*Quærit Octauò, an non obstante eodem
Decreto possit celebrans suam portionem sacrificij, tam ex parte operis operantis, quàm operati,
alijs applicare, ac proinde satisfacere duabus simul obligationibus. Et respondet posse. Primò,
Quia absolutè loquendo maiorem charitatem
nemo habet, quam vt animam suam ponat quis
pro amicis suis. Deinde non præiudicat benefactori, cùm talis fructus non sit minor fructu debito stipendium offerenti, quia Sacrificans non
debet esse deterioris conditionis: & communis
scriptorum doctrina sit posse fideles opera sua ad
satisfaciendum pro alijs applicare. Addit etiam
post Decretum nihil esse quod obstet, & hanc
opinionem sine dubio locum habere, neque vllam esse dubitandi rationem. Argui enim nequit
ex fructu Sacramentorum ex opere operato,
quod nequit alteri applicari: nam in Sacrificio
alia est ratio, quia non est tantùm pro recipiente,
sed pro alijs applicabile. Et in Sacramento etiam
Pœnitentiæ satisfactio à Confessario imponi potest applicabilis alteri, pro animis scilicet in Purgatorio detentis, ex P. Turriano apud Dianam
Tract. 4.
de Sacramentis (Parte 3.
) Resolut. 54.
Neque etiam obstat incertitudo, quam sacerdos
habet de suo statu, an scilicet amore aut odio diuino dignus sit: si enim odio, fructus specialis est
incapax, vnde & nequit illum applicare. Nam
|
sententia multorum est suffragia eius, qui talis
est, ipsi & alijs prodesse: disponunt enim ad conuersionem ac remissionem peccatorum, quod
plus est quàm satisfactio pro se & alijs: debitor
enim ob iniuriam regi illatam, etiam non reconciliatus potest illi satisfacere
: & qui ex voto aliquid tenetur facere, obligationi satisfacit etiam
existens in mortali. Aliàs graue sequetur inconueniens, quòd scilicet fideles multùm retrahentur ab exercitio bonorum operum, tam pro se,
quàm pro alijs. Et licet rationes aliquæ sint, quæ
videantur vrgere, vt non possit quis in mortali
existens pro se & alijs satisfacere, in casu de quo
est sermo, nihil euincunt, cùm agatur de Sacrificij fructu ad alios pertinente, qui in gratia esse
supponuntur, animæ scilicet in Purgatorio existentes. Quòd autem Decretum non vrgeat, ex
eo probat, quia cùm sit lex, non excludit casum
rationabilem, Cap.
Si quando de rescriptis. Et
restringitur, seu ampliatur secundùm rationem in
proæmio expressam. l.
Cùm pater §.
Dulcißimis.
ff. de legat. 2. Cap.
Suggestum. Cap.
Meminimus
de appellat. Nauarrus
de Celebrat. Missar. Cons. 2.
n. 22. licet verba id non patiantur. Panormitanus
in Cap.
In Insulis, de Regular. num. 3. Megala
Cons. 31.
nu. 8.