SECTIO III.

SECTIO III.

Argumenta aliqua, quorum solutione asserta veritas ampliùs lucidatur.
15
*PAg. 87. nu. 18. post adductas rationes,
de quibus Sect. præced. sic concludit Auctor: Alias probationes vide infra Dub. 7. quas sapientißimè, vt solet, prosequitur D. Fagnanus, & D. Caramuel non attigit, quia eneruare non potuit. Sic ille. Et quis ipsi sic loquenti ore dat, cùm probationes, de quibus loquitur, non solùm à sapientissimo Caramuele, sed à minoris abollæ Theologo possint eneruari? Id quod à nobis est modò præstandum.
Arguit ergo ille apud Auctorem pag. 180. nu.
180. & seqq. Primò ex Aristotele 6. Ethicor. Cap. 5. vbi prudentiam, ait esse habitum cum ratione actiuum: Atqui opinio probabilis non fundatur in ratione vera, sed fallibili, vt habet idem in 1. magnor. moral. Cap. 33. & 6. Ethicor. Cap. 3. Ergo iudicium opinatiuum est extra sphæram prudentiæ, & ita illud assumens pro regula suarum actionum, non agit prudenter, nec habet virtutem moralem, cùm prudentia sit generalis regula humanorum actuum, & completiua omnium virtutum moralium, vt dicitur in 6. Ethicor. dicto Cap. 5. & docet D. Thomas 2. 2. q. 166. arti. 2. ad
D. Thom.
1. & in 3. dist. 9. q. 1. arti. 1. & dist. 27. q. 2. arti. 4. quæstiun. 2. Ad quod
Respondeo Primò concedendo totum, præter
id, quod dicitur, de generali defectu prudentiæ, quia iuxta receptam sententiam non est obligatio moralis operandi semper iuxta regulas prudentiæ, cùm possint dari actus indifferentes in indiuiduo, & qui id negant, probabilitatem huius sententiæ recognoscant. Ex eo autem quòd aliquoties quispiam ita operetur, non sequitur esse virtute prudentiæ destitutum, cùm circa multa alia illam possit exercere, & eos ipsos actus indifferentes ex se, posteà ad honestatis prærogatiuam eleuare. Secundò respondeo concessa Ma
iori negando Minorem, quia dum quis opinionem probabilem amplectitur, virorum prudentium dictamen amplectitur, quod iuxta regulas prudentiæ est: minimè enim ita operaretur, si manuductionem talem prudentiæ non haberet, & licet opinio regula certa non sit in ratione obiecti; quòd tamen illam sequi liceat, stante prudenti illo dictamine, regula fallibilis non est in ordine ad operationem. Cum sit dogma firmissimum eum imprudenter non agere, qui prudentium cōsiliumconsilium amplexus operatur. Vnde illud Eccli. 9. v. 21. Secundùm virtutem tuam caue te à
Eccli. 9. v. 21.
proximo tuo, & cum sapientibus & prudentibus tracta, vt scilicet eorum consilia secutus non erres Prouerb. 8. v. 2. Numquid non sapientia clamitat, &
Prouerb. 8. v. 2 & 12.
prudentia dat vocem suam? Vt videlicet homines prudentium consilio regantur, de quo inferiùs v. 12. Ego sapientia habito in consilio &c. Circa quod videndi interpretes.
