ERVDITA DEFENSIO PRO COLLEGIIS SOCIETATIS IESV

Prouinciæ Peruuianæ, circa solutionem Decimarum, & executorialem Regij Indiarum Consilij sententiam. Vbi quòd executioni mandari non debeat, præsertim in prædijs dotalibus, fundamentalibus, & subrogatis, cuius Auctor laudatus Parte 1. num. 234.
Preface
SOcietatis intentio non est hoc loco contradicere Executoriæ Regij Indiarum Consilij, quantum ad solutionem decimarum ex prædijs, quæ singula Collegia acquisisse constiterit post eorum fundationem.
Illa prædia, quæ pro dote attributa, & ad congruam, & alimenta Religiosorum constituta, quæ dotalia & fundamentalia vocantur argumento l. Dotale prædium, & toto titulo, D. (iam aliqui ita scribunt, sicut alij veterem vsum secuti, ff.) de fund. dotal. esse exempta contendit à solutione decimarum, & in dicta Executoria minimè comprehensa.
Et eiusdem qualitatis existunt subrogata. Et talia dicuntur quando pro fundatione Collegij summa aliqua pecuniæ data est, qua radix aliqua, seu bonum quodpiam stabile emptum est; aut cum radix aliqua, quæ dotalis erat, vendita est, & alia in eius locum substituta; vt benè notat Gutierrez Consil. num. 19. ibi; sicque subrogatæ sunt in locum dictæ dotis &c. Sicut etiam cùm res libera subrogatur in aliam Maioratus. Molina de Hispanor. primog. lib. 1. Cap. 10. num. 25. plura Caldas Pereira de renouat. emphyt. q. 13. à num. 13. Mieres de Maior. p. 1. q. 11. à num. 50. Flores Diaz de Mena variar. qq. lib. 1. q. 20. & in materia exemptionis ex Alexandro Cons. 139. num. 6. vers. Pro hoc, affirmat Carena Resolut. 75. num. 17. & facit etiam communis conclusio Acquisitum ex pecunia dotali fundum dotalem efficit. Mart. Decis. Pisan. 13. num, 3. & Giurba ad Mesanens. p. 1. Cap. 4. Glossa 1. num. 13.
Et quod plus est, mediante subrogatione, dicitur præsens res illa, in cuius locum alia succedit l. Si grege, D. de legatis, 1. l. Cùm debere columnam D. de seruit. Vrban. prædior. l. vnica Cod. de Collegiat. & Chartopratis, lib. 11. l. Qui res, 98. §. Aream, D. de solution. l. Proponebatur, D. de iudic. Multa in comprobationem adducit Dom. Valenzuela Velasquez Cons. 160. per totum, & præcipuè à num. 8.
Ita accidit in Collegio D. Iacobi huius ciuitatis in contiguo Indorum oppido, ad cuius fundationem Ioannes Clemens de Fuentes 500. Octiregales contulit, quibus emptum est prædium de Vilcaguauras, & in Collegio Cuscensi, à quo venditum prædium dictum de Aguacollay, dotale & fundamentale, & emptum ac subrogatum, quod dicitur del Ingenio de la Nazca.
Ex quo nulla resultat iniuria, quandoquidem si subrogatum à decimis est immune, decimale esse incipit quod est venditum, & semper Origo debet attendi, præcipuè in fauorabilibus, ex Aretino post Bartholum in l. Is potest, in fine D. de acquirend. heredit. & Alciatus Resp. 239. 5.
Et probatur relatum assumptum ex his, quæ considerationi V. M. proponuntur.
§. I.

§. I.

