10
*Ex iis autem, quæ Dub. 23. 24. & 25.
disserit, difficultas præsens videtur posse magis in propriis terminis enodari. Ait ergo Dub. 23. vbi | factiones radicatæ sunt, posse pro bono pacis ac quietis duos definitores ex vtraque factione eligi, ac Prouinciales alternatim. Et ad id obligationem esse sub reatu culpæ lethalis. Cap. 24. addit posse condi statutum ne extendatur ad plures duobus electio; Priores, aut Guardianos, & similiter Definitores, ex vnâ natione: & sine statuto id stare meliùs posse, etiam in ordine ad alternatiuam Prouincialium. Cap. 25. statuit eos, qui sunt diuersæ nationis, præseferentes specialem ac naturalem æmulationem, vt sunt Hispani, Galli, & Germani, in muneribus Religiosis debere exæquari, ne sit respectu illorum acceptatio personarum. Cùm verò factiones radicatæ non sunt, sed Prouincia incipit eâ peste conflictari in aliis ob diuersas rationes æmulationem præseferentibus, non esse alternationum remedio vtendum; quia non tam remedium, quàm fomentum factionum erunt, & qui diuisionem facere moliuntur ratione situs, amicitiarum, conciuium &c. lethaliter peccare, dum in id tendunt, vt suffragiorum fauor in electionibus ad suos tantùm inclinetur. Iuxta hæc ergo videant Religiosi Indiarum quid sibi sit iuxta Auctoris dicti discursum faciendum. Alternatiuam enim tantùm concedit, quando factiones sunt radicatæ, & consequenter Religiones deformatæ, vnde damna illa sequuntur, de quibus n. 8. Si autem radicatæ non sunt, sed iam pullulare incipiunt, alternatiua non debet admitti, quia per illāillam fauentur factiones, cùm sit manifesta diuisio.
Loading...