SECTIO VII.

SECTIO VII.

Facultas pro insignibus Reliquijs concessa quam habeat restrictionem. Vbi & de Reliquia in Ecclesia Matrice.
77
*DEcretum S. Rituum Congregationis Vrbani VIII. auctoritate suffultum sic habet: Item vetuit & prohibuit celebrari per totam ciuitatem, vel Diœcesim, et
Decretum Vrbani 8.
iam de cuiusque Ordinarij auctoritate, Festum cum Officio, eo quòd in loco adsit Ecclesia Parochialis, vel Regularis, vel Abbatialis, aut aliqua Reliquia, sed tantùm in ipsius Sancti Ecclesia titulari, seu vbi asseruatur corpus, aut insignis Reliquia, & non alibi. Circa quod dubitari potest an omnes, qui ad domum spectant, in cuius Ecclesia, aut loco alio decenti, Reliquia insignis est, possint cum Officio celebrare. Dicuntur autem spectare, qui in grangijs degunt, aut quomodolibet foris versari contingit, sub obedientia tamen domus eiusmodi Superioris, aut in illa superioritatem exercentis, si contingat abesse, vel si plures intra ciuitatem domus sint vni Superiori subiectęsubiectæ cum ordinaria & non delegata iurisdictione, qualem habere aliquando Vice-Prouinciales solent, Collegiorum aliquorum Rectores. Quid etiam de Prouinciali, qui nulli videtur adstrictus loco, sicut & illius socij? Circa quod.
78
*Dico Primò. Omnes existentes in locis ad domum pertinentibus, in qua asseruatur Reliquia insignis, possunt vti facultate dicta.
Probatur ex recepta doctrina de priuilegijs, quòd scilicet extenduntur ad coniuncta, ratione alicuius congruentiæ, quæ meritò in considerationem venire potest, vt in recitatione officij cum socio, celebratione Missæ cum ministro non priuilegiato tempore interdicti, & auditione Sacri cum familiaribus, ac similibus, vt videri potest in P. Suario de legibus lib. 8. cap. 12. nu. 7. & 8. quem sequuntur quotquot post eum scripserunt, vt non sit opus longa eos serie
recensere, nisi in quantum P. Suarez genus aliquod necessitatis agnoscit, quod tamen multi fauorabilius amplectuntur. Bonacina Tomo 2. Disput. 1. Quæst. 3. Puncto 7. §. 2. nu. 8. vbi decentiam & congruentiam pro ratione reddit. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 8. cap. 1. num. 149. P. Escobar de Mendoza Tomo 1. Theologiæ moralis Lib. 6. Sect. 1. n. 28. Pro quo & Cardinalis Tuschus Tomo 6. Lit. P. Conclus. 732. n. 9. vbi sic ait: Fauore cultus diuini etiam in præiudicium tertij pri
Cardinalis Tuschus.
uilegium recipit latam interpretationem: pro quo adducit exemplum: & alia pro extensione conclus. 734. In nostro autem casu nullum tertij præiudicium est, & fauor diuini cultus vertitur in Sanctorum celebratione, quorum est memorabile nomen coram illo. Psal. 71. v. 14. Atqui vt extensio dicta fiat, magna est congruentia, vt scilicet inter partes sit grata conformitas, neque illi, qui extra domum sunt, in qua est Reliquia celebrationis fructu, patrocinio scilicet speciali, & consolatione priuentur.
79
*Deinde ex dictis à Cardinali Tuscho ro
Et maximè fauore religionis.
borari probatio potest, agitur enim de fauore diuini cultus, & succurrit communis & celebris ac decantata doctrina, de ampliatione priuilegij, cùm de materia religionis agitur aut caussæ piæ pro quo Auctores congerit P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disp. 4. Puncto 10. nu. 5. & Nos alibi, nec semel. Licet autem semper ampliatio aut extensio ita facienda sit, vt eam concessionis verba patiantur, iuxta communem Doctorum sensum, id à resolutione præsenti non abhorret; nam Ecclesia non est in rigore sumenda, sed laxiori significatione, vt est receptissima sententia, de qua Cardinalis Tuschus citata conclus. 734. vbi ait nomi
mine Ecclesiæ venire etiam Monasterium, & domos contiguas. Ex quo fit vt etiamsi Reliquia insignis non sit in Ecclesia, sed in loco alio decenti asseruata, possit de Sancto, cuius est illa, Festum celebrari, vt obseruauit P. Quintanadueñas Tomo 1. Tract. 7. Singul. 28. nu. 6. Qui assertioni propositæ apertè suffragatur ibidem nu. 5. dicens commorantes extra suam ciuitatam, in qua ex professo morantur, vel habent Beneficium, seu ad quam aliquo titulo pertinent, posse celebrare vbicumq;vbicumque reperiantur, de Sanctis, quorum Reliquias ipsorum Ecclesiæ, vel Monasteria, si Regulares sunt, possident. Pro quo & Singul. 20. n. 6. vbi ait Regularem, qui extra Monasterium suum moratur, etiamsi sit in alia Prouincia, posse celebrare & recitare de Sanctis, quorum Reliquias insignes illud habet, sicùt de Festiuitatibus illius, v.verbi g.gratia, Dedicatione EcclesięEcclesiæ &c, quia ęquiualetæquivalet esse alicuius Monasterij, ac habere in aliqua Ecclesia BeneficiũBeneficium.