IN Executoria, neque in sententijs, verbum vllum de dictis extat prædijs; & cùm
Num. 1.
res iudicata sit stricti iuris, ad singularem, & non expressam extendi numquàm debet l. 1. vbi Glossa Cap. Si aduers. rem iudicat. l. Paulus la. 2. D. de re iudicat. Tiraquel de retractu lignagier, §. 1. glossa 9. num. 184. Cæsar de Grassis Decis. Rotæ 105. num. 7. | quia sententia ad acta referenda est l. finali Cod. de sent. ex breui recitat. & notatur per Glossam in l. Si Præses, D. de pœnis, l. Si quis ad exhibendum, D. de except. rei iudicat. plura Garcia de Hispanorum nobilitate, glossa 8. §. 1. n. 25.
2
*Vnde benè sequitur quod cùm de dictis prædijs actum non sit, neque in actis illorum mentio facta sit, consequenter neque in sententijs Regij Indiarum Consilij, litigatus, aut iudicatus talis veniat articulus.
3
*Et vt hoc pro certo & indubitabili habeatur, & quòd lis hucusque de prædijs processerit, quæ acquisita sunt postquàm in hoc regno fundatæ sunt Religiones, & quas acquirere pergebant, satis profectò est quod Dom. Don Ioannes de Solorzano affirmat; vti Fiscalis in eodem Regio Consilio illustre perhibens testimonium.
4
*Tomo 2. de Jndiarum gubernat. l. 3. Cap. 1. n. 31. ibi: Quæ quidem quæstio, cùm aliàs sæpè, tunc præcipuè hisce diebus in supremo Jndiarum Consilio acerrimè agitata & ventilata fuit in caussa Ecclesiarum Cathedralium earumdem Jndiarum cum Ordinibus Religiosorum in eis commorantium, qui virtute priuilegiorum, quæ se habere dicunt de decimis non soluendis, plura quotidie prædia emunt & colunt, quæ anteà apud laicos possessores decimas exoluebant; & ab eorum præstatione se subtrabunt in graue damnum dictarum Ecclesiarum, quæ, vt ei obuiam iretur, enixè postulabant, & vt Religiones ad obseruantiam, Cap. Nuper, de decimis, reducerentur.
5
*Similiter dicto lib. 3. Cap. 21. n. 20. ibi: Vbi etiam agere cœpi de alia lite, quæ ob eamdem rationem in eôdem Senatu retenta fuit: nempe super decimis, quas Religiones Mendicantes Indiarum, & aliæ, quæ de illarum priuilegijs participant, de prædijs nouiter partis, & anteà decimantibus, in graue præiudicium Ecclesiarum Cathedralium soluere detrectant &c.
6
*Et num. 21. ibi: Adhuc tamen non minùs certum est ea priuilegia, quæ hucusque Religiosis concessa reperiuntur, ad dicta prædia non extendi: cùm ea quæ habent, adinstar Cisterciensium illis concessa fuerint, qui de eis tantùm prædijs decimas soluere exempti sunt, quæ proprijs manibus colunt, vel pro nouiter fundandis opus habuerint.
7
*Et n. 36. de schedula loquens anni 1576. die 24. Octobris, ibi: Quæ schedula renouata reperitur per aliam datam Matriti 20. Maij, anno 1631. cum Quitensi Cancellaria loquentem, vbi querela Episcopi refertur de bonis immobilibus & se mouentibus, quæ Religiosi illius Prouinciæ cum magnis excessibus, & graui, non solùm decimarum, verùm & aliorum Regalium reddituum damno, quotidie comparant & acquirunt.
8
*Et lib. 4. Politicæ Cap. 5. pag. 502. ibi: Y que las Religiones se reduxesen en esta parte à la obseruancia de la Decretal, que dispone como han de vsar de sus Priuilegios, Et casus fuit valde dubius ad solam nouorum prædiorum acquisitionem restrictus ex post facto, vt probat Dom. Valenzuela Velasquez Consil. 71. nu. 26. per Textum in Cap. Quia circa, de priuileg. Cap. Ex parte, de decimis. Cap. Cognouimus, 12. q. 2. Cap. Quæ res pignor. obligar. poss. secutus Gratianum, Guidonem Papæ, Georgium, Acacium, Manticam, & alios. Videantur plures Decisiones Rotæ, in quibus in fauorem Societatis decernitur, quas adducit Pellizarius Tomo 2. Tract. 8. Cap. 7. Sect. 4. à n. 170.
9
*Quæ rationes & auctoritates manifestum reddunt Ecclesiarum litem, pro qua Executoria transmissa, pro acquisitis tantùm prædijs fuisse, quæ post suam fundationem Religiones acquisierunt, & non de dotalibus, fundamentalibus, & subrogatis, in quibus ratio dotis & alimentorum relucet, quæ magnam pietatem continet. Surdus de aliment. tit. 9. q. 1. per totam. Coler. in eodem tract. lib. 2. Cap. 10. Glossa in l. ob æs alienum, Cod. de præd. minor. Et Castillus de aliment. lib. 8. cap. 16. per totum.
10
*In scriptis, & mandatis ad litem eiusdem Executoriæ extant etiam Clausulæ, quibus comprobatur postulationem Ecclesiarum prædia præfata minimè comprehendere, vt videre est.
11
*Pag. 1. ibi: Sobre que las dichas Religiones paguen diezmos de las haciendas, que han adquirido, y adelante adquirieren. & pag. 2. in petitione Dom. Fiscalis Regij Consilij, ibi: De las heredades, y qualesquierosqualesquiera frutos diezmables, que conforme à derecho, y Cedulas Reales, y por otra qualquiera causa lo son, ô fueren &c. Nec inuenietur contra prædia dotalia & fundamentalia ac subrogata, ius aliquod deductum, sicut deductum apparet contra bona acquisita post Religionum in hoc Regno fundationem, pag. 2. ibi: Que sobre esto mismo ay pleyto pendiente ante V. A. entre las dichas Iglesias y Religiones, y que algunos han pretendido se remita | à la Curia Romana &c. Nec ampliùs talis lis fuit, quàm super bonorum incremento, quæ acquirebant, & acquisierant Religiones postquàm fundatæ fuerant & dotatæ.
12
*Pag. 2. versa in Ecclesiarum postulato, ibi: Condenando à las dichas Religiones à la satisfacion y paga de los diezmos de todas las cosas, que se debieren pagar, conforme à derecho, aranceles, y Cedulas particulares de este Real Consejo.
13
*Et in mandato ad litem S. Ecclesiæ Guatimalensis pag. 8. ibi: Y la principal, à tratar ante su Magestad en los Reynos de Castilla, y la Curia Romana ante su Santidad, de que se prohiba que las Religiones no puedan adquirir mas bienes temporales, y que de los adquiridos paguempaguen diezmos à las Catredales. Y en la propia pag. 8. versa, ibi: Y representando en este caso à su Santidad el graue daño y quiebra que à los diezmos de esta Santa Iglesia se le ha seguido con la grande suma de haciendas que las Religiones de S. Domingo, S. Augustin, Nuestra Señora de la Merced, y Compañia de JESVS, han adquirido, y adquieren cada dia en este Obispado &c.
14
*Sententiæ primæ instantiæ, pag. 78. & Secundæ pag. 98. versa, ibi: Todos los diezmos de todos los predios, possessiones, cosas dezmablesdiezmables, que han adquirido, y adelante adquirieren.
15
*Quæ clausulæ & ponderationes non debent applicari alimentis, & nudæ congruæ quibus fundata sunt Collegia Societatis IESV, & aliæ Religiones in hoc regno: dos enim sub generali dispositione non venit, ex notatis communiter ad l. Benè à Zenone Cod. de quadrien. præscript. Menochius Cons. 242. n. 6. Prosper Farinacius in posthum. Decis. 583. n. 3. Præterquàm quòd in re stricti iuris, qualis est præsens, dispositum in vno casu, adhuc si eamdem, vel maiorem rationem habeat, non extenditur ad alium, Glossa Barthol. Salicetus, & latiùs Iason Authent. Quas actiones Cod. de Sacros Eccles. Andre. in Cap. Imperialem in 1. addit. de prohibit. Feud. per Federicum, Gisarelum Decis. 1. n. 27.
16
*Et est constans doctrina generalitatem non comprehendere quod non est illi proportionabile. Ita communiter in l. 1. §. Generaliter D. delegatis præst. l. Quique §. Parentes, de in ius voca. l. Si Chorus D. de legat. 3. l. Lucius D. de vulgar. & præcipuè Bartholus in l. 1. n. 6. D. eodem. Mantica de coniectur. lib. 7. tt. 12. n. 7. egregiè Mascambrun. Cons. 68 à n. 1. vsque ad 18.
17
*Neque specialitas huius articuli proportionem habet cum eo, quod à Regio Consilio iudicatum: Religiones inquam decimas soluere ex prædijs, quæ per supererogationem habere supponuntur, & pro reddituum suorum augmento; aut ex dotalibus & subrogatis, quæ dotem constituunt, & congruam, cum qua fundatæ sunt; quæ quidem bona dicuntur sufficientia Cap. Extirpandæ in fin. de Præbend. ibi: sufficiens aßignatur &c. Congrua portio in dicto Cap. Extirpandæ §. final. & Congrua sustentatio in Clement. 1. de iur. patron. & interdum dicitur Portio competens in Cap. 20. de decimis in 6. & in Cap. 2. de suppl. neglig. Prælat. & in Cap. Beneficium, de Regular in 6. & extensio non fit de casu, in quo viget maior ratio ad casum omissum, in quo viget minor ratio. Ita Honded. Consil. 2. n. 26. volum. 1.
18
*Quibus accedit, Regij Consilij determinationem, & Ecclesiarum petitionem, præsupponere Monasteria & Collegia fundata; aliter enim, & in præiudiciali materia, qualis est præsens, derogatio scilicet priuilegiorum, vt notat Dom. Valenzuela Velasquez Consil. 71. n. 48. non verificatur asserere Que han adquirido y adquierenadquieran. argum. Textus in l. Quidam 14. ibi: Vt non ante iuris ratio, quàm persona quærenda sit. D. de iure Codicillor.
19
*Ex eo enim quòd quis velit domum Religiosam fundare, non videtur iam Monasterium esse fundatum; sicut res destinata vt sit Sacra, non statim dicitur Sacra: Notat Baldus in l. Si nondum Cod. de furt. Aretinus num. 1. Alexand. in l. Cætera, §. Sed si parauerit, num. 3. D. de legat. 1. Idem tradit Iason num. 21. vers. Pro ista decisione. Felinus in Cap. Cùm adeò, num. 4. Vnde Alexander in d. §. Sed si parauerit, D. num. 3. dixit quòd dispositio legis loquentis de facto, non habet locum in destinato, & verba generalia legis, vel sententiæ, semper sunt accipienda in sensu naturali & propria significatione l. 3. §. Hæc verba, D. de negot. gest. vbi DD. communiter post Bartholum in l. 1. §. Is qui nauem, D. de exercit. action. l Non aliter, D. delegat. 3. & vt benè Larrea in Fiscalib allegat. 36. 16. Quamuis actus nullus redderetur, nisi verba in propria rentur, non recedendum ab eorum proprietate ex Craueta, Puino, Menochio, Curs. Iunior, Mathesilao, Gozadino, Tiraquell. & pluribus alijs, quos ibi laudat.
20
*Et prædicta maiori cum præcisione procedunt, quando assignationem pro Monasterio, aut Collegio fundandis licentia & approbatio Superioris secutura est. | Glossa in Cap. Ne nimia, verb. Nouam Religionem, de Religios. domib. ibi: Nam nouum Collegium non potest constitui, inconsulto Principe.
21
*Et in Societate IESV plus aliquid desideratur, siquidem donatio & assignatio reddituum à Generali debet acceptari; & ita poterat effectum non habere fundatio: quo euentu numquàm destinatio habetur pro facto, vt pluribus relatis declarat Tiraquel. post ll. connubial. glossa 2. n. 26.
22
*Et quantum in fauorem huiusmodi fundationum conducit, debet promoueri: quia Collegium non fundatum, sed destinatum fundationi æquiparatur Posthumo, vt dixit Rota in antiquiorib. Decis. 1. de Testament. n. 4. Posthumus autem non habetur pro nato, quatenus ei nocet l. Qui in vtero D. de stat. homin. Rota d. n. 4. & pluribus confirmat Quintilianus Mandos in Tract. de ætate minor. Cap. 2. à num. 42.
23
*Nec nouum est debere distinctionem attendi fundatorum & non fundatorum Monasteriorum, ad recognoscendos Iuris effectus Cap. Nunc autem 1. de Relig. domib. ibi: Antequàm fundaretur &c. iuncta Glossa in positione casus. Lotherius de re benefic. lib. 1. q. 32. n. 8. Immò etiam si pro multis fuerit iam dos constituta, non sufficit vt verificetur iam Collegium esse fundatum, & nomen habeat vniuersitatis Rota Decis. 13. num. 3. de Præbend. in antiquior. Felinus in Cap. Accedentes num. 2. de præscription. Lotherius q. 14. n. 56. Monasteria enim & Collegia quid aliud sunt nisi loca, in quibus habitat multitudo Religiosorum, vt explicat Glossa in l. Generali. verb. Monachio Cod. de Sacros. Eccles. Sumendo Monachium pro Monasterio, vt interpretatur Mandosius in regul. Cancellar. q. 3. n. 6.
24
*Conducit etiam quòd assignatio dotis debet necessariò præcedere Ecclesiam fundandam, sicut mulierem nubendam, vt dicit Paulus de citad. in iure patr. par. 3. §. Secunda caussa nu. 5. & 6. Plura idem Lotherius vbi suprà Cap. 31. à principio.
25
*Igitur si sententiæ Regij Indiarum Consilij, & Ecclesiarum postulatio, contra id, quod Religiones adquisierant & adquirunt, diriguntur, non est determinatio super dote, & congrua, quam prædia dicta constituunt, ex supradictis; quia sententia numquam est nisi iuxta allegata & probata l. Illicitas, §. veritas D. de offic. Præsid. Lessius de iust. & iure lib. 2. Cap. 29. dub. 10. n. 34. & ex pluribus Larrea in Allegat. Fiscal. allegat. 118. n. 11. in fine. & nihil allegatum & probatum est circa prædia dotalia, fundamentalia, & subrogata.
26
*Quod præcipuè locum habet, quia si sententia prædia prædicta vellet comprehendere, facile fuisset exprimere l. vnica §. Sin autem ad deficientis Cod. de caduc. tollend. ibi: Nam si contrarium volebat, nulla erat difficultas coniunctim disponere Cap. Ad audientiam, de decimis. Plura Dacianus lib. 3. Cons. 114. n. 15. & Cancer Tomo 1. variar. Cap. 20. de legatis ex n. 377.
27
*Et ex non expressis per legitimam consequentiam elicitur noluisse Regium Consilium illa suis in sententijs comprehendere: nam vt notat Iacobus Cancer Tom. 1. variar. Cap. 23. n. 34. expressio aliquorum, ad quæ quis debet teneri, importat, vt quoad non expressa censeatur liber, l. Quæsitum §. Respondit D. de fund. instr. legat. l. Cùm ita circa finem D. de condit. & demonstrat. & docet ex Bartholo Paulus Castrensis, Neuizanus, Rolandus, & Menochius.
§. II.

