*Vbi tamen obijci illud potest; præfata
quidem locum habere, quando in Sacramenti
Pœnitentiæ administratione miscentur, secus
quando de illo non agitur, sed in Confessionali
aut loco alio, qui non habet specialem ad Sacramentum tale respectum, in quo Confessio simulatur, absurda dicta perpetrantur. Tunc enim
quod ex se veniale est, non videtur ad grauioris
malitiæ gradum ascendere: id quod probari potest.
Primò ratione à Pontificibus reddita, iniuriæ inquam, quæ fit Sacramento, vt vidimus
n. 4.
Vbi ergo Sacramentum non est, locum habere
nequit iniuria.
Secundò, Quia ea, quæ committuntur dictis modis aut locis, ex vi Constitutionis
Gregorij XV. ad sanctum sunt aduocata Tribunal: illa autem in Hispania recepta non est pro
regnis Coronæ subiectis, vt testatur P. Salelles
citata Regula 129. adducta attestatione P. Palai
Tomo 1.
Tract. 4.
Puncto 1. cui circa hoc præcipuè
adhibendam fidem asserit, quia & qualificatoris
& Consultoris munere in Hispania functus: tum quòd affirmet se id audiuisse à Doctore Isidoro
de San-Vicente Inquisitore Cæsaraugustano. Et
rationem non admissionis, ex eo reddit, quòd in
Constitutione præfata pares fiant Episcopi & Inquisitores circa huius criminis cognitionem: cùm
tamen Inquisitores Hispaniæ ex aliorum Pontificum concessione sint illius iudices priuatiui. Et
licet dicta Constitutio nonnulla addat, ad quæ se
potest iurisdictio Inquisitorum extendere, ijs certè sibi non esse opus existimant, quia ante Bullæ
prædictæ promulgationem, ad ea probabiliter se
iurisdictio eorum extendebat iuxta dicta
n. 4.