CAPVT VII.

CAPVT VII.

Nonnulla circa Capitulum, Sede vacante, in Indiis percurruntur.
88
*DIco primò. Capitulum potest vnire
Beneficia. Sic absolutè loquendo tenent plures, quos adducit, & sequi videtur Diana Parte 8. Tractat. 4. Resolut. 31. licèt nonnulli apud eumdem contradicant. Ratio est quæ pro aliis remanet inculcata, quòd scilicet in ordinariâ iurisdictione Episcopo succedat, neque hoc in Sacris Canonibus exceptum reperiatur. Et pro exercitio huiusmodi potestatis possunt in Indiis frequentes occasiones occurrere; quia Indorum populis ad raritatem adductis, necessariũnecessarium, aut valde vtile est eos sub vnius Parochi curâ constitui. Tunc ergo vnũvnum ex iis Beneficium vacans vniri alteri non vacanti poterit: aut si vtrumque vacet, vnum ex vtroque conflari. Hoc autem sine consensu Patroni fieri nequit, quia Ecclesiæ omnes sub illius curâ sunt, & non debet in eis Pastor, eo non annuente, collocari.
89
*Dico secundò. Valde probabile est Ca
pitulum Sede vacante, in Indiis posse circa Moniales exemptas id, quod Episcopus in ordine ad Clausuram, iuxta facultatem, quæ illi à Concilio Tridentino conceditur Seßione 25. Cap. 5. de Regularibus. Vbi de exemptis esse sermonem, quæcumque illæ sint, etiamsi Prælatis Religionis subiectæ, communis sententia est, pro quâ videri potest P. Palaus Tomo 3. Tractat. 16. Disput. 4. Puncto 9. numer. 7. & 8. Id probo. Nam si aliquid obstaret, id certè esset, quòd in Concilio ibidem habetur illis verbis: In Monasterijs sibi subiectis Ordi
Conc. Trid.
naria; in alijs verò Sedis Apostolicæ auctoritate, &c. Ea enim quæ sub huiusmodi qualitate conceduntur Episcopis, in Capitulum non transeunt, vt tenent Doctores in simili loquentes de Monasteriis Sedi Apostolicæ immediatè subiectis, quæ ab Episcopis vt delegatis Sedis eiusdem gubernantur, de quibus Cap. 9. eiusidem Seßionis, & videri possunt apud Dianam suprà, Resolut. 14. quos & sequitur. Atqui probabilissima etiam sententia est, quæ contrarium statuit, & pro eâ sunt multi grauesque scriptores, vt videri apud eumdem potest citato nuper loco & etiam Resolut. 2. de quo & nos diximus num. 67. In Indiis autem probabili
tas est maior; & talis quidem, vt videatur certitudinem exęquareexæquare. Nam Auctores contrariæ sententiæ affirmant in casu vrgentis necessitatis posse Capitulum visitare, idque potestate ordinariâ, quando Moniales non sunt immediatè Apostolicæ Sedi subiectæ: vnde & similiter videntur in casu, de quo loquimur, vbi minor est exemptio, concessuri. Tunc sic. Si necessitas in Indiis occurrat, quia Prælati Regulares admoniti de remedio efficaci non curant, vrgens illa ferè semper est, quia vacationes Episcopalis Sedis solent esse prolixæ, & à Sede Apostolicâ nimis serò potest remedium expectari. Siue ergo delegata, siue ordinaria potestas sit, illa est Capitulo tribuenda.
90
*Et quidem P. Bauny Tomo 1. Tractat.
