*Verùm ex hoc ipso, quod in Clemen
tinâ dicitur, facilè intelligi potest non esse exactam responsionem. Nam talis Beneficiarius in
opera pia debet impendere: Atqui ea, de quibus
agimus, talia non sunt, neque quoad substantiam, neque quoad modum, cùm in eis ædificationis vmbra non appareat, neque in bonum aliquod Beneficialis Ecclesiæ, aut Religionis dirigatur. Et opera debere esse pia omnes Doctores tradunt, ex quibus plures adducit P. Sancius
Lib. 2.
Consiliorum Cap. 38. ex quo Cardinalis Lugo
Disput. 4.
de Iustitia num. 9. alios accumulans
& P. Molina
superiùs adductus idem affirmat.
Pro quo & videndus P. Lessius
Lib. 2.
Cap. 4.
num. 47. & quia Religiosus non habet dominium
eorum, quæ largitur, cùm non acquirat sibi, sed
Ecclesiæ aut monasterio, iuxta receptissimam
sententiam
: inde habetur obligari eum, qui recipit, ad restitutionem: quòd si ille non restituat,
tenetur ipse restituere de iis, quæ ad congruam
potest sustentationem assumere. Quæ omnia
sunt explorata iuxta communes regulas de restitutionis obligatione. Quamuis P. Wadingus
Tractatu de Contractibus Disput. 2.
Dub. 3. §. 2.
n. 11.
affirmet probabile esse donationes esse validas,
non obstante defectu dominij
: quia eiecti à Religione dominio carent; & tamen validè, licet
illicitè, donant, iuxta satis probabilem sententiam.
Quod fundamentum est satis debile, quia Religio de eiectis non curat, sed velut extraneos reputat: vnde omne ius circa eorum frequentes
donationes videtur abdicasse. Pro quo videndus
P. Molina
suprà §.
Quoad ceteros & P. Lessius
Lib. 2.
Cap. 41.
num. 113. Non ita in Beneficiariis, quos oportet esse lectissimos: vnde sententia P. Wadingi non videtur admittenda, stante
in contrarium agmine Theologorum ac Iurisperitorum
: & quod de eiectis dicitur, negant plures, vt videri potest apud P. Palaum sic tenentem
Disput. 2.
de Iust. commutat. P. 22. §. 3. & Thomam à
Iesv in Cap.
Non dicatis Parte 2. Cap. 7.
Dub. 7. & Parte 3. Cap. 2.