§. II.

28
*SOcietatis IESV Collegia in hoc Regno fundata mediante donatione, legato, aut personarum deuotarum promissione.
29
*Et in hoc casu præsuppositum semper planum extitit prædia dotalia & fundamentalia ad solutionem decimarum non teneri, quod ex Decis. 1380. Rotæ probatur apud Seraphinum, ad quam pro meliori huius materiæ intelligentia se refert Iacobus Cancer in suis varijs Cap. 23. n. 3. in fin. Tomo 1. Ait Rota prohibitionem eò respicere vt non emantur prædia, sed non vt ex alio titulo non habeantur ex multis, qui liciti esse possunt, vt ex legato, donatione, aut promissione ad fundationem Monasterij.
30
*Verba illius valde expressa sunt, & ante illarum transcriptionem suppono Religiosos Præmonstratenses priuilegio Ioannis XXII. Se tueri conatos fuisse; vt ex quodam prædio decimas non soluerent, quod emerant, exemptionem Cap. Nuper pariter allegantes: quod cùm illis fuisset denegatum, subdit Rota: Neque etiam posse iuuari allegatione priuilegij Joannis XXII. quia in illo non | cotineturcontinetur expressè, quòd Fratres possent emere de nouo prædia potest Generale Concilium & ea habere exempta à solutione decimarum contra dispositionem Cap. Nuper, de decimis. Neque illa verba priuilegij, quæ habent exemptionem à præstationibus decimarum, tam de possessionibus, & hereditatibus habitis antè & post Concilium, quàm de cetero habendis, & ab aliis siue ante, siue post Coneilium acquisitis & acquirendis. apta sunt comprehendere acquisita mediante emptione post Concilium, contra expressam prehibitionemprohibitionem dicti Cap. Nuper: Sed intelligenda de acquisitis alio titulo licito, putà ex relicto pro fundatione Monasterij: qui est titulus dotalis, & ita specialis argum. Textus in Cap. Decretum 10. q. 1. ibi: Cum dotibus suis.
31
*Et saltim in prædictis prædijs dotalibus intelligenda sunt verba Textus in Cap. Nouum genus, de decimis, ibi: Non enim Leuitæ à Leuitis decimas accepisse leguntur. Iuncta Glossa verb. A Clericis, ibi: Hoc intellige de dote Ecclesiæ, de qua Clerici non debent dare decimas, sed de propriis & patrimonialibus. Vnde Papa Gregorius in Cap. Statuimus sub titulo de decimis in 1. Collect. Antonij Augustini, Statuimus, inquit, Monasteria ex suis prædijs nullo modo cogantur soluere decimas: quia si legitimæ dandæ sunt orphanis & peregrinis, indignum est vt ab eis exigantur, qui propter eum, cuius sunt decimæ, pauperes efficiuntur.
32
*His addendum Ecclesias dictis Collegijs Sacramenta non administrare, sicut neque Religionibus alijs & ita non debere decimas percipere ex ijs, quæ in sustentationem suorum Religiosorum conuertuntur, vt benè aduertit Suarez de Religion. Tomo 1. lib. 2. Cap. 17. num. 31. Layman lib. 4. Tract. 4. Cap. 3. num. 3. Couarrubias variar. Cap. 17. num. 8. Gutierrez lib. 2. Canon. qq. Cap. 21. num. 52. Azor Par. 1. Instit. moral. lib. 7. Cap. 24. q. 5. Reginaldus in Praxi fori Pœnit. lib. 19. num. 88.
33
*Nec solùm non administrant Ecclesiæ Paræciales & earum Curati Sacramenta Collegijs Societatis IESV, quin potiùs eorum Religiosi indefessi sunt Ecclesiarum earumdem adiutores; ex quo verificatur quod asserit Duardus in Commentar. ad Bullam Cœnæ lib. 2. Can. 18. q. 2. ibi: Quod denique diximus de Ecclesiasticis, vt teneantur ad decimas, locum sibi vendicat, nisi Ecclesiæ seruiant, cui debentur: nam tunc à decimarum solutione pro dictis prædijs efficiuntur immunes, eo quòd dicantur Parochi adiutores.
34
*De spirituali conquista, & Indorum in Christianæ instructionis ac Euangelicæ doctrinæ conseruatione, adeò est benemerita Religio Societatis IESV hoc in regno, vt affirmari possit hac in parte maius pondus sustinere: digna ergo est mercede sua, iuxta Christi Domini sententiam Matth. & Lucæ 10. Cap. & Paul. 1. Timot. 5. & 1. Cor. 9. v. 13. Nescitis quoniam qui in Sacrario operatur, quæ de Sacrario sunt, edunt? & qui altari deseruiunt, cum altari participant.
35
*Quomodò ergo Regij Consilij sententiæ decimas prædiorum dotalium, fundamentalium, & subrogatorum sua illa generalitate comprehenderent, quæ ad sustentationem dictorum Collegiorum, ac Religiosorum eorumdem data & donata sunt? Neque in suæ Maiestatis pietate (quem Deus diu seruet incolumem) neque in summa rectitudine Regionum Consiliariorum, quorum interuentu dicitur omnia habere in scrinio pectoris, vt animaduertit Dom. Hieronymus de Leon in aureis Decision. Valent. decis. 34. num. 35. ex Cap. 1. de Constitut. in 6. deficere vnquam poterit debita æstimatio seruitij à Societate IESV in hoc regno impensi, cui verba Zenonis conueniunt in l. fin. Cod. de quadrien. præscript. ibi: Qui enim suis consilijs, suisque laboribus pro toto orbe terrarum die nocteque laborant, quare non habeant dignam suo prærogatiua fortunam? & meliùs quoad spiritualia, verba illa Diui Bernardi: Ciuitatem custodiunt isti Vigiles.
36
*Et firmiùs prædicta procedunt ex eo quòd hucusque non sint decimæ ex præfatis prædijs à Societate postulatæ, vnde iure possessionis gaudet, & consuetudinis sine contradictione Cap. Jn aliquibus, de decim. lib. 19. tit. 20. part. 1. ibi: Segun vsan de luengo tiempo acà &c. Plura Gregorius Lopez in l. 24. tit. 23. part. 3. glossa verb. De reparar. & l. 8. 17. & 19. & præcipuè in l. 23. tit. 20. part. 1. ibi: Tali casu non debet percipere decimas illarum rerum, quæ non consueuerunt decimare, quia de his non videtur Papa cogitasse.
§. III.

