SECTIO IV.

SECTIO IV.

De probabilitate sententiæ, iuxta quam matrimonia in primo gradu transuersali, non iure naturæ prohibita, & sic à Pontifice dispensabilia.
324
*EGi de hoc in Thesauro Tit. 12. n. 289.
vbi plures & grauissimos Auctores adduxi sic tenentes, scilicet Basilium Legionensem, Dianam, Franciscum Ramos, Caramuelem, P. Baunij, P. Gasparem Hurtadum, P. Coninckium, P. Tannerum, P. Palaum, P. Martinum Perez, & alios, qui licet non ita sentiant, affirmant tamen esse valde probabile: Sic enim P. Thomas Sancius, & P. Fragosus dicentes conuersos non esse separandos, si id ægrè ferant, quod & asserunt Veracruz & Vega. Quod autem citati Auctores circa probabilitatem censent, tum ipsi, tum alij, quos dedi ibidem nu. 388. de quocumque gradu, excepto primo, inter ascendentes & descendentes arbitrantur. Itaque auus nepti, auia nepoti per dispẽsationemdispensationem iungi potest, neque ita in Gentilismo coniuncti iuxta suas ipsorum leges separandi. Ex eo autem quòd non solùm probabile, sed probabilius P. Thomas Sancius existimat Lib. 7. de Matrimonio Disput. 51. nu. 19. validum argumentum pro sententia prædicta desumi pariter ostendi: maior siquidem reuerentia auis debetur quàm fratribus, & indecentiam præ se fert maiorem nepotem & neptem supra corpus aui & auiæ potestatem habere, quàm in fratribus videatur, si præsertim fratres non sint ex eôdem patre & matre, sed ex vno aut alio, de quibus vulgatum illud Medius frater hostis integer,
325
*Sed insurgit Dom. Arauxo, quem, dum
hæc scribo, audio èex viuis excessisse, vt egregiorum virtutum præmia digna dignitatis contemptor nobilis obtineret, & sententiam dictam esse improbabilem in praxi asseuerat in Dispensationibus decisiuis Disput. 11. Quæst. 2. n. 10. id quod nu. 11. pergit probaturus, Primò ex Cap. Gaudemus, de di
Cap. Gaudemus.
uortijs, vbi Innocentius Tertius interrogatus à quodam Episcopo, nun pagani coniuncti in quouis gradu prohibito lege Canonica, conuersi ad fidem debeant in coniugio permanere: Respondet in secundo, tertio, aut vlteriori gradu coniunctos non esse separandos, eo quòd tantùm lege Canonica, qua illi non tenentur, sint tales gradus introducti. Id quod SummariũSummarium illius Capitis ita exponit: Pagani iuncti in gradu prohibito lege Canonica tantùm, conuersi ad fidem non separantur. Sentit ergo Innocentius gradum primum alia lege præter Canonicam esse prohibitum: nam iuxta regulam iuris, interrogatus de duobus, & vnum affirmans, atque alterum tacens, quod tacet negare videtur. Neque est simile quod addu|cit P. Thomas Sanchez ex Concilio Tridentino, quod dum Sectione 14. Cap. 3. & Canone 7. determinat circumstantias peccatorum mutantes spe
Concilium Tridentin.
ciem, de necessitate esse in Confessione pandendas, subticendo alias non mutantes speciem, non ideò determinat has non esse confitendas: nam Concilium sine interrogatione processit simpliciter declarans materiam necessariam Confessionis; ideoque de circumstantijs peccatorum loquens, quod erat certum determinauit; quod autem incertum ac dubium, ob diuersas Doctorum opiniones, disputandum Scholis reliquit: vnde licet non erroris nota, benè tamen improbabilis practicè opposita sententia ex dictæ Decretalis tacita determinatione inuritur.
326
*Quod ampliùs vrget. Nam sicut signum
euidens est naturam non posse facere id, quod numquàm fecit, ita signum euidens est Sedem Apostolicam non posse facere id, quod numquàm fuit. Atqui Sedes Apostolica numquàm dispensauit in coniugio fratrum: nam duo coniugia fratrum tantùm legimus facta in Annalibus Gallorum: Primum initum à Carolo Magno cum Sorore, ex qua genuit Rolandum filium, & nepotem, & ipse fuit pater & auunculus, cuius meminit D. Antoninus 3. p. tit. 1. Cap. 11. Secun
