CAPVT X.

CAPVT X.

An Regij Indiarum Consiliarij suis legibus teneantur.
103
*POsse illos leges condere Regiâ con
sultâ Maiestate, habetur in Ordination. 2. Ann. 1571. à Rege nostro Philippo IV. confirmatâ & renouatâ, vt testatur Dom. Solorzanus lib. 4. cap. 12. numer. 12. & in Politicâ pag. 895. tenorem eiusdem adducens. Licèt circa hoc dubitet Dom. Villaroel Parte 2. Pacificæ gubernationis quæst. 12. artic. 4. à numer. 32. eò quòd Rex in illis subscribat. Sed verò Pontifex etiam in Concilio generali subscribit, & tamen leges Conciliares dicuntur. Videndus P. Suarez lib. 4. de legibus cap. 6.
104
*Dico primò. Regij Senatores suis le
Assertio 1. obligati illis.
gibus obligantur. Id constat; quia illæ non nisi Rege consulto, & ratificante conduntur, sine cuius voluntate vim nullam obtinerent: ea enim est vis ratificationis, ex textibus & Auctoribus, quos adducit Dom. Solorzanus suprà lib. 2. cap. 26. | num. 92. & seqq. Atqui Rege statuente, omnes non excepti manent subiecti: ergo & Senatores legibus à se dispositis.
105
*Dico secundò. Leges dictæ obligant
secundùm eas ferentis intentionem, iuxta dicta Cap. 1. & præced. Vnde Senatores ipsi earum conditores scient quòd circa hoc certum habeatur. Licet enim Rex sit, qui vim tandem legibus tribuit, simul tamen cum eo Consilium, cuius dispositionem sequitur. Si autem ipsi nihil speciale concipiant, sed leges ferant iuxta obligationem, quæ ex earum materiâ potest colligi, iuxta dicta est discurrendum: vt si magni momenti sint, & seclusâ obligatione sub mortali ferè inutiles redderentur, grauis earum obligatio debeat reputari. Quod etiam dicendum cùm leges à Consilio latæ alios habuerant Senatores & auctores, de quorum intentione constare nequit successoribus; debent enim iuxta præfatas regulas de obligatione, ipsam iudicare.
106
*Dico tertiò. Cùm leges de metallis pre
tiosis agentes vt pœnales habeantur, nec videatur æquitati cōformeconforme laqueum conscientiis plurimum iniicere; videtur dicendum tamquàm verosimile, & saltem probabile, eas in conscientiâ non obligare, cùm pœna amissionis imponitur, aut quid simile. Iuxta doctrinam Nauarri in Cap. Frater 12. q. 2. num. 22. & in Manuali Cap. 23. n. 55. & aliorum, quos adducit; pluriumque, quos congerit P. Salas Disput. 15. de legibus à num. 3. quibuscum ipse sentit à num. 17.
quando lex non imponitur per verba præcepti, sed sic: Si quis hoc, vel illud fecerit, talem, vel talem pœnam incurrit: pro quo & alios adduximus num. 96. & etiam si verba præceptiua adsint, idem esse probabile Assertione 3. Capitis præcedentis ostendimus. Neque sententia hæc in notabile detrimentum Regij patrimonij cedit: nam quod ex occultatione aliquorum amittitur, ex aliorum pœnis compensatur; magnæ enim sæpiùs quantitates minùs prouidè occultatęoccultatæ deteguntur, quibus fiscus adaugetur.
107
*Dico quartò. Absolutè loquendo, Si
Regij Senatores contra leges registri, aut alias similes operentur, grauiter delinquunt. Id probo: quia suo exemplo alios inducunt ad similia, ex quibus legum contemptus inducitur, & prætereà, in re non parui momenti officio suo desunt, curandi scilicet vt leges pro bono communi positæ custodiantur.
108
*Dico quintò. Stare aliquando po
test vt prædicta sine graui peccato fiant; si videlicet necessitates vrgeant, neque aliter sit habendi securitas, & cum secreto peragantur. Hoc videtur sine probatione aliâ verosimile, cùm constet per secretum damnis prædictis occurri, & necessitas rigorem legis temperet, iuxta vulgata iura. Cap. Quod non, de regulis iuris: Quod non est licitum in lege, neceßitas facit licitum. Vbi plures alios Textus adducit Glossa & in Cap. Si quis propter neceßitatem, de furtis. Quibus sublatis sola potest obligatio pœnalis legis relinqui, quæ stabit quidem, & fiet eidem satis, si quod occultè transmittitur, diligentiâ ministrorum legalium detegatur. Sic enim Regio applicabitur fisco, & erit fortè sic mulctatus, pœnæ eiusdem inexcusabilis executor.
Loading...