SECTIO XXI.

SECTIO XXI.

De Reliquijs Domus Probationis S. Antonij Limanæ Societatis IESV.
Section
307
*ESt illa verè Domus Dei, & porta cæli.
Laus domus Probationis.
Gen. 28. vers. 27. siue enim ædificij pulchritudinem, Ecclesiæ decorem, Angelicos degentium mores spectes, meritò exclamare cum magno illo Patriarcha poteris: Non est aliud nisi domus Dei &c. A Sancto Antonio
Et illius inclyti Fundatoris.
Abbate honorifica cōpellatiocompellatio, sic enim Fundatori placuit, viro inclyto Antonio Correa, qui præter diuitiarum portionem insignem in hoc opere omnium præcipuo expensam, in alijs multis, Christianæ pietatis exemplis, quas acquifierat iustè, adeò prudenti, & prouida consideratione dispersit, & dedit pauperibus omnis generis, vt eius testamentum typis excusum, ipsi fuerit Regi nostro in admiratione, à quo & laudatum; cùm & à Rege regum laudari meruerit, ad quem Vates Rex: Deus laudem meam ne tacueris.
Psal. 108, v. 1.
Psal. 108. v. 1. Laudauit Dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filij huius sæculi prudentiores filijs lucis in generatione sua sunt.
Lucæ 18. v. 8.
Lucæ 16. v. 8. Ecce non villicum iniquitatis, qui tamen domini promeruit laudem, sed filium lucis inter filios sæculi, non solùm prudenter facientem, dum sine iniquitate opes cumulatas expendit, sed prudentissimè, & effusa in omnes charitate: quomodo ergo ille à Deo & hominibus laudari non meritissimo mereatur? Quis est
Eccli. 31. v. 9.
hic, & laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua. Eccli. 31. v. 9. Vbi respondere Siracidi sic sciscitanti possumus: Ecce illum, ecce Antonium Correa, qui post aurum non abijt, sed fecit aurum venire post se, vt non præiret Dominus, sed famulus sequeretur. Laudet ergo illum omnis Ecclesia Sanctorum. v. 11. Felicem equidem, quia stabilita sunt bona illius in Domino. Ibidem. In Domino inquam, firmissimo fundamento, vt sint perpetua: quæ enim fundamentum aliud ex humanis nacta fuerint, cum eo deficient, vt videmus passim, magnarum opum fallacibus culminibus dissipatis.
308
*Nec poterant Domui tali Reliquiarum insignium ornamenta pariter & præsidia deesse: sunt autem illæ omissis alijs, pro quibus sacra non peraguntur Officia.
S. Meritæ. 26. Februarij. S. Donati Martyris. 1. Martij. S. Felicis Mart. 16. eiusdem. S. Christinæ Virg. & Mart. 24. eiusdem. S. Vincentij Mart. 24. Maij. S. Aurelij Martyris Cordubensis. 27. Iulij. S. Beatricis Virg. & Mart. 29. eiusdem. S. Mauritij & sociorum. 22. Septemb. S. Saturnij Mart. 16. Octobris. SS. Vndecim millium Virginum. 21. eiusdem. S. Vitalis Mart. 4. Nouembris. S. Saturnini Mart. 29. eiusdem. S. Victoriæ Virg. & Mart. 22. Decembris.
309
*Omissi inquam alias, pro quibus sacra
De Ligno Crucis.
non peragantur, ob exiguam molem, licet insignes aliunde, vti pars Ligni Crucis ex celebri sanctuario Burdegalæ beneficio præsidentium habita cum authentico testimonio. Frustrum etiam pallioli, quo Christus recens natus inuolutus est,
pro & testimonia credibilia facta sunt nimis, vt cum Regio Vate loquar. Psal. 92. v. 5. Est possessionis iure, non possessione ipsa sacra spina ex Corona Christi spinea, furto sublata ex maiori al
De Coronæ Christi Spina.
tari, cum pretioso repositorio, quæ vt sperare iuuat, ad suum reuertetur locum, eo, qui abstulit, sanè tandem aliquando sapiente. Vnde non ideò omittenda solemnitas, iuxta dicta. num. 76.
Restituta post hæc scripta.
& eo ipso spes esse firmior recuperationis potest: neque enim segniter circa rem adeò pretiosam agendum, cùm eam tanti S. Ludouicus Rex fe
Quanti habenda.
cerit, vt plusquàm regia magnificentia ad Toletanam Ecclesiam miserit, regio suo rescripto confirmatam, quod in eiusdem Ecclesiæ tabulario deinceps accuratè seruatum est, vt ex P. Mariana lib. 13. histor. Hispan. cap. 8. refert P. Ferran
dus lib. 2. Cap. 1. Arti. 5. vt tanti, tamque pretiosi pignoris veritatem astrueret, atque in subsequentes ætates omnes, Præsulibus, & ciuibus Toletanis de eadem spina faceret certam & inconcussam fidem, vt ille loquitur, qui & lib. 1. Cap. 1. Sect. 5. pag. 47. de dono alio simili S. Regis agit, & tota illa se
P. Ferrand.
ctione consulendus, vbi & admonet posse pia fraude contingere, vt spinæ, quæ Coronæ Christi esse creduntur, illius non sint, sed vel Martyrum, aut ad verarum similitudinem formatarum, & sanctificatarum contactu. Ceterum quæcumque sint illæ, quæ à Fidelibus religiosè coluntur, probantibus, vel certè minimè repugnantibus Episcopis & mystagogis, siue ipsæ reuera decerptæ fuerint èex spineo Christi seruatoris diademate, siue ad illud dumtaxat fuerint piè admotæ, & ad earumdem contactum edendorum miraculorum facultatem diuinitus contraxerint; maximi semper faciendæ sunt; neque fraudi aut imposturæ tribuendum est, si tot in diuersis locis credantur asseruari, ibidemque monstrentur, colantur, & pijs osculis atterantur, quæ sunt verba pijssimi & eruditissimi scriptoris. Iam quoad alios.

