Habemus siquidem ipsius Reliquiam, non quidem magnam, cum medij digiti magnitudinem
non excedat, sed magnis testimonijs comprobatam, quibus peruisis Illustrissimus Archiepiscopus DD. Petrus de Villagomez suis etiam illam
autenthicis litteris approbauit. Cui & ego, licet
argenteo inclusam vase, eoque deaurato, ornatum cupiens adhiberi maiorem, vt & communi
obligationi, & peculiari affectui splendida demonstratio responderet. Ex ijs ergo pecunijs, quæ
ex librorum quorumdam proprij laboris fructuum sunt venditione collectæ, Reliquiarium
est arte & materia satis spectabile confectum: vt
ex Iacobis minimus Maiori Iacobo domino suo
tributum sudore comparatum proprio, & eius
aliquali profuturum gloriæ, pendens, seruitiale
debitum recognitione ingenua protestetur. Credo equidem, si nostra id non demeruisset ignauia bella nostra sæpiùs feliciores euentus habuissent, etiam patrocinio aliorum destitutis, quia
vnus hîc pro decem millibus computatur. Non
contabuit equus, neque gladius deformatus rubigine, vt ægrè possit
èex vagina educi. Ab equili
cælesti est Regi regum, & Domino dominantium, vnde & illius potest equos, de quibus Habacuc 3. v. 8.
Qui ascendes super equos tuos: &
quadrigæ tuæ saluatio. Est & armamentario Christi Præfectus, in quo arma perpetuo splendore
nitescunt. Vnde illud loco eodem v. 9. & 10.
Suscitans suscitabis arcum tuum. Sol & luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum,
ibunt in splendore fulgurantis hastæ tuæ. Vt dicere
meritò cum D. Paulino queat Epist.
Habeo armamentarium Christi, vnde arma lucis vsurpem. De
voluntate autem auxiliandi quis dubitet, cùm de
ijs agatur hostibus, quibus sacra omnia nullius
pensi sunt, in Christum & Sanctos, Sacramen
tis, templis, imaginibus, barbarico furore calcatis, diuina abutentibus patientia, verbis & factis
vsque ad satietatem sacrilegis, vt videantur ipsis
tenebrarum potestatibus truciores. Samaritanorum inhumanam repulsam nolentium Christum
vel pervnius noctis spatium hospitari ægerrime
tulit cum Ioanne fratre Iacobus, vnde & dixerunt:
Domine, vis dicimus vt ignis descendat de cælo, & consummat eos? Lucæ 9. v. 54. Circa quæ
sic B. Ambrosius Lib. 7. in Lucam
: Nec discipuli
peccant, qui legem sequuntur. Sciebant enim &
Phinees reputatum ad iustitiam, quia sacrilegos interemerat. Et ad preces Eliæ ignem descendisse de
cælo, vt Prophetæ vindicaretur iniuria. Sed vindicetur qui timet;
vindictam non quærit, qui non timet.
Simul ostenditur nobis, in Apostolis fuisse merita
Prophetarum, quando eamdem sibi potestatem, quam
Propheta magnus emeruit, impetrandi iure præsumunt. Et bene præsumunt quia ad sermonem suum
ignis de cælo descenderet, quoniam Filij sunt tonitrui. Marci 3.
v. 17. Sic ille; iuxta quem D. Iacobi, sicut & fratris, eius vti maioris exemplum
secuti, zelus ardens pro honore Christi à culpa
fuit prorsus eximius, & Apostolica sublimitate
condignus, & in eo peculiaris, qui Filius tonitrui
ab ipso est Dei Filio compellatus.
Quid enim mi
rum Filios tonitrui fulgurare voluisse?
vt inquit
Ambrosius. Sic P. Maldonatus in eum locum, non
verba, sed sententiam amplexus. Qui ergo inurbanum agendi modum cum Christo sic sensit, vt
cælestis ignis dignum vindicta censeret, pro quo
& sibi potestatem fieri cupiebat; quid erga sacrilegos inuasores, & tantæ Maiestatis temeratores
turbulentissimos faciendum iudicabit? Prohibitus tunc zelus, sed commodiori tempori reseruatus.
Habet & Euangelium gladium suum. Cùm
opus est & ferro de terra, & igne de cælo tuenda est
& conseruanda religio, occidendi inuadentes in Ecclesiam Turcæ, comburendi tamquàm proditores &
transfugæ discedentes hæretici. Hæc ille, ex quibus
intelligere possumus quanta sit animositate
pręcellenspræcellens Patronus noster, qualique ad increpandas & propulsandas huiusmodi feras arundinis,
cum pugnantibus pugnans, pronitate. Increpatus
à Christo, nam
conuersus increpauit eos, Ibidem
increpandi feras huiusmodi potestatem adeptus:
Increpa feras arundinis Psal. 67. v. 31. hæreticos
inquam, vt D. Augustinus exponit. Increpa inquam, id est
exterre, coërce, reprime, sic exponente Cardinali Bellarmino.