertiarias, siue
ad Regem Catholicum, siue ad Regem Portugalliæ petinent. Constat autem Æthiopicus tractus esse vltra terminos designatos. Licèt autem
declaratio prædicta fuerit per viuæ vocis oraculum, non debet reuocata censeri per Bullas
Gregorij XV. & Vrbani VIII. quia declarationes non reuocantur, vt probat P. Quintanad.
Tractat. 5.
citato, singulari 4.
num. 6. Paulus etiam
V. Vrbanus idem, & Innocentius X. de priuilegio in ordine ad dispensationes pro matrimonio Æthiopes Indis adnumerant: quorum
concessiones non sunt ad prædictum effectum
arctandæ, neque ad Baptismum sine solemnitate
conferendum, de quibus tantùm videntur procedere
: nam reuerà ampliores sunt, vt constat
ex tenore Bullarum: alia enim illis priuilegia
conceduntur. Et Neophytorum nomine comprehendi constat ex illis verbis, quæ in Bullâ,
Et Neophytorum nomine ipsi.
quæ incipit,
Animarum saluti, habet Paulus V.
Ac eisdem Christi fidelibus vtriusque Indiæ, & transmarinorum limitum, quo proceßionibus, & precibus &c. agendis, Indorum, & Æthiopum, seu quorumuis
aliorum Neophytorum, &c. Similia apud citatos
extant: cùm ergo sic subditur
: Idcirco tenore
earumdem præsentium decernimus & declaramus omnes
oriundos seu naturales supradictarum omnium tam Orientalium, quàm Occidentalium partium, immò etiamsi Æthiopes, Angulani, vel quarumuis aliarum transmarinarum regionum, etiamsi Christianorum filij, &
in infantiâ baptizati, vel etiam inter se, vel cum Europæis mixtim progeniti sint, ad conceßionis huiusmodi
effectum, esse & intelligi debere Neophytos, &c. Cùm
inquam sic additur, concessio, vt dixi, non est ad
matrimonia arctanda, sed ad omnia in Bullâ eâdem Neophytos concernentia, contenta: omnia
enim vnius concessionis nomine designantur.
Quod quidem ex dubitatione propositâ liquet,
sic enim præmissum:
& insuper quia à nonnullis
dubitatum fuit, an omnes & indigenæ illarum regionum oriundi, & naturales, & Christianorum indigenarum etiam baptizatorum filij, etiam in eorum infantia baptizati, jure Neophyti appellari poßint. Supra
quæ cadit responsio, nullâ adhibitâ limitatione.
Et quidem nulla erat ratio illam adhibendi, quandoquidem in illis totum id ad priuilegiorum
congruentiam extat, quod in Indis pro eadem
occurrit: immò & fortè plus aliquid, quorum
misera captiuitatis conditio talibus est leuaminibus confouenda.