De S. Merita Martyre.

310
*SIngulare est nomen, neque in Martyrologijs occurrens, & existimare aliquis poterit, non Meritam, sed Emeritam esse illam, de cuius Reliquia agitur: eius enim nominis eam inuenimus, de qua Martyrologium die 22. Septembris ita habet: Romæ paßio Sanctarum Vir
Martyr. Romanum.
ginum & martyrum Dignæ & Emeritæ, sub Valeriano & Gallieno: quarum reliquiæ in Ecclesia S. Marcelli asseruantur. Sic ibi. Ex quo apparet Reliquiam dictam ad eam non spectare, cùm ex dicta Ecclesia eductam esse non sit testimonio aliquo comprobatum. Canna est magna cum alterius parte. Dies 26. Februarij, quia non impeditus, pro illius celebratione signatus, circa quod non est, in quo hærere debeamus. Non dicitur virgo, & fortè eo ornamento non caruit; sed dum ignoratur, Officio non Virginum celebranda, sicut aliæ, de quibus suprà.

De S. Donato Martyre.

311
*ESt quidem die 1. Martij in Romano
De S. Donato Mart.
Martyrologio S. Donati Martyris luculenta mentio, sicut & S. Leonis. Sed quod de S. Leone diximus. n. 193. vt non debeat Reliquia, qua fruimur S. Corporis, vt illius propria reputari, pro S. Donato constat etiam militare. Neque enim Romæ passi, sed in Africa, vnde Martyrologium Bedæ cum Auctario Flori, quod Tomo 2. Sanctorum Martij apposuere eruditissimi duo illi Auctores nostri Godefridus & Daniel, sic habet citata die: In Africa paßio S. Leonis & Donati. Et in ea quidem vacat Beda, quia nullius sancti memoriam exhibet; suppletur autem per Martyrologia Atreuatense, Tornacense, & Letiense. Pro quo & plura Tomo 1. Vbi circa S. Donatum Martyrologia conueniunt, quæ non solùm in Africa coronatum, sed martyrij locum affirmatè designant Carthaginem. Quamuis ex scriptoribus Hispanis nonnulli Hispanum faciant, vnde & Ecclesiæ aliquæ illum cum S. Leone, & alijs, de quibus Martyrologium Duplici tamquàm Naturales ritu concelebrant, pro quo Tomo 1. citati Patres complura. Iuxta quæ asserendum diem primam S. Donato inconuenienter assignatam, & aliam debere errori non obnoxiam designari.

