*Semel autem deputatio facienda dici
Semel faciendam deputationem.
tur, vnde non licebit variare, iam enim deputatio
non erit vna, sed multiplex, ex quo Indulgentia
locum habere non poterit. Quantùm autem prodesse sic sacrificantes possint, non exprimit Pontifex. Et quod possit singulis Sacrificijs liberari
vna, & requiem ad æternam conduci, verosimile
satis est, quia sic Indulgentia concedi solet, quando Altaria pro suffragio huiusmodi deputantur,
vt videri potest apud Dianam
Parte 9.
Tract. 2.
qui est de Altari priuilegiato, cuius Resolutiones
id videntur supponere. Item. Ex concessione in
eadem Bulla contenta, de qua
nu. 502. vbi expressè liberatio animarum conceditur toties quoties id, quod pro eo exigitur, fuerit adimpletum.
Est autem multò maioris pretij Missæ Sacrificium, quàm tertiæ partis Rosarij, aut vnius Coronæ recitatio. Sed licet certa liberatio non sit,
maximi tamen erit momenti suffragium, vt citiùs
animæ
èex purgatorio ergastulo ad cælestia tabernacula sustollantur.