D. Antoninus.
dum Comitis Armeniaci, quod refert Paulus Æmilius in vita Ludouici Vndecimi. Ex quibus Primum potiùs fuit concubinatus, quàm coniugium, quia nulla legitur dispensatione factum. Secundum initum fuit ementita dispensatione per quemdam Notarium Romanæ Curiæ muneribus corruptum, negata à Pontifice dispensatione, & ita falsarij pœnas exoluit, & Comes à Rege Christianissimo requisitus vt sororem relinqueret, renuens armato milite est inuasus, & Comitatu spoliatus. Rex quoque noster Philippus Secun
dus volens suum Primogenitum Philippum Tertium Elisabethæ Sorori iungere anno 1589. ob vrgentissimam caussam, quia neque illi æqualis vxor, neque isti æqualis vir tunc inter Catholicos Principes inueniebatur, consuluit Theologos quamplures, num Papa in eo coniugio inter non vterinos posset dispensare. Quorum vnus fuit Mag. Ludouicus Legionensis, qui dedit responsum affirmatiuum, quod tamen parui pensum fuit, siquidem Rex assensum præbuit responsis negatiuis aliorum, de quorum numero fuit Mag. Orellana Dominicanus, qui tunc Matriti commorabatur, & nuntio Regis dicitur respondisse, Mallem esse Vasallus pauperis pastoris, quàm regis nubentis sorori.
327
*Hæc cùm pro firmanda improbabilitate
Censura Soti depulsa.
præmiserit, subdit minùs benè Sotum sententiam istam erroris nota esse inurendam dixisse ob Decretalis prædictæ auctoritatem: quia tacita determinatio non tantùm operatur, quantùm expressa, quia non tam litteræ, quàm discursui innititur. Colligit deinde magis falsò dixisse P. Thomam Sancium esse valde probabilem: Nam o
pinio valde probabilis est illa, quæ speculatiuè & practicè est probabilis, id est, quæ & speculatiuè defendi potest, & ad praxim sine vllo scandalo & periculo reduci, quod in præsenti non accidit: Rogat enim citatum Patrem: Si frater iunctus sorori de infidelitate transiret ad fidem, vtrum à Sede Apostolica permitteretur in eo matrimonio permanere? Minimè quidem, ait. Videret enim Pontifex id sine scandalo fidelium stare non posse; & aliàs periculo se exponere conseruandi matrimonium irritum iure naturæ, pro vt probabiliter tenet sententia, quæ fortè vera est, & illius veritas in eo consistit. Neque lateret summum Pontificem quod Innocentius Tertius in dicto Cap. Gaudemus id tacitè negauit, cuius tacitæ determinationis oppositum exequi non auderet. Sic ille.
328
*In cuius vltimis verbis id videre est as
sertum, quod toto discursu improbari contenditur: dum enim dicitur periculo se expositurum Pontificem conseruandi matrimonium irritum naturæ, prout probabilior sententia tenet, iam oppositam qui sic loquitur, confitetur. Et dum addit, Quæ fortè vera est, formidinem agnoscit, quæ tamen respectu solius opinionis probabilis esse potest, quia vt certa debet teneri, vt ipse de hac, in qua sumus, citato n. 10. affirmat. Stante ergo probabilitate, quam, & si ipse aliàs neget, & affirmat modò, & tot graues Scriptores firmant, ratio adducta ex periculo conseruandi matrimonium irritum iure naturęnaturæ, nimis quantùm probat: quia ex eo fieret non posse Pontificem dispensare in matrimonio opinionem probabilem amplectendo. Id quod contra se habet agmen Theolo
gorum, & Pontificiæ ipsius Sedis praxim iteratis dispensationibus manifestam. Cum professis enim solemniter castitatem non solùm ratione Ordinis, sed etiam Religionis, aliquoties dispensatum, cùm tamen valdè probabile sit oppositum, vt videri apud eumdem potest Scriptorem in Decisionibus citatis, Tractatu de Ecclesiastico statu. Quæst. 19. n. 36. vbi pro eo plures Auctores congerit, quorum agmen ducit D. Thomas 2. 2. q. 88. arti. 11. contrarium amplexus nu. 40. Quid ergo si tunc (vt alijs ex caussis dispensationes omittam) opinio negans vera sit? An non periculo se exponit Pontifex; non solùm conseruandi, sed & initiandi, & auctoritatem præbendi irrito matrimonio? Quid ad hæc? Equidem quod in eo casu dicendum, alteri, de quo est sermo, & in quo probabilitas agnoscitur, applicandum. Scandalum, quod futurum di citur, negandum profectò, quod auctoritate dispensationis Pontificiæ cessabit, cùm in raro aliquo tantùm casu continget: sicut de dispensatione cum Religioso Professo præfatus Magister attestatur. Iam ad alia.
