*Commodior videtur expositio, si dica
mus concessionem dictam non esse reuocatam,
quia per Iubileum, seu Indulgentiam plenariam
habetur
: talia enim non reuocari, vt pium &
probabile proponit P. Quintanadueñas
Tomo 2.
Tract. 5.
Singul. 2.
n. 9. cum Iuniparo
Disput. 5.
Quæst. 3.
Cap. 1. qui specialiter de Religionibus
loquuntur. Est autem eorum ratio alijs communis, quòd scilicet gratiæ nomine, de qua in præfatis Bullis, non veniunt Indulgentiæ, quod quidem ex Bullæ Cruciatæ potest tenore probari, in
qua Indulgentiæ, gratiæ, & facultates vt diuersæ
proponuntur, de quo à Nobis dictum
in Thesauro
Tomo 1.
Tit. n. 280.
& 307. Licet autem dispensationes dictæ non sint Indulgentiæ, veniunt tamen vt quid accessorium ipsis, & ita ad genus illud concessionis spectant, circa quod reuocatio
non procedit. Habet insuper priuilegium dictum
speciales pro perpetuitate clausulas, vt
neq;neque Constitutionibus ex certa scientia & motu proprio
emanatis debeat intelligi reuocatum. Et licet
Bullæ prædictæ reuocatoriæ omnes huiusmodi
derogatorias robore penitus declaret destitutas:
quia tamen hæc in fauorem fidei militat, & Indorum conuersionis, quam Pontifices enixè desiderant, non videtur generalibus illis clausulis
comprehensa, in quibus de hoc mentio nulla.