§. III.

37
*ESset quidem formare iudicium, & super iure litigare, quod Societas habet ad non soluendas decimas ex dictis prædijs, quod arduum est, & in difficili positum, quia continet iudicium proprietatis. Ita Dom. Valenzuela Cons. 71. n. 20. & notoriè excedere, quod in Executoria mandatur, quæ solùm ex acquisitis loquitur, & quæ acquiruntur à Religionibus, in quo non habet locum quod est datum pro earum fundatione.
38
*Vnde efficitur articulum hunc ad proprietatem pertinere, si in Executoria esse comprehensa admittitur prædia dotalia, fundamentalia, & subrogata: quandoquidem cùm in ea non exprimatur vt ex illis decimæ exigantur, si, vt soluantur præcipitur, petitorium determinatur iudicium, & de proprietate, super iure an debeantur, aut non à Religionibus decimæ ex dictis prædijs: quod equidem summè scrupulosum est, ex doctrina communi Textus in Cap. 1. & per totam 11. q. 1. Cap. Ecclesia de Constitut. Guido Pap. Decis. 1. Antonius Faber in suo Codic. lib. 3. tit. 12. defi. 12. n. 15. Anastas. Germon. de Sacror. immunit. Cap. 19. num. 85. Anguianus de legibus lib. 2. Controu. 19. Castillus de Tertijs Cap. 12. n. 12. & 13. Suarez in Defens. fid. Cathol. lib. 4. Cap. 3. n. 20. qui omnes pro certo affirmant in hoc iudicio proprietatis propriè Reos esse Religiones.
39
*Et saltim vt dubium suæ Maiestati in suo Regio Indiarum Consilio remittatur, faciunt l. 1. & fin. Cod. de legibus, vt interpretatio procedat vnde ius prodit. Cap. Inter alias, de sent. excommun. Cap. Cùm venissent, de iudicijs l. Ex facto D. de vulgar. l. final. D. de constitut. Princip. Cap. 1. & 2. de confirmat. vtili & inutili l. 2. tit. 1. part. 2. ibi: Otro si poder, si fuesse oscuro, de lo esclarescer. Melior Textu sit l. 27. cit. 18. par, 3. ibi: Non lo debe Iuzgar ninguno, sino el mesmo. Gutierrez lib. 3. practic. q. 28. per totam. Præterquàm quòd vt notat Baldus in Authent. Sed nouo iure. Cod. de seru. fugit. adeò priuatiuè id pertinet ad Superiorem, vt ex contrario resultet nullitas l. fin. D. de iurisd. omn. iudic. l. Pupillus 239. §. penult. D. de verb. signif. & cùm Executoria à Regio Indiarum Consilio dimanet, hic Regius Senatus merus est executor l. Properandum §. Sin autem reus, Cod. de iudic. l. à Diuo Pio §. Sententiam Romæ D. de re iudicata. Et cum ferè infinitis Salgadus de supplicat. ad Sanctissim. 2. p. c. 29. à num. 2. & ita supersedere debet in determinatione eius, quod dubium est: actus enim facti vel faciendi non sunt tribuendi executori, sed mandanti l. Quia D. de iurisd. l. Item eorum §. Decursiones D. Quod cuiusque vniuers. nom. Rolandus Cons. 116. num. 1. ibi: Cuius ratio est, quia cùm auctoritate Superiorum hoc ipsi priores statuerunt, non ipsi fecisse videntur, sed ipsi, quorum auctoritate id factum est.
40
*Ex quo resultat, vt cùm dubium aliquod considerabile declarandum est, quale est præsentis articuli, debeatad Superiorem remitti, vt inde proueniat quid exequendum sit.
41
*Et de iure decimandi hoc loco agere quantùm ad dicta prædia, quod est iudicium proprietatis, cùm in Executoria non exprimatur, communis Doctorum sensus obsistit, qui aduertunt, etiam in possessorio cum magna debere circumspectione procedi. Videndi Anguianus de legib. lib. 2. Controu. 19. per totam. Castillus de Tertijs Cap. 19. n. 17. Menochius Cons. 268. n. 14. Nauarrus in Cap. Cùm contingat. remed. 1. de rescriptis, Moneta de decimis Cap. 8. q. 1. n. 18.
42
*Gregorius Lopez l. 17. tit. 4. p. 3. glossa 2. ibi: & facit hoc ad quæstionem, quòd si Rex donet alicui partem aliquam decimarum, quæ Regi competunt ex priuilegio Papæ; quod si oriatur contentio super tali dono, & quæstio sit super iure decimarum, vel quota decimæ, quòd non possit cognosci in Curia Regis.
43
*Mirificè etiam facit ingens discrimen inter ius decimandi, & fructus, aut eorum commodum, vt tradunt Molina de Hispanor. primog. lib. 1. Cap. 20. à n. 11. Calder. Cons. 15. tit. de foro compet. Gutierrez, & alij, quos adducit Barbosa in l. Titia. 35. num. 46. D. Solut. matrim. quia ius decimandi est quid spirituale, secus autem fructus, seu facultas eos percipiendi: neque enim nouum est aliud esse ius, & aliud vtilitatem, quæ ex ipso iure percipitur l. Si vsus fructus 67. D. de iure dotium l. vsu fructu 58. D. solut. matrim. l. Necessariò §. fin. D. de pericul. & commod. rei vend.
44
*Et licet omnes istæ doctrinæ eò tendere videantur, vt neque Regium Consilium de hac debuerit lite cognoscere, pro qua eius extat executoria, & ad illas re|sponderi possit mansisse deuictas in articulo declinatoriæ, quam sunt prosecutæ Religiones; ad rem tamen valde faciunt vt in hac Regia Cancellaria non agatur, neque controuersia instituatur super iure decimandi dictorum prædiorum: Nam si in Consilio res fuit adeò euentilata quæ ad forum attinet, & Executoria solùm transmittitur pro executione eius, quod est in lite deductum, semper Regio Consilio reseruatum mansit cuiuscumque dubij cognitio, quæ super iure decimandi possit suscitari. Nam vt bene Bartholus in l. 1. arti. 4. n. 99. & 209, D. de iudic. quamuis Princeps caussam aliquam committat, semper maiorem auctoritatem videtur apud se retinuisse. Alia etiam Surdus Cons. 56. n. 22. Videndus etiam Giurba in Criminal. Cens. 1. n. 35. in fine.
45
*Quod vrgentius redditur ex eo quòd sua Maiestas in Regio Indiarum Consilio, facto ipso ad se cognitionem auocauit litis Ecclesiarum contra Religiones super decimandi obligatione; quod suprema Regalia vti fuit, ex his, quæ notat Calistus Ramirez deleg. Reg. §. 25. n. 19. ibi: Aduocandi ad se omnes caussas, tam cæptas, quàm incipiendas facultas primordialiter Regi competeret ratione maioriæ; cui supremæ iurisdictioni nec consensus & prorogatio partium potest præiudicare. Anton. de Butrio in Cap. Significasti, de for. compet. Belluga in speculo Princip. Rubrica 13. n. 9.
46
*In quibus terminis nullum est & prohibitum, quidquid actuatum & resolutum à quocumque iudice, aut tribunali fuerit, inconsulto Principe Cap. Vt nostrum 56. de appellat. Eam decernerent irritam & inanem. Et ibi: Cùm plus sit Romanum Pontificem ad se aliquod reuocare negotium, quàm quemquam ad eum super aliquo negotio prouocare.
§. IV.