329
*Et quod ad Cap. Gaudemus attinet, faci
Cap. Gaudemus non obstare.
lem habet solutionem, neque responsio P. Sancij sufficienter improbata: cùm enim ad cognoscendam vim statuti Pontificij id attendendum sit, quod reipsa disponitur in materia habente diuiduam extensionem, dum vnum exprimitur, & de alio tacetur, quid interest quid ad interrogata respondendo, aut aliàs disponendo, statuatur? Deinde, quidquid de differentia illa sit, in casu nostro cessat penitus illius fundamentum: nam interrogatio circa ea tantùm est proposita, iuxta quæ & adhibita responsio, sic enim ibi: Vtrùm
Illius verba.
Pagani vxores accipientes in secundo, vel tertio, vel vlteriore gradu sibi coniunctos, sic coniuncti debeant post conuersionem suam in simul remanere, vel ab inuicem separari, edoceri per Scriptum Apostolicum postulasti. Ecce interrogationem. Cùm ergo Pontifex respondet taliter coniunctos non esse separan|dos, huic affirmationi nulla est tacita adnexa negatio: quod accidere posset, si interrogatio fuisset absoluta, an scilicet in gradibus prohibitis coniuncti deberent separari. Quo etiam euentu fortè etiam esset locus aliter opinandi. Cur autem Episcopus non ita interrogauerit, ratio esse potuit, vel quia opinabatur in primo gradu dispensari non posse; vel quia apud Paganos illos, de quibus agebat, talia matrimonia in vsu non erant.
330
*Iam quod de inexperientia dispensatio
nis additur, ex eo quòd in hoc genere sicut in rebus alijs est philosophandum, vt esse non possit, quod numquàm fuit, parùm videtur vrgere: quia & in multis id fallit, quæ esse possunt, etsi non fuerint: & ita si de nonnullis antequàm acciderent, ita fuissemus protestati experientia deceptos demonstraret. In cælis noua conspiciuntur multa, prodigiosissimi partus ex gestato vtero vltra menses inauditos, infirmitates, quæ quia extra Medicorum notitiam, dicuntur ab eisdem aliquando diuinæ. Et quidem de diuina dispensatione nequit dubitari in primis fratribus, quæ coniugij ratio eo vsque durauit, dum paulatim charitas effecit vt homines, quibus cordi esset concordia, diuersarum vicissitudinum vinculis necterentur, ne vnus in vna multas haberet, sed singulęsingulæ diffunderentur in singulis, ac sic ad Societatem vitæ studiosiùs conciliandam plurimæ necessitudines plurimos complectuntur. Hinc ad consobrinas & neptes, ad aliasque minùs propinquas transitum est, vt scribit Polydorus Virgilius Lib. 5. de Inuent. Cap. 1. Quod ergo ita in vsu fuit, non talem præ se fert absurditatem & indecentiam, vt penitus naturæ legi repugnet, quando necessitas grauis id videtur postulare. Quæ quidem ratio vrgentissima est, cui alias Auctores adijciunt, vt positio ista vtrimque roborata, auctoritate scilicet & ratione de suæ probabilitatis possessione triumphet.
331
*Quod ad Carolum Magnum attinet, &
Quid de Carolo Magno.
illas ipsius incestuosas nuptias, graues Francicarum rerum Scriptores non agnoscunt, quinque illi quidem, & alij quatuor tantùm tribuentes, nec impuris parcentes amoribus, & repudio Bertæ, aut Theodoræ illius sororis, iuxta diuersas eorum sententias. Et Bertam quidem affirmat P. Ioannes de Bussieres Historiæ Francicæ elegantissimus Scriptor Parte 1. Lib. 5. pag. 167. & 268. Cus
P. Ioan. Bussieres.
pinianus vero Theodoram. Quidquid autem de hoc fuerit, nullius est in caussa præsenti considerationis, sicut neque id, quod de Armeniaco Comite dicitur, quod est in præfatis historijs exploratum, & de quo P. Bussieres Parte 3. pag. 48.
332
*Plus videtur habere momenti quod de
Quid & Philippo Tertio.
