*P. Bonæ-Spei citatus
n. 558. cum Au
ctoribus ex Societate adductis alios congerit
pro eadem assertione, quod scilicet ex Concilio Viennensi nihil deduci possit pro luminis
gloriæ habitualis firmanda veritate. Et
Disput.
5.
n. 13. affirmat nihil præter plurium
TheologorũTheologorum auctoritatem suadere lumen
glorięgloriæ esse
habitum creatum. Unde & ipse in negatione
persistit, sed singularem magis dicendi modum
amplexus, scilicet Deum à Beatis videri per ipsam Dei increatam visionem eorum intellectui
infusam, seu immediatè unitam, ita ut nec species impressa, seu, verbum mentis, aut species
expressa sint, nec esse possint, in actu beatificæ
visionis. Sic
Disputat. 4.
Dubio 2. ubi multorum quidem erudita congeries, paucis, ut
|
æstimo, placitura, sicut non placuit Patri
Herincx
Disput. 5.
n. 36. qui assertionem est admiratione ingenti prosecutus: licet ibi de Beatorum visione directè non loquatur, sed de paradoxo alio, quatenus visionem increatam omnibus Prophetis communicatam affirmat Auctor. Sed est quod mirabilius apud ipsum occurrit, dum communicationem dictam non solùm intellectui, sed etiam corporeo oculo asserit convenire, sic enim
n. 13. citatæ Disputationis, de quo & dictum
n. 547. Circa quæ
multa quidem dici possent, & erunt qui dicant
multi, cùm mihi non opportunum accidit fusioribus controversijs distineri. Sed ut ea penitus non faciam missa, urgeo probans etiamsi
visio increata uniatur, lumen gloriæ immeritò negari: Quia visio increata unitur intellectui media Unione ab ipsa distincta, de qua
n. 77.
& seqq. & de eadem nu. 79. in fine ita
scribit
: Vnde actus visionis, haud magis creatus esse
potest, quàm essentia divina, quæ est actus visionis
Dei, nec proinde id, quod lumen gloriæ ex parte intellectus Beati producit, aliud esse potest, quàm vinculum &c. de quo nu. 78. Sic ille, qui
citato n.
rogat quid S. Thomas per unionem & conjunctionem intelligat, ubi an sit vinculum à Beatorum intellectu productum inter se & Deum
ut visionem increatam
? & sequenti affirmativè respondet. Atqui
Disputat. 5.
Resolut. 3. statuit lumen gloriæ realiter non distingui à visione beatifica sub munere elevantis intellectum. Pro quo citat Scotum, Bannez, Moli
Infidelis Auctorum citatio.
nam, Vasquez, Smisigum, quorum nullus
tale aliquid somniavit. Sed cùm neget, & quibusdam Scripturæ locis probare contendat, in
quibus pro asserto illo succi nihil, licet aliàs
concesserit, urgendus est qui sic voluerit deviare. Nam visio increata unitur creata unione: ergo ad illam potest intellectus concurrere. Constat illatio, quia nullum pro concursu
tali potest obstaculum allegari, neque illius
meminit præfatus Auctor, qui sic
ConclusionẽConclusionem
probat n. 6.
Probatur. Quia ex præmißis Disput. 4.
Dub. 2.
statim citato Resolut. 2.
Visio nostra beatitifica est visio Dei increata intellectui nostro supernaturaliter unita: Atqui visio illa est lumen gloriæ,
de quo dubium hoc procedit: Ergo &c. Atqui
unio visionis non est Visio: ergo potest ab intellectu produci. Dici potest visionem ut elevat esse lumen gloriæ, & ad lumen gloriæ non
dari aliud lumen. Sed contra. Nam hoc pacto
non tollitur quin intellectus possit ad unionem
concurrere. Eo autem admisso manifestè sequitur posse à Deo conferri habituale principium hujusmodi concursus. Tunc autem quæstio erit de nomine an lumen gloriæ compellandum sit. Et pro affirmatione est evidens fundamentum: Quia lumen gloriæ à Doctoribus,
jam à D.
ThomęThomæ temporibus dictum est principium visionis; non quòd illud sit vitale aliquid intellectum illustrans, per quod sublata
visione haberi quidquam gloriæ substantialis
possit, sed ex eo quòd principium esse illius
possit: Ergo & virtus illa permanens, qua visio
increata uniri potest. Neque obstat visionem
ipsam habere munus luminis posse, quia non
implicat dari duo lumina, increatum unum, creatum aliud. Vel dicendum potius visionem
increatam non gerere munus luminis gloriæ,
licet enim elevet, non tamen in actu primo,
quod est lumini gloriæ proprium. Qui discursus videtur manifestus.