16
*Secundò ex nu. 181. vbi se refert ad ea,
quæ habet Resolut. 9. quæ extat pag. 199. Confir|mat. 1. & 2. pag. 204. & pag. 207. n. 261. & seqq. & pag. 213. nu. 271. & seqq. & pagina quidem 204. nu. 245. cùm statuat conscientiam esse dubiam, quando duo iudicia concurrunt iuxta duas oppositas opiniones de licita & non licita operatione, & ea stante non posse licitam esse operationem, affirmat id à D. Fagnano neruosissimè probari. Cuius tamen probationes, nouem inquam, textibus conformatæ, id tantùm euincunt, quod iam nu. 11. concessimus, opinionem inquam dubium aliquod importare, sed non obstare illud, quia cum eo stat conscientia certa de honestate saltem negatiua operationis, quòd scilicet ita operando non peccetur. Neque duo iudicia inter se contraria sunt, sed vnicum, quo operatio immediatè regulatur. Vnde non vrget ratio ab Auctore addita nu. 255. dum sic arguit: Vel habet certitudinem moralem quòd vnum sit verum & rectum sub dubio de altero; vel quod vtrumque sit verum, vel dubium de vtroque: non enim datur medium practicum, siue in practicis. Si primum, manifestum est quòd certitunem illam non sequendo, sequatur sententiam dubiam, sub qua operatio suspendi debet, ac per consequens quòd illicitè operetur, & peccet. Si secundum, nihil contra resolutionem sequitur, sed solùm quòd duo iudicia obiectiuè contradictoria sint simul vera, & quidem certò, quod est impossibile. Si tertium, patet ex dictis contra primum: Ergo &c. Ad quam.
Respondeo illam, si quidquam probat, contra
licitam probabilis opinionis sequelam, generaliter non militare: qui enim nullum iudicium de illicita operatione habet, sed iudicans partem vtramque probabilem, vt libet operatur, nihil de contradictione illa dici potest deuorare. Id autem esse licitum vidimus Parte 1. n. 45 & Parte 4. nu. 26. 30. & seqq. pro quo & videri potest P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 62. Cap. 4. vers. His omnibus. Stante autem probabilitate etiam
sententiæ affirmantis posse quempiam operari contra sententiam propriam, vbi iudicia interueniunt, scilicet, Non est licitum hoc facere (sic enim opinatur) & est licitum, quia alias operando peccabit; dico habere certitudinem moralem de posteriori iudicio, quod alteri non contradicit, eo quòd modale sit, quem modum prius illud non excludit, sed admittit acsupponit. Itaque cùm iuxta propriam opinionem iudicans affirmo non esse licitum, intelligitur dummodo iuxta illud quis operetur: in posteriori autem sensus est licitum esse iuxta generale principium de licito probabilis opinionis amplexu. Vnde neq;neque conscientia dubia est, neque quidquam eorum sequitur, quod ratio præfata contendit. Sicut neque quidquam vrget, quod de contradictione habet nu. 244. & de duobus iudicijs reformante & reformato nu. 257.
17
*Sed instat nu. 259. ex eo quòd iudicia op
posita non possunt simul esse recta, quia rectitudinem suam accipiunt à conformitate cum lege Dei naturali, vel positiua. Atqui hæc non continet de eodem quòd sit licitum, & quòd non sit licitum, quæ sunt iudicia opposita. Ergo &c. Dicere autẽautem quòd illa quidem absolutè considerata non contineat, sed benè relatiuè considerata ad rationẽrationem, vel auctoritatem vnāvnam, qua à nobis iudicatur esse licitũlicitum, & ad alteram, qua à nobis iudicatur esse illicitum: est illam nostræ rationi & auctoritati subijcere, & de absoluta facere illam à nostris cœcitatibus dependentem, quod perabsurdum est. Deinde, Deus, qui est prima veritas in sua lege & Ideis continere non potest duo opposita iudicia de obiectis contradictoriè oppositis; quoniam iudiciorum alterum necessariò est falsum. Ergo &c. Sed nullius roboris est instantia; nego
Disiecta illa.