De S. Felice Martyre.

312
*DIes illi 16. eiusdem mensis attributa. Et quidem die ista Felicem Martyrem Martyrologium exhibet, sed Aquileiæ, quæ iam in rerum natura non est. Quòd si ex solo nomine coniectura sumenda, nullibi errori fecundior locus. Nomen enim Felicis adeò felix est, vt nullo alio tot insigniti sancti reperiantur. Alia ergo illi quærenda sedes, sicut de alijs eo nomine clarissimis dictum. nu. 194. & 210.

De S. Christina Virg. & Mart.

313
*PRo illa dies 24. eiusdem mensis, in qua
De S. Christina Virg. & Mart.
quidem Martyrologij mentio nulla; & meritò, iuxta dicta n. 139. in eam voluntariè promota diem nullo impedimento præclusam, quia de S. Christina die 13. occurrente dubium esse non potuit, vnde meliùs à Prælatis, quàm alibi cogitatum. Et in Sanctuario quidem D. Pauli sacrum D. Christinæ Corpus asseruatum, & ideò magno cum fundamento dici potest præfatam Reliquiam ad aliam eiusdem nominis pertinere, quamuis id non sit omnino certum, quemadmodum de S. Amantio dictum. num. 136. & 143.

De S. Vincentio Martyre.

314
*DE quo 24. Maij. quia in Martyrolo
De S. Vincentio Mart.
gio Romano sic habetur: In Portu Romano natalis S. Vincentij Martyris. Sed cùm alij eius nominis Romani Martyres sint, scilicet 24. Iunij. 6. & 25. Augusti, non videtur, cur ille, qui extra Romam passus is ipse credi potuerit, cuius Reliquia possidetur. Extracta illa ex Cœmeterio Cyriacæ, & pro se habet authenticum testimonium R. P. Ioannis Pauli Oliuæ Societatis nostræ Præpositi Generalis.

S. Beatricis Virginis & Martyris.

315
*HAbet illa in Martyrologio signatam
De S. Beatrice. V. & M.
diem 29. Iulij. & pro Reliquia extat luculentissimum testimonium cum specifica narratione extractionis Sacri Corporis ex Cœmeterio Callisti, quod temporis vetustate in partes & frustra soluta desierat. Præstat autem ex præfato testimonio id referre, ex quo & largitoris pietas, & fides dignoscatur, sic enim ibi: Roga
Authenticum testimonium.
uit autem memoratus Dominus Thomas Caluus supradictum Reuer. P. Bartholomæum de la Igarza, desuperque illius conscientiam grauatam voluit, vt præmemoratus venerandus thesaurus non alibi, quàm apud Indos, & ibidem in publicis Ecclesijs, vbi communi omnium venerationi, ac ea, qua par est, decentia ac decore sint exposita, collocarentur ac reponerentur: in veritate attestans, ac per sancta Dei Euangelia fidem faciens, nullum prorsus in præfata Sacra Reliquia subesse furtum, sed illam esse eamdem met, quæ sibi à præfato Domino Cardinali, (Italio Friderico) fuerat donata ac tradita, quam hactenus in honesto loco reconditam & conseruatam se habuisse sanctè ac religiosè affirmauit. Sic ibi, pro quo & Notariorum additæ subscriptiones.

De S. Aurelio Martyre Cordubensi.

316
*DIes pro illo. 27. eiusdem mensis, in qua
De S. Aurelio Mart.
Martyrologium illius cum socijs Georgio, Felice, Natalia, & Liliosa memoriam cum Arabica persecutione proponit. Et quidem testimonium R. P. Generalis, de quo. num. 314. pro S. Vincentij Reliquia, aliam S. Aurelij parem attexit ex eodem effossam Cœmeterio, & ita cultu consimili recolendam. Vbi æquiuocationis nonnihil interuenisse videtur, vt Reliquia Martyris Cordubensis crederetur, audito nomine Aurelij, vnde & ita scriptum, vti à me positum, cùm sit certissimum illius esse non posse, & ita à die præfato ipsius festiuitas remouenda.