Philippi Tertij nuptijs cum Serenissima Isabella Sorore in consultationem adductum, postremò est additum. Ex quo habemus in primis magno illi Philippi Secundi iudicio non ita rem illam à natura abhorrere visam esse, vt non posset de dispensationis potestate dubitare. Deinde eruditissimum illum Magistrum Luysium Legionensem affirmatiuæ sententiæ suffragatum, qui certè vnus pro multis, quamuis non sit credibile solum in ea fuisse. Quòd Mag. Orellana, & alij Dominicani Patres dissenserint, non mirum, cùm D. Thomam sibi fauentem existiment. Neque ideò res vsque ad effectum petitionis progressa non est, sed quia necessitas non erat reuera talis, vt vrgeri pro dispensatione Pontifex debuisset. & Princeps & Soror nobilissimas nuptias consecuti, quas nouit mundus.
333
*Quid ergo huic sententiæ deficit quo
Probabilis roboratur.
minùs probabilis haberi debeat, inspectis omnibus quæ de probabilitate Doctores tradunt, de quibus nos cum eodem doctissimo Scriptore in Appendice Sectionis Secundæ? Aliæ profectò, nec paucæ illæ, probabiles iuxta communem Doctorum sensum habentur, quæ neque auctoritate tanta, neque rationum momentis adeo solidis fulciuntur. Quibus addo id quod eruditissimus Tiraquellus de legibus Connubialibus lib. 7. n. 31. &
Tiraquellus.
seqq. prosequitur, ostendens quòd non solùm singulares personæ, sed gentes consuetudinem tantùm habuerint nuptiarum: neque omnes illæ barbaræ, vt videri apud ipsum potest: qui pariter de coniugio parentum cum filijs alicubi introductum ostendit: sed id rarius, vt non debeant pariter iudicari. Sicut neque etiam plurium vxorum apud multos consetudo, de qua Auctor idem nu. 20. & seqq. id enim à Christo Domino est penitus abrogatum, de quo in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. n. 381.
334
*Ad maiorem autem probabilitatis firmi
tatem accedit D. Thomæ irrefragabilis auctoritas in 4. Dist. 40. Quæst. vnica Arti. 5. vbi id habet quod ex Polydoro præmisimus, & auctoritate Rabbi Moysis addit, quòd propagato iam genere humano omnes illæ personæ exceptæ sunt à
Rabbi Moyses.
matrimonio, quæ in vna familia cohabitare solent, quia si inter eos licitè carnis copula esse potest, magnum incentiuum libidinis præstaretur: quæ sunt illius verba. Iuxta quæ planum fit coniugium dictum non esse naturæ iure prohibitum. Nec
Explosa responsio.
satis facit citatus Scriptor dum nu. 13. ait solùm colligi ex dicta D. Thomæ doctrina dispensatum à Deo fuisse initio mundi ob necessitatem declaratam, in eo quod est lege naturali interdictum, quod Deus in eo casu, sicut in multis alijs, facere potest. Non inquam satis facit, quia cum dispensatio dicta adeò vniuersalis fuerit, & vsque ad tempus datæ Moysi legis durauerit, vt ibidem ait Sanctus Doctor, cuius illa verba: Postmodum autem multiplicato humano genere, per legem Moysi plures personæ exceptæ sunt &c. id sanè ostendit non ita esse naturali legi contrarium, vt aliquando dispensationi locus esse non possit, stante grauissima necessitate. Ex eo enim quòd in Lege id sit prohibitum, non sequitur dispensationis facultatem in statu gratiæ Pontifici fuisse subtractam: aliàs neque in gradibus vlterioribus dispensare posset, quod nequit salua fide dici, qui tamen in Lege fuere prohibiti.
335
*Item 2. 2. q. 154. arti. 4. ad 3. Sic habet:
D. Thom
In commistione personarum coniunctarum aliquid est secundùm se indecens & repugnans naturali rationi. Sicut quòd commistio fiat inter parentes & filios, quorum est per se & immediata cognatio: nam filij naturaliter honorem debent parentibus &c. Aliquæ verò personæ, quæ non coniungantur secundùm se ipsas, sed per ordinem ad parentes, non habent ita ex seipsis indecentiam, sed variatur circa hoc decentia vel indecentia secundùm consuetudinem, & legem humanam vel diuinam, quia vsus venereorum, qui ordina|tur ad bonum commune, subiacet legi: & ideò sicut Augustinus dicit Lib. 16. de Ciuitate Dei Cap. 16. commistio sororum & fratrum quantò fuit antiquior, compellente neceßitate, tantò postea facta est damnabilior religione prohibente. Hæc Doctor Sanctus, iuxta quem tota indecentia in coniugio fratrum & Sororum, non ex personis ipsis habetur, sed ex lege, aut consuetudine: quia cùm solam commistionem inter parentes & filios excludat, eo quòd inter seipsos immediatam cognationem habeant, alios omnes euidentissimè assertione præfata comprehendit.