80
*Possumus etiam ex ipsis Decreti verbis non
leue argumentum conformare: prohibet enim celebrari Festum cum Officio per totam ciuitatem vel Diœcesim: ergo aliqualis extensio minimè prohibetur, rationabilis inquam, & iuxta concessiones alias eius generis à Doctoribus approbatas. Si dicatur per vltima verba omnem sic interpretandi licentiam improbatam, dum absoluta negatio ad declarationem apponitur, dicendo: Vbi asseruatur corpus, aut insignis Reliquia, & non alibi. Post particulam taxatiuam Tantùm. Quod non videtur clariùs dici potuisse; & cùm sit clausula finalis & vniuersalis, ei potiùs standum, quam insinuatæ antecedenter concessioni: Negatio enim plus tollit, quàm ponit affirmatio ex Iuribus &
Vis negationis.
Doctoribus adductis Dom. Barbosa Tract. de Axiomatibus Iuris, Axiom. 158. n. 3. Pro quo & faciunt quęquæ habet Tract. de Clausulis Claus. 81. vbi de illis, Non aliàs, aliter, neque alio modo. Sed hæc non vrgent: Nam vt cum multis affirmat in eiusdem Tractatus principio n. 15. & 16. Clausulæ non debent
Nil superfluum in Clausulis.
censeri inutiles & superfluæ. Id quod in præsenti accideret, illud enim Per totam ciuitatem vel Diœcesim, inutile & superfluum esset: quandoquidem ad nihil deseruit dixisse Totam; cùm in nulla possit parte locũlocum habere dispositio, iuxta competentem illius sensum, quando negatio eidem adijcitur, vt ex frequentissimo vsu loquendi constat. Sic enim si quis dicat: Non potui per totam ciuitatem discurrere, quia equus ineptus. Non dedi totum, quod N. petijt, quia non ita diues sum, vt ille existimauit. Non potui comedere totum, quod appositum est, & sic in alijs. Neque obstat finalis negatio, quia potest ritè cum præcedenti locutione componi. Sumendo Ecclesiam in ampliori illa significatione; quod quidem duplici ex titulo fieri potest. Primò vt | euitetur correctio, quam semper vitandam in
legibus & statutis Doctores tradunt, ne repugnantiam in eisdem fateamur, quando idonea possunt interpretatione ad verum sensum aduocari. Id quod in Clausulis etiam obseruandum ratio manifesta conuincit: vnde in ordine ad illas huiusmodi doctrina à doctissimis scriptoribus adducitur, & de negatiuis loquuntur, vt videri potest apud Mariam Antoninum Lib. 1. Resolut. 46. nu. 9. Secundò, quia, vt diximus, de fauore Ec
clesiæ agitur, quo euentu negatiuæ clausulæ extensionem admittunt, vt videri potest apud eumdem nu. 10.
81
*Dico Secundò. Si degentes in diuersa
domo non subiecta Superiori eius, in qua insignis Reliquia est, & sic subiecti eius, in qua degunt, aliquomodò pertineant ad illam, in qua Festum celebratur, vt quia lectores, vel ministerium aliquod exercentes, in cuius exceptione à Superiore illius cum potestate diriguntur: vti possunt facultate dicta. Probatur, quia sine improprietate; aut vocis abusu, dici possunt ad talem domum pertinere, & communitatis illius partes, ac de illa speciali titulo benemeriti: essetque valde absurdum, vt conuiuentes domestisticis, & sæpè ibi Sacrum celebrantes, peioris conditionis essent, & notabiles se in celebratione Missarum exhiberent. Ad hoc certè possunt, quæ de alijs sunt dicta, conuenienter applicari, & cùm de fauore agatur, eoque ad religionem spectante, non est circa hoc scrupulosius hæsitandum. Potest quis extra suam degens Prouinciam, id, quod vidimus ex P. Quintanad nu. 79. quod est manifestè plus, quam id, quod modò contendimus. Ministeria, de quibus dictum possunt esse Præfectura studiorum, regimen alicuius Congregationis, Prædicatio, Resolutio casuum moralium hebdomodaria, & sic alia.
82
*Dico Tertiò. Prouinciales, si nullam ha
Quid circa ProuinciaiesProuinciales.
beant domum, in qua communiter resideant, & quæ illius censeatur quasi domicilium, non possunt facultate dicta vti, & de omnibus celebrare Sanctis, quorum Reliquiæ in Prouinciæ totius Ecclesijs reperiuntur. Id quod videtur compertum, quia de illo nequeunt conuenienter verificari Decreti verba. Neque enim est in Ecclesijs, aut domibus, in quibus sunt Reliquiæ, neque ad illas pertinet vt specialis earum pars. Licet enim caput dici queat, sed ita est tale respectu communitatum singularum, vt magis non sit vnius quàm alterius. Quòd si titulus ille considerationis esset alicuius ad præsentem effectum, Generalis totius Religionis similiter posset Prouinciarum omnium Festa ob insignes Reliquias celebrare. Neque dici potest Prouincialem deterioris in hoc esse conditionis, quandoquidem cum Prouinciam visitat, in domibus cunctis Reliquias insignes plerumque reperiet, & celebrare Festa cum domesticis poterit tunc temporis incursura. Dixi, si nullam habeant domum &c. Nam si illam habeant, vt domesticorum quilibet veniunt reputandi, quod & de socijs pariter dicendum. In quo illorum melior est conditio, cùm celebrare vbique Festa queant, quæ ad eorum domicilium spectant, & ea pariter quæ in domibus Prouinciæ, dum visitatio peragitur, contigerit agitari. Et hoc quidem meritò, vt maiori eorum labori (quæ prægrandis in Indijs,) emolumentum hoc satis appretiabile, & proportionatum accrescat.
Loading...