11. de Abbatibus, &c. Quæst. 24. de Canonicis, vbi sententiam Dianæ, aliorumque vt probabilem defendit, & in quam se trahi fatetur. §. Deinde est, cùm anteà sic obiecisset: Si visitare Capitulum non potest, quòd illis fiet? Si institutum, iuraque domus ac Ordinis pessumdabunt? &c. ita subdit: Est quod respondeam, esse scilicet admonendum à Capituli Vicario Papam dere integra, ac si à semestri à litteris ad eum datis, malo non occurrat, tum videri honestam rationem habere Capitulum animaduertendi in sontes. Sic ille. Cùm ergo neque à semestri, neque ab anno integro, à litteris ad Pontificem datis, haberi responsum in Indiis possit, satis ex eo verosimile apparet posse Capitulum circa huiusmodi prouidere. Addit autem præfatus Auctor in hunc modum: Quòd si (quod existimo verius) facere id non potest, res
videtur committenda Deo esse, aut ad noui Episcopi aduentum remittenda. Sic ille. Atqui nouus Episcopus in Indiis nimis serò veniet: non est ergo inde satis necessitati prouisum. Ad Deum autem negotium totum remitti, non videtur iuxta humanæ prudentiæ leges, quas Deus vult in gubernatione hominum obseruari, vt vulgatum Prouerbium habet: Deum rogando, & percutiendo malleo. Vbi non prætereundum Auctorem dictum
§. Vltimo asserere Capitulum, Sede vacante, posse Monialibus exemptis ac immediatè subiectis Papæ, dare licentiam ad egressum èex Claustro in causis à Concilio citat. Cap. Episcoporum iudicio remissis, & à Pio V. specialiter designatis. Quod probat quia succedit in iurisdictione Episcopo mortuo: licèt fateatur Episcopum id posse facere ex iurisdictione delegatâ. Quod equidem non video quomodo ab illo consequenter dici possit, qui priorem suam Assertionem de potestatis de|fectu in Capitulo ad visitationem probat ex eo quòd illa sit in Episcopo delegata, & ita non transmissibilis in Capitulum. In quo & Diana
videtur consequentiæ defectu laborare, qui P. Bauny sententia circa licentiam egressûs proposita Resolut. 39. sic concludit: Sed hæc opinio non est admittenda stantibus Declarationibus Sacræ Congregationis, de quibus alibi dicendum erit. Sic ille. Qui tamen Resolut. 14. citatâ, sic dixerat: Ex quo etiam fit posse Capitulum, Sede vacante, concedere licentiam Monialibus immediatè subiectis Sedi Apostolicæ egrediendi à Monasterio in casibus permißis in Bullâ Pij V. quæ incipit. Decori, & honestatis, quamuis id pertineat ad Episcopum tamquam Sedis Apostolicæ Delegatum, &c.
91
*Quidquid de hoc sit, si licentia ad egres
sum in Monialibus exemptis, quamuis Prælatos Religiosos habeant, ad Episcopos etiam pertinet, quod Concilium significat, & plures Auctores tenent, vt videri potest apud P. Thomam Sancium in Opere Morali, Lib. 6. Cap. 15. numer. 26. P. Palaum suprà, numer. 9. & Bonacinam Tractatu de Clausurâ, Quæst. 1. Puncto 8. num. 1. Si inquam necessaria est, eam posse Capitulum concedere, vt citati docent P. Sancius num. 30. P. Palaus num. 10. & Bonacina n. 3. qui Vicario Capituli idem
Quid de illius Vicario.
competere ait, sicut & Vicario Episcopi, nisi specialis prohibitio, aut verbo, aut vsu habeatur. Sed citati Patres id negant, specialem concessionem esse necessariam affirmantes. Vtrumque probabile. Quia verò quod ad visitationem ratione Clausuræ attinet, si Episcopi id attentent, grauibus est obnoxium incommodis, vt experientia
comprobauit, videtur magis èex re futurum, si remedium aliter accurent, Religiosos admonendo Prælatos; & si id non sufficiat, Proregem, & Præsides exhortando, vt ipsi apud Prælatos instent, protestando etiam se rem ad Regium Indiarum Consilium delaturos; id quod proderit aliquando sic fecisse. Quæ si eorum intentum non promoueant, & scandala manifesta sint, suâ illi vtantur potestate. Pro quo videri potest Zerola verb. Moniales. Ad quartum, & ad octauum. §. 4. Qui tamen licentiam à Prælato Religionis habendam
censet; sed immeritò: quia in iis, quæ Episcopis suo iure, aut delegatione Pontificiâ competunt, non est alterius, qui eorum Superior non sit, licentia necessaria; immò etiam si Superior, eo non expresso. Illud certius, petitam & non obtentam sufficere; aliàs sine remedio deberent ista relinqui, si Prælati licentiam concedere recusarent.
