SECTIO IV.

SECTIO IV.

De approbatione Reliquiarum Indici Sanctuarij. Vbi de illius necessitate, vt publico exponi cultui possint.
57
*MAgna circa hoc diligentia adhibi
ta, vt sacris sanctionibus obseruantia debita deferatur. Et quidem circa hoc id videtur esse præcipuum, quod à Concilio Tridentino constitutum extat Sessione
Concilium Trident.
24. in Decreto de inuocatione, & veneratione, & Reliquijs Sanctorum &c. ibi: Nec nouas Reliquias recipiendas, nisi eodem recognoscente & approbante Episcopo, &c. Sed quid nouarum Reliquiarum nomine intelligendum sit, quæstionis est alicuius, non tamen multùm operosæ, cùm ex contextu ipso non obscurè videatur elici nouas Reliquias reputandas non esse, quæ vt cultui exponantur publico, ijs diligentijs non indigent, quas ibidem Concilium adhibendas præcipit, sed solum eius iudicium sufficiat, quia Sanctorum ab Ecclesia receptorum esse fidelibus testimonijs compertum habetur. Cùm ergo Concilium de Reliquijs huiusmodi non agat, ex eius Decreto colligi minimè potest ad cultum huiusmodi necessariam esse Episcopi approbationem. Vnde & proponi in templo possent, pro confluentium adoratione, nisi aliud sit statutum, quo id prohibeatur.
[58]
*Et nullum tale esse ex eo potest non le
uiter fundari, quod tradit Eligius Bassæus in Floribus Theologiæ practicæ Tomo 2. verb. Reliquiæ Sanctorum nu. 3. scilicet Reliquias Sanctorum duplici cultu venerari posse, publico scilicet, & priuato, sicut & illos cuius sunt, & solùm illum esse publicum, qui fit nomine Ecclesiæ, per Officium diuinum, Missæ celebrationem, & alia, quæ pro Canonizatis & Beatificatis (Beneficiatis per errorem apud illum) sunt instituta ab Ecclesia. Priuatum autem esse illum, qui non exhibetur tamquàm institutus ab Ecclesia, sed ex peculiari deuotione colentis priuatim, quamuis simul fiat & publicè à multis. Vnde colligit Reliquias non Canonizati aut Beatificati, non posse proponi in templo vel altari publicè omnibus adorandas sine auctoritate Summi Pontificis ex Cap. Cùm ex eo, de Reliq. & venerat. Sanctor. Sic auctor dictus, ex quibus habemus cultum priuatum dici posse, etiamsi sit publicus, qui nullo modo est à Concilio, aut alia quauis sanctione prohibitus, etiam pro ijs, de quorum veneratione nihil est ab Ecclesia decretum. Ergo multò meliùs stare id poterit in illis, qui iam iudicio Ec|clesiæ venerationis sunt titulum assecuti, si de illorum Reliquijs testimonium fidele succurrat, & ita in templo aut altari exponi, non Ecclesiæ nomine, sed ex generali eiusdem concessione pro Reliquiarum cultu, hîc & nunc prudenter applicata.
59
*Dices posse in templo aut altari proponi
Reliquias publicè omnibus adorandas ad cultum priuatum non spectare, cùm huiusmodi cultus ad ea pertineat, quæ Ecclesia pro Canonizatis & Beatificatis instituit: fieri enim tale aliquid nequit, nisi ea taliter disponente. Sed hoc non vrget, & occasionem vtilis doctrinæ ministrat. Sciendum ergo ea omnia, quæ erga sanctos fiunt ex concessione Ecclesiæ, tunc nomine ipsius fieri, quando in ipsis nihil est periculo errandi subiectum, vt cùm Missa, aut Officium Sacrum dicitur, publica fit supplicatio, templum eorum nomine ædificatur & sic alia. Quando autem subesse error potest, Ecclesiæ nomine non fit, quia Ecclesia nequit esse mater errorum, quæ est columna & firmamentum veritatis 1. Timoth. 3. v. 16. In expositione autem Reliquiarum esse error multoties potest, licet cum probabili circa eas iudicio procedatur, quia humano more res agitur, vnde eadem Reliquia pluribus in locis habetur & colitur, habentibus & colentibus pro indubitata retenta, de quo inferiùs. Et huius ve
Obseruatio peculiaris.
ritatis argumentum esse potest id, quod in Beatificatis accidit, quorum Reliquiæ in publicis supplicationibus exportari nequeunt, cùm tamen exponi in templis permittantur, quia prius illud multum habet sublimioris venerationis, cùm festum eorum agitur, & ita nomine Ecclesiæ videtur agi; quod secus accidit in expositione intra templi parietes. Sicut ergo in eo casu cultus Ecclesiæ nomine non fit, ita & quando ex speciali deuotione Canonizatorum Reliquiæ in templis & altaribus adorandæ proponuntur. Posse quidem Reliquias generaliter loquendo adorandas exponi, infallibilis assertio est quia in eo dignitas talis cultus asseritur ab Ecclesia decreta, quæ errare in eo non potest, etiam circa Beatificatos, vt alibi à me dictum & manifestè demonstratum: at hîc & nunc Reliquiam talem dignam esse adoratione, quæ sanctum aliàs ea dignum concernat, ab Ecclesia decretum non est, vnde eius nomine expositio non geritur, & ita ad priuatum est cultum reducenda, pro quo non est approbatio Episcopi necessaria.