SS. Mauritij & sociorum Martyrum.

317
*DIes 22. Septembris eorum est memo
De SS. Thebæis.
ria celebris. Et S. Mauritij peculiaris Reliquia comitem habet valde insignem aliam pretiosi Capitis vnius ex socijs gloriosissimæ Legionis, cum testimonio veritatis. Illustrant ergo præclari hi Martyres Sanctuarium S. Pauli, Ecclesiam D. Iacobi, & Domus Probationis, multiplicato in ipsis inæstimabili thesauro Reliquiarum, non sine speciali Dei prouidentia nouum etiam illustrantium Orbem, vt vna hæc Legio pro duodecim illis possit legionibus sufficere, de quibus Christus, Exercituum Dominus. Matth. 26. & 53. contra potestates tenebrarum, quibus regiones istæ tot sæculis caligarunt.

De S. Saturnio Martyre.

318
*SIngularis nomine hic Martyr, in quo erit
De S. Saturnio Mart.
forsitan, qui errorem suspicetur, vt dici debuerit Saturninus. Sed standum relationi, quia etiam Saturnini Reliquia suppetit, de qua inferiùs, cuius & nominis extat sanctus in Martyrologio Francisci Maria die 11. Aprilis, & assignatur illi dies 16. Octobris quia non impedita, pro quo nihil occurrit, quod cogat immorari.

SS. Vndecim millium Virginum & Martyrum.

319
*EArum est festiua commemoratione
gratissimus dies 21. mensis eiusdem. Et duobus quidem earum Capitibus dicta domus exultat, quorum vnum eius esse dicitur, cuius nomen Regina, vnde inquirendum venit qualiter sit earum Festum celebrandum, cùm videatur necessarium tale nomen in Officio pronuntiari, cùm tamen diuidendæ non sint, iuxta dicta. nu. 121. neque sola commemoratione satisfieri queat, quandoquidem illius est Festum etiam principale, & sola Commemoratione ritus ei tantùm omnium infimus tribueretur, qualis simplicibus solet exhiberi. Dicendum ergo in Oratione post S. Vrsulam nomen S. Reginæ pronuntiandum, & ita ordinandum: Sanctarum Virginum & Martyrum tuarum Vrsulæ, Reginæ, & sociarum palmas &c. Relicto pronomine Eius, quod non congruit, sicut nec Earum. Quamuis & dici etiam non incongruè ad significandum Diuæ Vrsulæ primatum, Reginæ, & aliarum sociarum eius palmas &c. Quod & similiter faciendum quando cum S. Mauritio, aut alio multorum Martyrum duce aliqui ex socijs concelebrari solent, quorum sunt perspecta nomina. Sic enim faciendum rationes allatæ conuincunt.

De S. Vitale Martyre.

320
*DIe 4. Nouembris proponitur, & in
De S. Vitali Mart.
testimonio Reliquiæ indicatur eum esse, de quo in Martyrologio memoria extat, socio inquam S. Agricolæ, aliàs seruo, & in passione, prius quàm dominus triumphali laurea decoratus. Habetur ex dono Dom. Petri Gutierrez Flores Inquisitoris Peruuiani, Regiæ Limanæ Audientiæ Visitatoris, & electi Episcopi Pacensis, qui pro ea Bullam peculiarem habuit, & est Sancti Martyris Caput.

De S. Saturnino Martyre.

321
*DIes illi assignatus Nouembris 29. in qua
De S. Satur. nino Mart.
beati senis triumphum, cum S. Sisinio Martyrologium exequitur. Et sunt huius nominis Martyres plures, & Romæ die 2. Maij Socius Neopoli &c. Sicut die 14. Octobris alius cum S. Lupo: nec video cur sancta Reliquia ad senem illum felicissimum, cuius iuuentus renouata vt aquilæ, sit potiùs referenda: quandoquidem neque ex testimonio quidquam possit coniectari. Vnde conuenientius apparet vt neque in illa, neque in alijs prædictis reponatur, cùm pro omnibus eamdem rationem constet militare. Et est in eadem Domo Reliquia alia eiusdem nominis Martyris ex Cœmeterio Callisti, pro qua & alijs pluribus satis notabile instrumentum asseruatur: sunt autem Reliquiæ numero Sexaginta, in quibus & quinque Pontificum, Anteri, Cornelij, Caij, Hygini, & Pontiani. Extitit pro extractione Sixti V. licentia, & circa eamdem exquisita diligentia, de qua in eôdem instrumento multa quæ legantur dignissima, est enim in membrana amplissima, cum omnibus ad faciendam fidem firmamentis, & pendenti signo.

