*
CVm mediæ Annatæ iudiciali collectio
ne solet Mensatæ recollectio sociari,
quæ est exactio Ecclesiasticis imposita, pro iis
quæ ad Regiam, ob Patronatûs priuilegium, spectant prouisionem, antecedenter ad exhibitionem Regij tituli eâ pecuniæ acceptâ quantitate,
quæ vnius mensis redditibus, & prouentibus respondet ex beneficio recipiendo
: Et hanc quidem aliqui concessêre Pontifices, negarunt alij; &
modò in statu negationis versatur res finita concessione Innocentij X.
Anno 1654. cuius tenorem adducit D. Gaspar. de Escalona
in Gazophylacio Peruuiano lib. 2.
Part. 2.
Cap. 35. Quia tamen
suæ Sanctitati pro eâ gratiâ supplicatur, & consequendi spes arridet, in prouisione Beneficiorum sic proceditur, vt nulli tradantur tituli, nisi
cum cautione soluendi Mensatam, quando id à
Pontifice fuerit imperatum. Circa quod quidem
aliqui, & in iis Dom. Archipiescopus Limensis, difficultatem nec leuem deprehendunt: videtur enim id libertati Ecclesiasticæ repugnare. Beneficia enim sine vllo onere debent conferri,
quod possit illis laicus Patronus imponere, qui
præter præsentationem nihil vlteriùs habet. Onera enim honesta imponere solis Prælatis, & Capitulis conceditur.
Cap. significatum de præbendis, &
dignitatibus. Licèt autem de facto nihil petatur,
& promissio sub conditione sit, est tamen de facto
onus se obligandi, sine quo minimè tituli conferuntur. Et quidem ius præsentandi in Patrono
laico beneficium Ecclesiæ est, quod ipsi aliunde
nequit competere, quia quid spirituale est aut
spirituali annexum, cuius eadem est ratio,
vt explicat Glossa.
Tit. de Iure patronatûs in Sexto.
Ergo eo modo competit, & iuxta eam mensuram, quam is, qui concedit, præscribit. Quidquid
igitur huic facultati additur, vsurpatio alieni est,
& grauamen in materiâ, cui sine sacrilegio nequit se laicus
im niscereimmiscere. Ex quo fit obligationem, de quâ loquimur, non posse à Patrono Be|
neficiariis imponi, & grauari ex Beneficio à se
præstito: contra regulam iuris in sexto 61. quæ
sic habet.
Quod ob gratiam alicuius conceditur, non
est in eius dispendium retorquendum. Quod vt dixi
in materia, de quâ est sermo, præcipuè debet obseruari, ne graue sacrilegium committatur
: Quidquid enim
in sacratis Deo rebus, & Episcopis, iniuste a
gitur, pro sacrilegio reputatur, quia sacra sunt, & à
quoquam violari non debent, Cap. Quæ multoties de
regulis iuris. Quod sacrilegium Excommunicationis pœnâ castigat Ecclesia.
Cap. Nouiter de
sententiâ Excommunicationis, & in Bulla
Cœnæ: Iuxta quæ positio ista videtur manifesta.