*Possunt prætereà ab obligatione restitutionis aliter extricari, quando ea ex causis adductis
emergit, si in beneficium litigantium speciale
aliquid præstent vltra obligationem quod possit
damni quantitatem adæquare. Id, quod illis non
|
erit difficilè rem præ manibus habentibus
: vt si
opinione vtantur fauorabili, cùm possint aliâ non
tali vti, & sic grauamina aliqua tollentes, aut
certè minuentes, vel aliis modis, qui non possunt
viros sapientes latêre. Pro quo videri potest P.
Fragosus
Tomo 1.
pag. 420.
num. 55. Tunc autem
Circa salarium difficultas.
dubitari potest an cesset obligatio restituendi salarii; & videtur non sine fundamento posse dici
cessare illam; quia obligatio nascitur ob diminutum laborem in litigantium commodum:
cùm ergo commodum idem resultet, habetur
Regis intentum; & idem habetur labor, si non
formaliter, saltem virtualiter, & æquiualenter;
neque credendum est Regem, cùm ita se res habet, ita minutè cum ministris huiusmodi adeò
præeminentibus acturum. Sed certè contrarium
videtur similius vero; quia reuerà labor defuit,
quem Rex vult non tantùm æquiualentem, sed
formalem; quia hic est, de quo constare poterit,
& qui ad ordinatam, & exemplarem iustitiæ administrationem spectat. Nec verum est Regem
minutiora ista negligere, quæ verè talia non sunt,
cùm ex tot defectibus, & personarum numero,
grandis possit summa consurgere. Vnde
Anno
1582. in quo facta à Gregorio Decimo-tertio
reformatio Kalendarii, pro decem illis diebus
sublatis in Octobri à quinto vsque ad decimum
quartum inclusiuè salarium adimi iussum Indiarum ministris, in Rescripto, de quo Dom. Solorzanus
Lib. 4.
Cap. 4.
num. 35. & in Politicâ
Lib. 5.
Cap. 4.
pag. 781.
Y son tan estrechas. Quod valde
delicatum existimat: ex eo tamen satis potest
efficaciter resolutio nostra probari de restitutione salarii respondentis decem illorum dierum
spatio, & etiam minori. Cùm enim juxta salarium Audientiæ ministris solui solitum, quod est
in Argentina quarta maior parte, diebus decem,
centum & triginta, plus paulò minus ne octiregales argentei respondeant; illis certè vnus poterit miles in regio exercitu ali, & multi multiplicatâ juxta ministrorum numerum quantitate:
non est ergo valdè delicatum, ex quo potest non
delicata vtilitas prouenire.