De S. Victoria Virgine, & Martyre.

322
*DE huius nominis gloriosa Virgine &
De S. Victoria. V. & M.
Martyre dictum à Nobis. n. 137. 144. & 259. & quæ his locis adnotata, pro præsenti faciunt, maior enim pars præfati Corporis in Probationis domo intra argenteam vrnam, in interiori Capella, in qua & sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum pro Nouitiorum fouenda deuotione collocatum, asseruatur. Et ante huius sacri thesauri largitionem, pro ea venerandæ memoriæ P. Vincentius Carrafa Præpositus Generalis suam interposuerat auctoritatem; aliàs non fuisset visum conueniens sacrum corpus dimidiare: cùm etiam ante illam insignis S. Victoriæ Martyris Reliquia dicta in Domo seruaretur approbata anno 1594. die 5. Septembris, quibus ego & anno & mense natus, post menses quinque, si Deo placuerit, octogesimum impleturus. Si secus placeat, paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo & psallam in gloria mea. Psal. 107. v. 1. In gloria inquam
Psal. 107. v. 1.
mea, nam mea gloria est eius & in vita & in morte exequi voluntatem. Et dies quidem præfata pro S. Victoriæ est Festo designata, errore detecto, quod & pro Sanctuario D. Pauli vidimus reformatum, & ita à die 23. vbi de S. Victoria Virgine & Martyre Romanum Martyrologium cum eximio ipsius profatur encomio. Quia verò dies illos Festo Natiuitatis proximos ab alijs Festis, in quantùm fieri possit, Ecclesia non occupandos sua præuenit cautione, opportunius videtur Festum dictum diem in alium amandare.
323
*Vbi non omittendum quod circa S.
An in Hispania interfecta.
Victoriam scribit Iulianus Petri in Chronico n. 97. sic enim ibi: xxiii. die Decembris sancta Victoria | Virgo, natione Romana, fugiens in Hispanias, ne
Iulianus Petri.
Eugenio, cui desponsa fuerat, nuberet, venit ad ciuitatem Turbulanam in Batestanis, quæ nunc vulgo Tauorra, & ibidem gloriosè passa est. Sic ille, in quo quidem Martyrologium Romanum, sicut & alia, videtur habere contraria, sic enim illud præfata die: Romæ S. Victoriæ Virginis & Mar
Martyrologium Romanum.
tyris, quæ in persecutione Decij Imperatoris, cum esset desponsata Eugenio Pagano, & nec nubere vellet, neque sacrificare, post multa facta miracula, quibus plurimas Deo Virgines aggregauerat, à carnifice percussa est gladio in corde, rogatu sui sponsi. Hæc ibi, quibus manifestè videtur ostendi omnia illa Romæ peracta. Venerabilis Beda in suo Martyrologio aliqua addit, quibus res ista redditur manifestior, sic enim ille: X. Kal. Depositio
Martyrologium vener. Beda.
S. Victoriæ Romæ sub Decio &c. percussa est gladio, carnifice Taliarcho, templorum Comite, rogatu sui sponsi. Deposita est autem X. Kalendarum earumdem. Sic ibi. Et his potiùs standum, licet ex opposito ea, quæ ad Reliquias nostras spectant, euadant clariora, vt scilicet ad Sanctam Virginem Victoriam spectent, de qua citata die Decembris, vt omittamus, quæ de illius Sacro Capite Coloniæ asseruato & culto sunt à Nobis superiùs obseruata.
324
*Concludamus ea, quæ ad Reliquias
Domus Probationis spectant, testimonialibus litteris S. M. Præpositi Generalis Societatis nostræ Claudij Aquauiua, quæ & pro ijs, de quibus loquitur, & pro omnibus possunt & debent summopère deseruire. Sic ergo ille.
Loading...