§. IV.

47
*SEd in maiorem comprobationem iustificationis, quam in hoc articulo habet Societas, & quàm sit vrgens determinationem ad Regium Indiarum Consilium remittere, nihil circa pacificam possessionem non decimandi, in qua eius Collegia existunt, innouando, ad obiectionem transeo ex Cap. Nuper de decimis, qua pars aduersa conuellere satagit quidquid pro Societate dicitur & probatur.
48
*Et casu dicti Capitis iuxta litteram & contextum explorato, clarè inde resultat non obstare, præsertim post Bullam Gregorij XIII. qui illud quatenus contrarium esse poterat, in fauorem Societatis reuocauit.
49
*Habebant Cistercienses priuilegium vt decimas non soluerent ex prædijs, quæ proprijs manibus colerent, quod ipsi ad omnia etiam empta prorogabant. Quod cùm in præiudicium Ecclesiarum Parochialium cedere fuisset deprehensum, Abbas & Religiosi in vnum congregati decreuerunt, vt deinceps prædia, quæ decimalia essent, neutiquam emerentur, & priuilegium ad dotalia & fundamentalia limitarunt: vt constat ex littera, ibi: Ne de cetero fratres ipsius Ordinis emant posseßiones, de quibus decimæ debeantur Ecclesijs, nisi fortè pro Monasterijs nouiter fundandis.
50
*Decreuerunt item vt si eisdem donarentur, aut ipsi pro nouis fundandis Monasterijs prædia emerent, personis laicis traderentur administrationis aut locationis titulo, quæ decimas soluerent Ecclesijs.
52
*Glossa verb. Fortè statuit priuilegio antiquo non esse in hac parte derogatum, quoties cum effectu noua fundantur Monasteria. Verba illius sunt: & ita in casu isto obtinet adhuc priuilegium antiquum. & in verb. Committantur consecutiuè addit finita Monasterij fundatione cessare decimarum solutionem, quas Coloni reddebant, ibi: Jnterim antequàm ædificentur Ecclesiæ, vt illi coloni soluant decimas de illis terris. Et comprobatur ex verbis Textus, ibi: Ne occasione priuilegiorum suorum Ecclesiæ vlteriùs prægrauentur &c. iuncto Hostiensi, qui ait esse verba statuti Cisterciensium, ibi: Hæc verba, Ne occasione &c. Sunt de statuto Cisterciensi, & verba Pontificis à verbo Decernimus inchoari.
52
*Itaque quod dispositum est, vt interim dum fundarentur Monasteria, dicta prædia decimas soluant, proptereà fuit vt numquàm intelligeretur occasione priuilegij pro nouiter fundandis Monasterijs, velle præiudicare Ecclesijs Paræcialibus, neque exemptione soluendi decimas se tueri, nisi post eorum fundationem.
53
*Ait etiam Glossa Idem esse, si ijdem colerent: nec contraria sunt vt priuilegium reconualescat statim ac fundatum est Monasterium. & quòd interim aut coloni sæculares, aut Religiosi dicta colentes prædia ad nouam fundationem destinata, decimas soluant.
54
*Ex quo habetur, determinationem Lateranensis Concilij non derogasse priuilegium pro nouiter fundandis Monasterijs, iuxta Glossæ intelligentiam; sed solùm deo reuit quòd interim, siue suis manibus Religiosi prædia excolant, siue per colonos, soluant decimas.
55
*Et est valde aduertendum, vt ita esse intelligatur, quòd cùm in dicto Cap. Nuper priuilegij mentio antecedat pro non soluendis decimis ex prædijs ad nouam fundationem Monasteriorum destinatis, quo limitatum est illud, quod Cistercienses habebant, & sublimitationis pro tempore, quo fundatio non consummatur; non exprimit Pontifex illud prius, nec prohibet; sed solummodò posterius extendit, vt obseruetur, siue prædia proprijs manibus, siue per alios excolant.
56
*Ac proinde Glossæ intelligentiam sequendo, nec sublatum, nec derogatum in d. Cap. Nuper priuilegium prædiorum dotalium & fundamentalium, post fundatum cum effectu Monasterium; & solummodò est decretum vt de prædijs alijs post Concilium Lateranense acquisitis, ab anno scilicet 1213. & pro Monasterijs iam fundatis, decimæ soluerentur.
57
*Et quòd auctoritas Glossæ faciat sententiam probabilem, & in opinionum diuersitate, illi debeat stari, certum est ex Iacobo de Butrio in l. 1. Cod. Qui de sua iuris. Baldo in l. Hereditas Cod. Deposit. & l. Precibus Cod. de Impuber. & alijs substit. & in l fin. §. Necessitate in 3. Col. Cod. de bon. quæ liber. vbi ait inhærendum esse Glossæ vt regulæ veritatis. Et latè Ioan. de Imola in Cap. Cùm contingat, de iure iur. Plura cumulat Andreas Siculus in suo Cons. 60. Col. 10. num. 2. Beroius Consil. 77. num. 22. in fin. volum. 1,
§. V.

§. V.

