*Iuxta quæ cùm de conditionata veritate agit, & ait futurum decretum de
existentia novæ creaturæ aut actionis, consequenter videtur asserere in tali decreto veritatem illam cognosci, sicut in absoluto. Atqui
ex eo quòd creatura esset, non ideò sequitur in
tali occasione constitutam determinatum aliquid, cùm libera sit, operaturam. Sed pergamus urgendo. Si Petrus crastina die tentetur,
non succumbet, ut dicitur. Sed rogo, unde hoc
constet? Dicetur, Quia Deus decrevit. Insto.
Cùm auxilium quod est Deus ad vincendam
tentationem largiturus, sit accommodatum libertati, & juxta Scriptorem præfatum non
prędeterminansprædeterminans, quomodo potuit Deus ibi infallibile decretum habere circa actum resistentiæ
? Si dicat esse auxilium infallibilitans, sed
non prædeterminans, id quidem dici potest, sed
difficultate suo in robore permanente. Prætereà omnes illi eventus, de quibus
suprà, potuerunt absolutè non esse, & sub statu conditionato prævideri, in quibus tamen nihil absoluto
alicui responderet, & in quibus cognosci posset, sicut in statu absoluto nihil, cui respondeat, invenitur. Nec circa Auctorem præfatum
plura, licet alibi difficultatem
pręsentempræsentem non
semel attingat, sed nihil addens, quod negotium aliquod possit facessere, sicut neque
pręfatapræfata, quæ ob viri tanti auctoritatem interjecta
sunt, facessere potuerunt.