336
*Ad hæc prædictus Scriptor satisfieri exi
stimat dicens iuxta S. Doctorem tantùm haberi maiorem reuerentiam & pudorem in caussa esse vt non liceat coniugium inter parentes & filios, quod tamen non tollit quominus inter fratres idem accidat, quia magis & minus non variant speciem: Quis enim neget (ait) inter fratres & so
rores non esse naturalem pudorem & reuerentiam contrariam carnali copulæ, vtpotè quæ sine pudore & reuerentia petit fieri? Quod quidem non potest non esse mirabile, carnalem scilicet copulam petere vt sine reuerentia & pudore fiat. In vxoribus solet pudor esse frequentissimus, vnde tradunt Doctores etiamsi expressè ob illum non petant debitum, exigendum viris, vt sic reddant, & reuerenter quidem, quia pudibundæ honestati suus est honor tribuendus; & generaliter loquendo, vxores non violentia, sed blanditijs decentibus ad vsum coniugalem alliciendæ. Sic monet D. Petrus cum ait: Viri similiter cohabitantes se
1. Pet. 3. v. 7.
cundum scientiam quasi infirmiori Vasculo mulieri impertientes honorem 1. Pet. 3. v. 7. quod de redditione debiti ex P. Turriano exponit P. Lorinus, vt
P. Lorinus.
iubeat D. Petrus illud vxoribus reddi, sed honestè, non petulanter & inhonestè, instar equi & asini. Hoc est quod ait Paulus 1. Thessalon. 4. v. 5. vt abstineatis à fornicatione, vt sciat vnusquisque vas suum
1. Thes. 4. v. 5.
poßidere in sanctificatione & honore, non in paßione desiderij, sicut & Gentes, quæ ignorant Deum. Vbi vasis nomine iuxta prædictos, venit intelligenda vxor. Circa quod & Tertullianus audiendus Lib.
Tertullianus.
2. ad vxorem Cap. 3. vbi nuptias fidelium cum infidelibus acriter insectatus, post alia sic ait: Gentilem enim obseruando, Gentilia exhibebit, formam, extructionem, munditias sæculares, blanditias turpiores, ipsa etiam matrimonij secreta maculosa; non vt penes sanctos officia sexus, cum honore ipsius neceßitatis, tamquàm sub oculis Dei modestè & moderatè transigantur. Sic ille: quibus nihil dici aut opportuniùs aut elegantiùs potuit.
337
*Potuerant ergo dictæ D. Thomæ aucto
ritates à Luisio Legionensi & P. Thoma Sancio pro sententia dicta adduci: vnde immeritò eos carpit citatus Scriptor, & speciatim P. Sancium vt minùs attentum, & verba S. Doctoris ex. 2. 2. truncata referentem: cùm tamen illa integrè prolata non excludant coniugium fraternum à prohibito lege diuina naturali: responsio autem loci alterius expressè exemplificans casum certũcertum, qualis est prohibitio parentum cum filijs, tacuit minus certum, qualis est cōmistiocommistio fraterna, de qua erat aliquale dubium inter Doctores: vnde non clarè (quod P. Thomas asserit) sed obscurè fauet contrariæ opinioni. Sic ille: sed immeritò, vt dixi: nam P. Thomas Sancius in asserenda claritate assertionis Doctoris sancti, eiusdem assertionis claritate illustratus pro eâdem pronuntiauit. Nec truncata verba protulit, sed summariè sententiam totam; vnde ex relictis nihil, quod obstare possit, omisit, vt eadem inter se componenti constabit. Vnde si truncata, vt dicitur, sententiæ affirmanti clarè suffragantur, idem profectò integro contextu præstabunt. Neque satisfacit quod de exemplificatione dicitur circa locum alium, in quo id quod apponi dicitur exempli gratia, ita peculiare est, vt id, quod de eo dicitur, non possit contrapositæ parti conuenire. In principio
P. Thomas
humanæ generationis solus pater & mater à matrimonio repellebantur, eo quòd quia tunc temporis erat paucitas hominum &c. de quibus nu. 335. de incompetentia talium personarum. Si hoc exemplum dicitur, cedo alios, quibus id congruat, nam exemplum rationem communem multis in vno aliquo designat. Quinam illi? Non equidem fratres, neque minoris cognationis personæ, quia omnes exclusæ: non est ergo parentum coniugium exempli gratia propositum, sed vti id, in quo ea incompetentia, quæ in nullis alijs, apparebat. Sed calamum iam ab inofficiosis huiusmodi obiectiunculis, venturi ad alia, retrahamus.
Loading...