58
*SEd quidquid de hoc sit, & dato quod in dicto Cap. Nuper omnia sint priuilegia derogata pro exemptione, taliter vt quotquot prædia post dictum Generale Concilium empta sunt decimas soluere teneantur, negari nequit saltim prædia antecedentia pro nouiter fundandis Monasterijs priuilegium conseruasse, & illa prohibitionem Concilij minimè tetigisse, vt iam dixit Gutierrez d. Consil. 5. num. 17. vers. Nam illis Textibus & n. 18. per totum. Ex quo argumentum instruit pro prædijs subrogatis n. 19. ibi: Procedentibus à dote fundamentali &c. & ibi: & hoc non negatur, quia apertum est, sicque subrogatæ sunt in locum dictæ dotis &c. & n. 20. ibi: Quia erat dos, qua fundatum sit dictum Monasterium.
59
*Vnde oritur vt medijs priuilegijs, quæ Societas obtinuit à Sanctit. Pij IV. Pij V. & Gregorij XIII. quæ laudat Gutierrez dicto Cons. 5. & lib. 2. Canon. qq. Cap. 21. n. 136. addens, Vidi, & legi. Leander in quinque Præcepta Eccles. Tract. 6. Disput. 6. Quæst. 50. vers. Primò, quia multa sunt priuilegia. & vers. Cum reuocatione, Cap. Nuper, exemptione decimarum fruitur, qua Cistercienses ante Concilium Generale Lateranense fruebantur, saltim quantùm ad prædia dotalia, fundamentalia, & subrogata.
60
*In eodem Cap. Nuper indultum est vt quæcumque posset Religio restitui, aut virtute priuilegij consequi dictam exemptionem, ibi: Nisi cum dictis Ecclesijs aliter duxerit componendum. Quæ verba extenduntur ad priuilegia. Ita Hostiensis in d. Cap. Nuper ibi: Subaudi, vel nisi antiquum renouetur per speciale priuilegium de nouo impetratum, sicut ijdem faciunt tota die &c. Cap. Statuto 2. §. Ceterùm, de decim. lib. 6. ibi: Nisi super hoc speciali iure vel priuilegio sint muniti. Lessius de Iust. & Iure lib. 2. Cap. 39. dub. 5. n. 24. ibi: Priuilegio tamen eximi posse colligitur ex eodem Capite. Reginald. in praxi fori pœnitent. lib. 18. n. 88. & Augustinus Barbosa in Collectan. ad dictum Cap. Nuper, verb. Decernimus, ibi: Nisi aliquo priuilegio, præscriptione, vel compositione sint exempta.
61
*Et in maiorem dictorum firmitudinem Sanctitas Gregorij XIII. expressè in fauorem Societatis dictum Cap. Nuper derogauit: ex quo habetur vt si in aliquo reperiatur contrarium, non possit obstare.
62
*Et quod ad dictorum priuilegiorum adimpletionem præfata sufficiat derogatio, affirmant omnes. Ita Dom. Ioannes de Solorzano lib. 3. de Jndiarum gubernat. Cap. 21. n. 25. Ioannes Ferret. Consil. 176. n. 14. Gutierrez lib. 2. Canon. qq. Cap. 22. Seraphin. Decis. 1380. Marquesa de commiss. 2. p. in vlt. impreßion. pag. 596. n. 1. & 2. Camillus Borrel. in summa Decision. par. 1. tit. 19. de decimis n. 42. Posti. in fine Tract. 2. de manutent. decis. 157. n. 4. & post omnes Pellizarius in Manuali Regular. Tomo 2. | Tract. 8. Cap. 17. Sect. 5. n. 170. Augustinus Barbosa de iure Ecclesiast. lib. 3. Cap. 26. §. 3. num. 37.
63
*Huc respexit l. 2. t. 19. part. 1. ibi: Otro si los de las Ordenes sino fueren escusados por priuilegios del Papa Cap. A nobis, iuncta Glossa Cap. Ad Audientiam Cap. Ex parte 10. Cap. licet, de decimis.
64
*Nec nouum est à solutione decimarum eximi Ecclesiasticorum prædia, quibus illi sustentantur. Augustin. Barbosa dicto lib. 3. Cap. 26. §. 3. n. 9. ibi: Sic sanè decimæ non sunt soluendæ Parocho ex prædijs eiusdem Ecclesiæ, ex quorum fructibus ipsi Clerici clericali iure viuunt. Et hæc vocat prædia dotalia.
65
*Glossa in Cap. Nouum genus, de decimis verb. à Clericis, ibi: Hoc intellige de dote Ecclesiæ, de qua Clerici non debent dare decimas. Et est doctrina D. Thomæ 2. 2. q. 87. arti. vlt. vbi docet Clericos teneri soluere decimas de patrimonio, sed non de prædijs Ecclesiæ, quæ vocat dotem. Rebuffus in Tract. de decimis q. 5. n. 6. constituens vt certissimum non solui decimas de dote Ecclesiæ per Textum in Cap. 2. de decimis.
66
*Leander in quinque Præcepta Eccles. Tract. 6. Disput. 6. q. 5. ponderat Cap. Ex parte 10. de decimis, ibi: & de hortis suis decimas non persoluant. Et statuit non deberi decimas ex fructibus etiam, quæ vendunt, quia hoc est in ordine ad sustentationem præcisam Religiosorum. Et tamquàm planum constituit, vt reuera est, dictum Cap. Ex parte non esse derogatum per Cap. Nuper, & arguit ex Religionum exemptione, quam circa decimas habent ex animalibus, quæ nutriunt, ad alia, quæ similiter ad sustentationem Religiosorum pertinent.
67
*Igitur, cùm prædia dotalia, fundamentalia, & subrogata suis cum fructibus, vsui cuiuscumque Collegijdeseruiant, exemptionem participant, quæ exceptuata relicta est in dicto Cap. Ex parte 10.
§. VI.

§. VI.

68
*CVm hic est in Regio Limano consessu ad vota consultiua propositus articulus, obiectum est sanctitatem Vrbani VIII. omnia priuilegia Religionum ad decimas spectantia reuocasse in Breui, quod est exhibitum (quamuis non lectum) sub Data 20. Nouemb. 1623. & recognito illo deprehendetur esse illud sententijs primæ & secundæ instantiæ contrarium, quia in illis Regium Consilium iubet vt Religiones decimas soluant cum omni vigore, vnum scilicet ex decem: & in dicto Breui disponitur, vt ex prædijs vsque ad annum prædictum acquisitis vnum soluatur ex viginti; & ex postea acquirendis vnum ex decem: & quòd ex hortis, & prædio vno, quod quatuor terræ fanecas non excedat in quolibet Collegio, decimæ nullæ soluantur.
69
*Id quod est à Leone XI. Pontifice hac in parte dispositum, renouando, quod est posteà à Gregorio XV. derogatum in Constitut. edita die 15. Februarij an. 1622. de quibus latè agit Augustinus Barbosa de Iure Ecclesiast. lib. 3. Cap. 16. §. 3. à n. 35. vers. Patres Societatis.
70
*Itaque dictum Breue Vrbani VIII. non est ab Ecclesijs in hoc regno acceptatum, neque in Executoriali sententia iubetur executioni mandari, & ita clausulæ à sua decisione diuidendæ non sunt, & quasdam fauorabiles amplecti velle, relictis alijs, quæ recognoscuntur aduersæ Cap. Cùm olim 19. de censibus, ibi: Quia tamen compositionem idem Abbas nullatenus approbauit, sed studuit multipliciter impugnare, ex ea non debuit beneficium consequi.
71
*Ex quo habetur priuilegia Societati IESV concessa suo in robore permanere, & expressam derogationem Cap. Nuper à Gregorio XIII. emanatam. Et quod ita potuerit facere nequit dubitari: pro quo plura Diana Parte 6. fol. 320. vers. At tamen. Et Dom. D. Ioannes de Solorzano de Indiarum gubernat. lib. 1. Cap. 21. num. 2. & ante eos Couarrubias Lib. 1. Cap. 17. num. 9. & Gutierrez Canon. qq. lib. 2. Cap. 21.
§. VII.

§. VII.

