CAPVT I.

CAPVT I.

De Procuratione Visitatoribus tribuenda.
3
*CIrca illam Concilium Limense
tertium Act. 4. Cap. 2. ita loquitur; id quod Concilium secundum Seßione 2. Cap. 110. circa idem statuerat prorsus amplexus, Procurationis nomine ita vnicuique Visitatori competens salarium aßignetur ab Episcopo, vt neque de pœnis Cameræ Episcopalis, neque de condemnationibus, visitatori ipsi aut Officialibus eius aliquid proueniat. Sic Concilium: cuius statuti transgressio cùm
grauem materiam concernat, & ad iustitiam commutatiuam spectet, non stabit sine lethalis culpæ reatu. Debent ergo Episcopi Peruuiani, ex vi statuti prædicti ita facere (aut illi saltem, ad quos Concilij se extendit auctoritas). Debent etiam & ij, & alij, ex obligatione iustitiæ salarium competens Visitatoribus assignare, quia nemo suis militare stipendijs debet: nisi fortè aliquis tanti inueniatur zeli, & non quæ sua sunt, sed quæ Iesv Christi quærens, vt velit Deo seruire gratis, solâ pro necessariis procuratione contentus. Sed quis erit hîc, & laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vitâ suâ. Erunt qui sic spondeant, sed non tandem ex illis, qui iuxta Scripturam excutiunt manus suas ab omni munere. Quòd si salarium soluendum ex dictis pœnis assi
Quid si ex pœnis Cameræ.
gnauerint, in eo grauiter Episcopi peccabunt, quia occasionem præbent eas aggrauandi; quod inconueniens voluit Concilium remouere. Si autem reuerà iustæ illæ fuerint, & stipendium ex iis deductum etiam labori respondeat, non erit obligatio restituendi, quia prohibitio Concilij non reddit actum nullum, vt ex eius tenore constat, iuxta communem doctrinam in hac materiâ, de quâ & nos suprà.
4
*Si verò salarium nullum assignetur, an de
beat stipendium labori reddi, quæstio est, circa quam videndus Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 8. num. 59. & seqq. & vt aliquid circa illam dicamus, qui visitationes huiusmodi ambiunt, & magni faciunt dum assequuntur, neque de salario quidquam in pactum deducunt, eò quòd emolumentis sint ministerij huiusce contenti, & ex eo spes promoueant suas pro Præbendis honorabilibus obtinendis, dum inter merita ad illas functiones dictæ numerantur. Mortaliter peccant, si mortuo Episcopo salarium ex spoliis petant, & si consecuti fuerint, ad restitutionem obligantur. Ratio est clara, quia ipsi de salario nihil cogitarunt, nec sub pactione illius seruierunt: ergo non debetur. Neque ex famulis argui potest, qui admitti petunt, nullâ constitutâ mercede, sed alimentis contenti; quibus tamen salarium deberi tenent plures, de quo diximus Titulo 8. num. 31. Quia in illis est ratio diuersa, eò quòd necessitate coacti id faciant, quia aliter nequeunt vitæ suæ instituere rationem: licèt minoris pretij futurum stipendium sit, eo quòd merces vltroneæ vilescant. Hi verò, de quibus agimus, inuiti non seruiunt, sed maximè spontanei, vnde nihil prætereà illis debetur. Pro quo est
Pragmatica Matritensis An. 1616. in quâ decernitur vt salaria non conuenta peti nequeant ab iis, qui Magistratibus, Prælatis, aut aliis dominis famulantur, à quibus alias commoditates, vel fauores in temporalibus, vel spiritualibus sperare possunt. Tales enim ij sunt, qui visitationes ob caussas prædictas, non solùm precibus, sed etiam intercessionibus primariorum virorum, aut etiam nobilium feminarum aucupantur. Si autem rogati munus prædictum obeant, & de salario non agant, pudore ingenuo præpediti; certum est deberi illud ab Episcopis, & posse peti post eorum mortem, aut etiam viventibus eisdem, si necessitas aut quiduis aliud cogat pudoris obstacula superare.