60
*Contra quod videtur esse communis scri
ptorum doctrina, qui approbationem necessariam esse pronuntiant, id quod & vsus receptissimus habet, vnde & quæstiones circa praxim approbationis. Ad quod responsio est obuia, Doctores agere de approbatione, quæ non spectat ad Reliquias priuato cultu venerandas, quando talis intenditur, & non superior alius, qui possit, etiam Episcopo contradicente, defendi. Quia enim circa hoc aliqui possunt abusus accidere, vigilantia vt amoueantur, ad Episcopos pertinet, ex citato Tridentini Decreto, ibi: Omnis porrò superstitio in Sanctorum inuocatione, Reliquiarum vene
Concilium Tridentin.
ratione, & imaginum sacro vsu tollatur &c. Postremò, tanta circa hæc diligentia & cura ab Episcopis adhibeatur &c. Ex quibus fit, vt si velint circa Reliquias inquirere, ijs resisti non debeat. Dum tamen de hoc non agunt, quia de Religiosorum attentione erga rem tantam, aut de alijs, plenam habent satisfactionem, iure vti possunt suo thesaurorum huiusmodi possessores. Vt autem satisfacere eisdem possint, præuijs approbationibus obtentis, omnimodæ securitati consulunt, & controuersiarum molestias deprecantur. Ego certè nullum vidi circa rem istam solicitum, prædicta fortè de caussa, & quia existimare etiam prudenter possunt Reliquias, quæ in possessione Venerationis sunt, à præcedentibus Antistitibus, aut eorum, vel Capitulorum S. V. Vicarijs approbatas. Pro quo & deseruire potest S. Congregationis Concilij Tridentini Declaratio apud Barbosam circa Decretum citatum, sic se habens: Sanctorum Reliquiæ antiquæ habendæ
S. Congregationis Declaratio.
sunt in illa veneratione, qua hactenus fuerunt &c. Vbi cùm de fauoribus agatur, non est is annorum numerus exigendus, de quo idem Barbosa Tractatu de Appellatiuis. §. 19.
61
*Et in fauorabili hoc respectu videtur fun
data aliquorum praxis, qui approbationem Reliquiarum in vna Diœcesi existentium, ab Episcopo alterius in sua residente postularunt, quam & præstitit, sufficienti, vt credi debet, informatione præmissa. Quod tamen nescio an sint materiæ huius speculatores exacti probaturi. Communis quidem resolutio est, quam amplectitur P. Thomas Sancius in Opere morali lib. 2. Cap. 43. n. 14. & alij eum secuti, posse Episcopum extra suam Diœcesim existentem, absque aliqua Episcopi Diœcesis, in qua tunc est, licentia, eam approbationem facere, atque licentiam dare vt in sua Diœcesi publicè collocentur venerandæ. Quia cùm iurisdictio hæc non sit inter partes inuitas exercenda, non est contentiosa, sed voluntaria, iuxta dicta ab eodem lib. 3. de Matrim. Disp. 19. n. 7. & quæ talis est, potest vbique exerceri, vt probat ipse nu. 8. & videtur quidem non esse necessarium vt Reliquiæ sic approbantis conspectui præsententur, sed sufficiens relatio transmittatur, quia de præsentatione huiusmodi nihil additur. Quod quidem aliquantulùm praxi, de qua agimus, suffragatur, si prætereà ostendatur quomodo possit Episcopus iurisdictionem eiusmodi in aliena Diœcesi, dum in sua residet, exercere. Pro quo id fortè in cogitationem venit, iurisdictionem illam in loco exempto, sic volentibus & petentibus eiusdem loci Religiosis exemptis exerceri posse sicut posset in eâdem Diœcisi existente ab eodem exerceri. Quod vtcumque fieri queat, non videtur profectò conueniens Diœcesani vitare iudicium; id enim & illum minùs benè affectum potest reddere, & non bonæ caussæ ingerit suspicionem.
62
*Illud certius Reliquias approbatas ab E
piscopis Sanctuario à Pontifice præfectis, & cum clausula vt exponi publicè possint, quam habent plures Sanctuarij nostri, approbatione alia nullatenus indigere. P. Thomas Sancius suprà n. 18. ait etiamsi Reliquiæ sint approbatæ Bulla Apostolica, aut testimonio Diœcesis Episcopi, à qua transferuntur in aliam Diœcesim, examinandas tamen à Diœcesano, vt videat an sint ex Reliquijs, quæ in Litteris Apostolicis, aut testimonio Episcopi continentur, licet nequeat earum veritatem examinare, quia iam legitimè comprobata | est. Citat præfatum Patrem, addens etiam id cum Regularibus agendum, P. Bordonus Tomo
P. Bordon.
4. Resolut. 117. num. 7. & ampliori adhibita explicatione, scilicet quod sufficiat videre an instrumentum & Bulla sint in forma probante, & an sigillum capsulæ, in qua collocatæ fuerunt Reliquiæ, sit conforme vero sigillo. Quòd si sigillum inueniatur fractum, læsum, aut corruptum: tunc iuramento latoris standum post accuratas interrogationes, circa caussas fractionis, aut læsionis. Pro quo & Leander Tomo 6. Tract. 7. Disputat. 4. Quæst. 17. Quæ quidem satis prudenter dicta sunt, & nullum in praxi erit inconueniens generaliter loquendo; non tamen esse necessaria ex præfata forma approbationis habemus, sic enim illa: Ad effectum apud se retinendi, alteri donandi,
Concessionis forma.
extra Vrbem mittendi, & in qualibet Ecclesia, vel Oratorio, publicè Fidelium pietati collocandi atque exponendi. Vbi quidem de vlteriori præsentatione mentio nulla, quæ si necessaria esset, concessio illarum in ordine ad publicam expositionem nullius esset effectus. Doctrina ergo communis intelligenda est, quando in Instrumento non est expressa & ampla pro expositione concessio: pro quo & alia Sect. sequenti.
Loading...