72
*REdarguitur ab aduersarijs in priuilegijs Societati IESV concessis, & præsertim in reuocationem Cap. Nuper continente, non fieri mentionem donationis decimarum S. Maiestati factæ à Sanctitate Alexandri VI. & quod debuit | de ea mentio fieri, vt tale priuilegium subsisteret Cap. Veniens 19. de præscriptionibus.
73
*Ad quod multipliciter & adæquatè respondetur.
74
*Primò, quòd cùm decimæ redonatæ fuerint Ecclesijs, eas iam iure communi receperunt. argument. l. fin. Cod. de inoffic. testam. l. Paulus, aliàs Per procuratorem D. de acquir. heredit. ibi: Quia Castrensia esse desierunt l. Cùm quis 38. D. de solut. Nam mutatione personæ mutatur qualitas, & natura rei Cap. 1. de iur. patron. in 6. Plura congerit Dom. Valenzuela, Velasquez in terminis Cons. 71. n. 26. & Dom. D. Ioannes de Solorzano lib 3. de Jndiarum gubernat. Cap. 12. n. 63. ibi: Communior tamen & securior opinio est, quòd vbi ex eorumdem Regum liberalitate Ecclesijs, vel Ecclesiasticis, redonantur, pristinam conditionem resumunt &c. Rebuffus de decimis q. 10. n. 50. ibi: Quia naturam receperunt primæuam, ad Ecclesiam reuertendo. Facit Textus in Cap. Nouerint, Cap. Sic quædam, 11. q. 5. Cap. Cùm contingat, de decimis.
75
*Vnde euincitur non fuisse necessarium Alexandri VI. donationis fieri mentionem in priuilegijs Societatis IESV, quia solùm præiudicabant Ecclesijs, & quod ad earum spectat præiudicium, cùm iam iure communi percipiebant decimas, mediante prædicta redonatione, necessè non est vt expressè derogetur iuri illarum. Ita Baptista Ferret. Cons. 102. n. 11. & Cons. 156. n. 7. & Cons. 258. n. 6. & 7. Noguerol. Alleg. 39. n. 29. ibi: Nam eo ipso quòd conceditur alicui priuilegium, vt non teneatur soluere decimas, ipso facto apparet Papam voluisse præiudicare iuri communi, & non requiritur quòd expressè derogetur iuri illius, in cuius præiudicium priuilegium tendit, & notat Abbas per Textum ibi in Cap. Cùm olim, l. 2. de priuileg. &c. Et pluribus alijs relatis Dom. Valenzuela Velasquez Cons. 71. à n. 23.
76
*Et licet vti opposita resolutioni præsenti adducatur Decisio 1293. Seraphini, sit illi satis ex alia, quæ est 48. Farinacij in recentiorib. per totam, vbi ad ea, quæ pro Ecclesia Valentina sunt allegata, respondet, & concludit ibi: Quia fuit responsum, quòd statim atque decimæ prædictæ fuerunt donatæ Archiepiscopo & Capitulo, desierunt esse ipsius Regis. Vnde Papa postmodùm concedendo exemptionem Fratribus, non dicitur in aliquo lædere ius Regis &c. Rota ergo contrarium determinauit Seraphini decisioni.
77
*Secundò, Redonationem S. Maiestatis Ecclesijs factam ad conditionem & grauamen implendum fuisse priuilegij ab Alex. VI. concessi. dotationem scilicet Ecclesiarum, quam in dicto priuilegio Pontifex ipse conseruauit, vtpotè quid debitum iure communi prædictis Ecclesijs.
78
*Et ita nequit dici suam Maiestatem redonasse absolutè decimas Ecclesijs, cum proprietate loquendo, sed ad implendum grauamen, & ius, quod illis assistebat, fuit enim propria conditio, vt constat ex Bulla, ibi: Assignata prius realiter & cum effectu &c. Et ibi: Dote sufficienti &c. l. Si statu libera, §. Si quis non dare, D. de condit. & demonstrat.
79
*Non ergo opus fuit vt in priuilegio Societati concesso mentio fieret dictæ Alexandri donationis, quandoquidem in ea ius commune mansit illæsum, quod Ecclesijs assistit, cuius posteà non fuit necessarium fieri mentionem, vt illis præiudicaretur Cap. Dudum, de priuileg. in 6. Nec obstat Textus in Cap. Veniens de præscript. quia intelligitur quando duo talia priuilegia generalia sunt; secus si prius generale fuit, & Societati concessum speciale, quod potuit limitare & diminuere generale; quod tractat mirificè Suarez de legibus lib. 8. Cap. 30. n. 6. & 7. & videndus Aluarus Valascus Consil. 72. n. 3.
80
*Tertio, negatur in priuilegijs Societatis IESV desiderari mentionem eorum, quæ sunt Regibus concessa: nam Pius IV. in Bulla, quæ incipit, Dilecti filij, ait: Eximimus & liberamus vniuersam Societatem à quibusuis decimis, etiam Papalibus, & etiam ad Imperatorum, Regum, Ducum, & aliorum Principum instantiam pro tempore impositis; etiam si in illarum impositione caueatur, quòd nulla prorsus exemptio cuiquam aduersus illa suffragetur: ita quòd Societas, eiusque Domus, Collegia, fructus, res, & bona præsata, semper absque declaratione desuper facienda, exempta sint, & esse censeantur. Et maiorem vim habent illius verba, ibi: Non obstantibus quibusuis Apostolicæ Cancellariæ regulis, præsertim illa de non tollendo iure quæsito.
81
*Quæ sunt Clausulæ valde efficaces, & denotantes plenitudinem potestatis, & ita eas extollit Mandosius ad Regul. 17. Cancellar. n 8. ex quibus semper deducitur quòd voluit Papa alijs præiudicare. Ita Gotus Cons. 94. n. 16 Cesador. Decis. 1. de priuileg. & in Bulla Pauli Tertij sunt aliæ clausulæ fortissimæ, ibi: Vt non teneantur | soluere aliquam decimam & ibi: Etiam Papalibus &c. Et hæc omnia superfluunt in præsenti, quandoquidem ad præiudicandum Ecclesijs necessarium non suit mentionem fieri priuilegij Dominis Regibus concessi ab Alex. VI. cum iure communi Ecclesiæ iam perciperent decimas eo tempore, quo Pontifices Societatem exemerunt.
§. VIII.

§. VIII.