92
*Dico tertiò. Capitulum, Sede vacante,
in Indiis non potest licentias ad audiendas Confessiones ab Episcopo Religiosis concessas, suspendere, & ad nouum examen vocare. Probari id potest in primis, quia generaliter id non potest, vt probant Doctores, quos adducit & sequitur Diana Parte 3. Tract. 2. Resol. 27. §. vlt. & Parte 8. Tract. 4. Resol. 48. P. Palaus Tomo 4. Tract. 23. Disp. vnica, Puncto 17. §. Anno 1265. P. Pellizarius Tract. 8. Cap. 3. n. 44. P. Martinon Tom. 5. Disp. 53. n. 74. P. Fagundez de Præceptis Ecclesiæ, Parte 2. Lib. 7. Cap. 2. n. 28. & alij. Et ratio est. Quia pro illis extat pri
PriuilegiũPriuilegium Clem. IV.
uilegium à Clemente IV. concessum: quod licet PP. Dominicanis & Franciscanis indultum fuerit, in illo tamen communicant, qui communicationis gratiâ fruuntur, vt sunt ferè omnes. Neque reuocatum illud à Concilio Tridentino, aut ab aliis Pontificibus, quæ ad approbationem attinent, respectu Regularium ad Episcoporum instantias restrinxerunt. Neque de tali priuilegio dubitari potest, cùm habeatur authenticum in Conuentu S. Francisci Salmanticæ, vt testatur Emmanuel Rodericus in Bullario, Tomo 2. Fol. 36. cuius vltima clausula hæc est: Vestris igitur supplicationibus incli
Illius tenor.
nati, præsentium vobis auctoritate concedimus, vt in huiusmodi casu poßitis vti tamdiu liberè prædictâ licentiâ, donec viduatis Ecclesiis prouisum fuerit de Pastore. Sic Pontifex. Quòd si Capitulum licentias posset suspendere, non possent Religiosi illis vacante Sede potiri. Licentiæ autem illæ non solùm pro audiendis Confessionibus, sed pro prædicatione etiam erant, vt constat ex tenore concessionis, nec non prædicandi, sicut & pro commutatione votorum aliquorum: vnde & de Prædicatione idem asserendum, etsi qua alia gratia in ordine ad votorum commutationem; circa quod Religiosi amplissimis priuilegijs perfruuntur. Iam pro Indijs specialior est ratio, juxta dicta Titul. 12. n. 349. Et verò cùm Religiosi circa hoc probabilissimâ opi
nione procedant, & suspensione licentiarum à Capitulo propositâ, nihilominùs possint functiones prædictas sine aliquo scrupulo conscientiarũconscientiarum obire, quod benè obseruauit P. Fagundez suprà, n. 29. & post eum alij; satis inconsideratè videtur suspensio publicari, ex quâ nullus sperari fructus potest, sed grauia incommoda suboriri. Quod non tollit quo minùs in casu aliquo, vt notabilia inconuenientia vitentur, possit Capitulum licentias dictas, & præsertim ad prædicandum reuocare. Quod & factum à Capitulo Argyropolitano cum quodam, cui à Prouinciali Concilio licentia prædicandi fuerat attributa, quia eâ cum offensione multorum, & non tolerabili ampliatione, licèt bonum præseferret zelum, vtebatur. Dixi autem circa Prædicationem hoc specialiter faciendum, quia in eâ possunt inconuenientia esse perspicua, non ita in ijs quæ ad forum Pœnitentiæ spectant. In quo tamen talis esse inordinatio potest, vt inconuenientia se prodeant, vnde & ad vitanda illa potest se Capituli auctoritas interponere. Neque enim se priuilegio tueri potest, qui illo abutitur, cùm sit constans doctrina indulgentiam & liberalitatem Ecclesiæ in priuilegiorum concessione patrocinium excessibus non præbere. Nec Papa præsumitur concedere exorbitantia. P. Sà verb. Gratia, n. 12. & alij. Et de Capitulo hæc sit satis Capitula tetigisse.
Loading...