5
*Sed quid si emolumenta tanti pretij fue
rint, vt stipendium superent, aut saltem æquent, ab Episcopis conferendum. Respondeo, si emolumenta ex eo accesserint, quod sine obligatione restitutionis obtineri potuit, & est quasi fructus genuinus officij, non deberi salarium aliud, quia meritò salarij nomine id censeri potest: & cùm illud ex donatione Episcopi proueniat, sed ipsum in officij collatione procedere, dum aliud non assignat: cùm enim emolumenta huiusmodi salarium æquent, iis compensare laborem intendit, in quo nihil contra iustitiam agit, quandoquidem labor satis est fructu dicto compensatus, vnde superabundans aliud nequit postulari. Aut emo|lumenta talia fructus tantùm industriæ sunt. Et tunc salarium est prætereà debitum, quia fructus industriæ non est laboris pretium: & ita videmus in officiis aliis salarium deberi, quamuis multoties maiora ex industriâ emolumenta proueniant. Si verò emolumenta inde habeantur, vnde haberi nequeunt, quia vel auctione iurium, vel ex muneribus, subdistinguendum est vlteriùs. Aut enim, iniustitiâ prædictâ non obstante, Visitator in aliis suo officio satisfecit: & tunc ei stipendium debetur, sicut & debet ipse, quæ iniustè accepit restituere. Aut non satisfecit: & tunc stipendium non debetur. Si autem ex parte satisfecit, debebitur aliquid, sicut & ipse Procurationis partem, quæ non debetur nisi Visitatori formaliter tali, & non aliud sub vmbra speciosi nominis agitanti: vnde si ex toto satisfactio defuit, tota erit restituenda Procuratio ob eamdem, de quo & inferiùs. Quòd si illicitè accepta aliqua sint,
sed quæ non sit restituendi obligatio, de illis sicut de fructibus industriæ philosophandum esse potest alicui videri: est enim industria, sed non bona, qualis in laicis Magistratibus, qui contra leges & iuramentum negotiantur. Et hoc videtur probabile. Contrarium tamen est verosimile, quia sub ea conditione videtur ab Episcopo salarium constitui, si Visitatores illud aliunde non eliciant grauando visitatos: ea enim industria dici nequit, quæ tunc accidit, cùm aliquid quæritur per media aliàs licita, & solùm mala est aliquando, quia hic & nunc prohibita: in casu autem nostro etiamsi prohibitio non extaret per Conciliorum leges, grauamen esset iniustum, vel modus procedendi; vnde malitiæ potiùs, quàm industriæ debet fructus reputari, & acceptio salarij per media illicita, non tamen contra iustitiam. Neque credibile est Episcopos aliter circa hoc velle se gerere, & malitiæ ita conniuere, vt ex illâ in ministerio adeò sacro duplicatum commodum reportetur.
6
*Circa Officiales autem idem est cum pro
portione dicendum, in quibus genuini officij fructus, & industriæ, ac malitiæ distinguendi sunt; quibus etiam salarium deberi manifestius est, quia in illis non sunt respectus illi cumulandi merita ad prætensiones alias, sed suo ex labore viuendi, vnde fauet illis apertè Pragmatica, de qua num. 4.
Sequitur in Concilio sic: Tempus autem non
longius in visitatione consumant Visitatores, quàm necessarium esse perspexerint; si secus egerint, ita vt propter sua commoda, aut quouis alio respectu, diutiùs immorentur, excomunicatione feriantur. Sic Concilium. Vbi id prætermissum, quod maximè aduertendum videbatur, teneri scilicet visitationem protendentes ad restitutionem expensarum à Parochis, & Indis propter demorationem auctarum: quod equidem, quia videbatur compertum, fortè prætermissum. Et restitutio à Visitatoribus ex integro facienda, quia Officiales caussa detentionis non sunt, & si quid consumunt, id Visitatorum caussâ faciunt, cuius si imperiis obsisterent, graues inde possent moleftias sibi superuenturas suspicari: neque iuxta eorum arbitrium, sed Visitatorum, tempus est visitationi necessarium regulandum. Si verò de iniustâ demoratione constet, & Visitatores non restituant, Officiales ad restitutionem tenentur portionum ad se pertinentium, si mala quidem fides fuit, absolutè; si autem bona, in quantum facti sunt locupletes: iuxta communem doctrinam. Et pro prædictis facit Glossa in Cap. Exigit, de Censibus &c. verb. Teneantur. Sic dicens: & tenetur etiam familia de eo, quod percepit, & ipse Episcopus tenetur de facto ip
Glossa.
sorum 86. dist. Cap. An putatis. Sic illa. Quòd verò ad excommunicationem attinet, non est illa
lata, sed ferenda. Et videtur difficile quomodo habere locum possit, quia propter peccatum præteritum imponi nequit, vt est Doctorum receptissima sententia. Tantùm ergo habere locum prædicta dispositio potest, si moras faciente Visitatore, id resciat Episcopus: tunc enim pœna talis infligi poterit, nisi à Visitationis loco recedat.
7
*Additur tandem illo in Capite sic: Instructionem verò ab hac sanctâ Synodo factam pro Visitatoribus, sub mortalis peccati reatu, & secum deferre, & fideliter obseruare teneantur. Sic ibi. Id autem quod pro Peruuianis Prouinciis à Conciliis statutum est, ad omnes est Indicas alias prouincias extendendum, si per Prouincialia Concilia, vel aliàs, confectæ instructiones sint: formæ enim sunt in modo procedendi seruandæ, & in re grauissima, & ita omissio non potest non esse, generaliter loquendo, grauiter criminosa. Et ita Synodus Diœcesana Pacensis sub mortali declarat obligare Lib. 1. Tit. 7. Cap. 1. Quia verò esse aliqua in talibus Instructionibus possunt, quæ meram rationem instructionis habeant, in iis deficere non erit mortale; quæ autem talia sint, nequit in speciali decerni, vnde ad iudicium est virorum prudentium prouocandum. Vbi certè res magni momenti apparet, præceptum est: neque ex eo quòd instructionis nomine affectæ sint, ideò sola est in eorum obseruatione conuenientia, & non obligatio recognoscenda: Instructiones siquidem tales vera præcepta sunt, vt de iis, quæ Magistratibus dantur, tradit Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 9. num. 57. addens ab illis securâ conscientiâ non posse recedi. Instructio, de qua Concilium habetur integra in Synodo Diœcesana Limensi Ann. 1614. Libr. 1. Tit. 7. Cap. 1.
Loading...