82
*NEc obstat S. Maiestatem duos sibi Nouenos reseruasse, super quibus inter illam, & Religiones litigium hucusque non fuit in hoc regno, vt ex ipsa Executoria constat: & cum distincta iudicia sint, nouam exigunt petitionem.
83
*Præterquam quòd lis cum Ecclesijs super iure decimandi extitit, & Nouenorum iudicium, decimatorum fructuum est, vt notat Castillus de Tertijs, Cap. 10. num. 7. ibi: Sed ex omnibus fructibus, qui decimantur, duo tantùm Noueni deducuntur &c. Et satis est quod refert Cap. 30. & titulus litis, quæ cum Salmanticensi Collegio agitata est, in quo præcipua quæstio fuit, An, cùm decimas non solueret, posset ad solutionem Nouenorum condemnari? & decretum est posse: ex quo euidenter probatum manet lites esse distinctas, super iure decimandi, & super Tertijs, quas S. Maiestas percipit, litigare. Castillus ibidem à num. 1.
84
*Et n. 5. ibi; Digo que se pudiera escusar esta disputa, ex quo el priuilegio de los Collegios tanto posterior, y la gracia y concesion de las Tercias tanto anterior, se inuicem compatiuntur, & simul stare possunt, nec vllo modo se impediunt: pues los Romanos Pontifices concedieron exencion de non soluendis decimis, pero no de non soluendis Tertijs, quæ aliàs debitæ sunt &c. Ergo non benè infertur ex iure, quod sua Maiestas super Nouenis habet, ius super decimis Ecclesiarum. Etiam idem Castillus ibidem num. 52.
85
*Insuper quantùm ad decimas prædiorum dotalium, fundamentalium, & subrogatorum est ius aliud præfatam elidens obiectionem, ex eo quòd notorium sit Societatem Collegia sua in hoc regno fundasse cum licentia S. Maiestatis, quæ illam recusat concedere, nisi habita notitia congruæ, quam habeant ad necessarios sumptus pro diuino cultu, & Religiosorum sustentatione.
86
*Ex quo visum est non solùm tacitè, sed expressè in priuilegiorum exemptionem circa decimas consensisse respectu dictorum prædiorum. argum. l. 2. D. de iurisd. omn. iud. Cap. Prætereà, de offic. deleg. l. Ad rem mobilem, §. Qui Procuratorem, D. de Procurat. Surdus Cons. 347. n. 20. & in eadem licentia venit exemptio implicita non decimandi. argum. Textus in l. penult. D. de vsuris. Nam ad eum, qui licentiam concedit ad fundandam Ecclesiam pertinet examinare locum erectionis, dotis congruentiam, & futurum regimen. Calderinus Cons. vlt. in 1. Col. vers. & ratio. Rochus de Carte de iure patronat. in verb. Pro eo, n. 7. & debet intelligi dicta licentia præcedente qualitatem dotalium prædiorum approbari, quæ pro fundatione tribuuntur, & à tributo libera & exempta manent, vt mirificè probat Lotherius de re benefic. lib. 1. q. 21. n. 42. ex auctoritate Gutierrez, & Suarez.
87
*Et cùm negari nequeat cum scientia & patientia, ac sine difficultate aliqua Regiorum Officialium in hoc regno exemptionem istam decurrisse quantùm ad prædia dotalia, fundamentalia, & subrogata, & quòd obseruantia priuilegiorum est melior illorum interpretatio, vt ex Baldo, Decio, Peregrino, Cumano, Mastrillo, & alijs probat Larrea in Allegat. fiscal. 58. n. 17. & quòd Societas in hoc regnum aduenerit, & in eo seruierit ac seruiat pro communi in spiritualibus vtilitate, sitque propriè ex Mendicantibus, & à suo fuerit exordio, vt Pius V. in Bulla declarauit, quæ 131. est in Bullario par. 2. nega ri pariter nequit; Religionibus alijs in hoc regno extantibus, nihil de suorum laborum gloriosa instantia denegato. Quibus adnectendæ æquitas & iustitia, quæ semper debent attendi, sicut inter se inseparabiles in bono iudice, iuxta Nouellam 2. de non elig. secund. nub. §. vlt. ibi: Æqualitatis enim & iustitiæ sumus amatores Aristotel. lib. 2. Politicor. Cap. 1. & lib. 5. Ethicor. Cap. 3. æqualitatem vocat matrem iustitiæ: vt in casu saltim dubio, & minimè in Executoria expresso, immò penitus omisso, ad S. Maiestatem in suo Regio Consilio determinatio remittatur.
88
*Et cùm in eodem Regio Consilio Indiarum priuilegia Religionis Societatis visa & registrata fuerint, virtute quorum decimas non soluit, minor est ratio vt ab illo exercitio & vsu impediatur, cùm iam retineri non possint: iuxta ea, quæ notat Salgadus de retent. Bullarum 1. p. cap. 13. à n. 59. ex Henriquez l. 2. de Pontific. clauib. Cap. 16. §. 3. Antonio de Butrio, Abbate Imola, Barbat. & Seraphino, quos refert n. 60.
89
*Et præcipuè post adeò longam quasi possessionem, in qua inuenitur, acquisiti iuris, virtute Bullarum, quas tot ei Pontifices concesserunt, & Consilij notissima formula, Passe: cùm remedium retentionis inuentum fuerit ad impediendam executionem: post hanc ergo impediri minimè valent, & ita Dom. Salgadus vbi suprà p. 1. Cap. 10. nu. 36. affirmat nullibi se legisse remedium retentionis, & facultatem permissam fuisse, executione iam perfecta. In cuius probationem aduocat Cap. Cùm teneamur, de Præbend. Authent. de mandatis Princip. §. Inde competens. Authent. vt nulli iudicum, §. & hoc verbo, l. 29. tit. 18. part. 3.
90
*Prosequitur, & nu. 47. hæc illius sunt verba: Repugnat enim naturæ ipsius, cùm detur ad supersedendum, nec vltra quàm executione non facta verificari potest: facta quippe executione, cùm non subsistat subiectum habile, facultatem & extraordinarium remedium hoc expirare non est dubium, vt deinceps ad ordinarium confugere valeat grauatus. Ad tempus enim permissum post censetur prohibitum l. Si vnus §. 1. vbi Baldus D. de pactis, l. Epistola. §. final. vbi Castremsis, D. eodem tit. l. Imperator, D. de postuland. l. Cùm Pater, vbi Barthol. §. à filia D. de legat. 2. l. statu liberum, §. Stichum. D. eodem tit. Videatur elegans exornatio, quam in hoc puncto adducit dicto Cap. 10. nu. 38. cum seqq.
91
*Ergo si dicta priuilegia in Regio registrata Consilio Indiarum, pro quo manifestatio, si opus fuerit, exhibebitur, solùm possunt hodie à Pontifice reuocari, hoc enim sibi vult Salgadus dicto nu. 47. ibi: Vt deinceps ad ordinarium confugere valeat grauatus: nec sit ad retentionem facultas post longam & diutinam possessionem, quomodo sine grauissimo scrupulo cohiberi hîc poterit vsus & exercitium dictorum priuilegiorum quantùm ad prædia dotalia, fundamentalia & subrogata, de quibus non est actum in lite, quæ aduenit executoriata?
§. IX.

§. IX.

92
*ET quod esse punctum potest Capiti, Si quando, de rescriptis adæquatius? quandoquidem præter dicta, duo sunt satis robusta, quæ ad remissionem faciendam compellunt, dignaque recomendatione Pontificis, ibi: Diligenter considerans.
93
*Primum, super exemptione dictorum prædiorum non esse auditam Societatem, quia de illa in lite actum non est, nec potest inaudita parte iudicari. Cap. Deus Omnipotens, 20. 2. q. 1. Suarez contra Regem Angliæ. lib. 4. Cap. 34. n. 24. & 27. Castil. de Tertijs, Cap. 36. nu, 38. vers. Responde se lo quinto, Cap. 1. de caussa possess. & propriet. Cap. 1. vers. In eum, de sequest. possessor. & fruct. Cap. 1. vt lite pendente. In qua re plura dicere, esset solem facibus adiuuare.
94
*Secundum, ad tollendum penitus Societati vsum priuilegiorum, ita vt iuuari illis nequeat quantùm ad prædia dotalia, fundamentalia, & subrogata, necessarium esse vt sint reuocata, quod solus Pontifex efficere potest, iuxta ea, quæ notant Fagundez in 5 præcepta Eccles. & lib. 3. in Decalogum, Cap. 3. Dub. 8. nu. 11. Carrascus del Saz in Tract. Quis sit competens in caussa decimar. Cap. 6. §. 2. num. 3. Facit etiam l. 27. tit. 18. par. 3.
§. X.

§. X.

95
*HÆc iura sunt, & rationes, ac fundamenta, quæ pro se habet Societas Iesv, vt, cùm in Executoria, scripto aliquo, aut mandato ex insertis in illa, prædia dotalia, fundamentalia, & subrogata, quorum fructibus ab ipsa suorum fundatione Collegia sustentantur, expressa non fuerint, S. Maiestati in Regio suo Indiarum consilio determinatio remittatur huius articuli, cui non debent Decanus & Capitulum huius Limanæ Ecclesiæ & Dom. Fiscalis S. Maiestatis opponere quod iudicatum est, & executoriatum aduenit, circa prædia & hereditates, quas posteà Religiones acquisierunt, quando quæstio est, an sint, aut non sint dicta prædia comprehensa, & Societas in pacifica possessione est dictis priuilegijs titulata, & vniformium actuum possessione, sine vlla huc vsque circa illos dubietate, quòd sufficit vt manu teneatur, quo vsque S. Maiestas aliter disponat Cap. Cùm in tua, 30. de decim. Gonzalez ad Reg. 8. Cancellar. glossa 18. n. 63. Innocentius in Cap. Dilectus, num. 3. verb. Possessorium, de Capell. Monachor. Salgadus de retent. Bullar. par. 1. | cap. 3. num. 23. ibi: Quare iustissimè per præfata iura Canonica & ciuilia deciditur, & mandatur, vt rescripta Pontificalia Regiaque suspendantur, & in eorum executione supersedeatur, quoties aliqua caussa subest iusta, ob quam executio debeat differri, donec de inconuenientijs & damnis, aut periculis instantibus consultus Pontifex aut Princeps, de remedio prouideat, reuocando, aut secundam iußionem mittendo &c. Et hoc est in casibus, in quibus expressum habetur id, pro quo suspendendo contenditur; multò ergo potiùs obseruari debet prædicta doctrina, vbi omissum fuit, quod pars aduersa vult exequi, & ad effectum perduci.
Quæ omnia in articulo præsenti iuri & rationi consentanea sunt. Saluo &c.
FINIS.
Loading...