enim Minoris suppositum, quòd scilicet iudicia illa sint opposita iuxta datam explicationem, quæ coincidit cum adducta in argumento, si ad eumdem sensum reuocatur. Neque hoc est Dei legem à nostris cœcitatibus facere dependentem, sed operari iuxta id, quod illa dictat faciendum, cùm diuersimodè proponitur, iuxta varios rerum status: lex enim æterna dictat quid sit faciendum cùm ignoratur veritas, vt non impingat in peccati scopulum conscientia. Quòd autem vtrumque iudicium contineri in diuina lege & Ideis nequeat, eo quod vnum sit falsum, difficultas est, cui omnes tenentur respondere: aduersarij enim volunt licitam esse operationem cum morali certitudine de honestate, quæ tamen secundùm se illicita esse potest; sicut & falsum iudicium, quo quis iudicat rem esse suam, cùm non sit, aut legem non obligare, cùm reuera obliget. Similiter iuxta ipsos, vt vidimus n. 13. potest quis nunc adhærere vni opinioni, & paulò post ea relicta adhærere alteri. Quo euentu duo dantur opposita iudicia de licita & illicita operatione, quorum vnum necessariò est falsum. Quomodo ergo illud in diuina lege, & Ideis potest contineri. Quo
modo item iuxta receptissimam doctrinam tenetur quis operari iuxta conscientiam erroneam, cum talis in falso iudicio fundetur, vnde nec diuinæ legis participatio, cui operans se debet conformare? Dici ergo potest iudicium falsum in Dei lege non cntineri, neque in Ideis; nihilominus licet physicè contentum non sit secundùm conceptum falsitatis, posse nihilominùs esse rectum in ordine ad operationem honestam, idque per accidens, ratione scilicet ignorantiæ inuincibilis. Pro quo hæc satis, cùm aduersarij ad suarum etiam positionum firmandam probabilitatem, similiter etiam modum explicationis debeant suæ aptandum argumentationi vestigare.
18
*Pergit n. 260. & sic arguit. In materia
peccaminosa & dubia seu suspecta de peccato, qualis est ea, de qua agimus, ex omnium sententia, vbi iudicia practica sunt tantùm apparenter vera, suspendi debet operatio, si non sit necessarium operari. Atqui ista iudicia, de quibus est quæstio, sunt tantùm apparenter vera; immò alterutrum est demonstratiuè falsum, quia est alterius contradictorium, iuxta adductam rationem, neque est necessarium operari, vt supponitur: Ergo &c. Maior probatur, quia alioqui esset exposita peccandi periculo, & hoc sensu illicita ac peccatum, vt patêre satis, ait ex probatione 1. Nec dici potest apparentia sufficere in hoc statu, in quo Cœci nati sumus, & impossibilis est inuentio veritatis; Quia non obstante cœcitate potest haberi & debet quæri certitudo moralis; alioquin incerta motiua apta non sunt nostræ cœcitatis dubia & scrupulos rescindere, prout aduersarij sua sententia de licita opinionis | probabilis sequela rescindere præsumunt, sed inextricabiliter intricare dumtaxat, quæ in toto hoc dubio afferuntur, efficaciter probant. Sic Auctor, verba quidem, nihil tamen quod momenti sit considerabilis eisdem adnexum multiplicans. Maiorem concedo de apparentibus vt
cumque veris, nego tamen cùm sufficiens apparet fundamentum ad probabile iudicium efformandum; quod quidem ad conscientiarum securitatem commodius multò, quàm iudicium illud omnem excludens de opposita sententia formidinem; quod quidem communiter loquendo difficile est, & valde profectò difficile, quidquid sic opinantes nobis de illius facilitate conentur persuadere. Vide dicta n. 12. Quod secus accidit quando quis opinionem communiter receptam vt probabilem sequitur. Vnde ineptissimè dicitur conscientias hoc modo inextri cabiliter intricari, quod quidem vsurpari veriùs posset de opposito sentiendi modo, si ab inofficiosis exaggerationibus huiusmodi non esset opportunius temperare.
19
*Ex eo autem vrgere nititur n. 261. quod
sententiæ nostræ Auctores adijciunt, scilicet non semper licitum esse vsum sententiæ probabilis: quando inquam malum ex illo resultans est notabiliter grauius quàm illud, quod ex non vsu posset erga operantem resultare, vt in iudice, medico, Sacramentorum ministris, aut aliàs potest accidere. Tunc sic. Ideò id fieri nequit, quia sic
procedens imprudenter operatur: Atqui imprudenter non agit qui opinionem probabilem sequitur: Ergo & illud licebit, vel si non licet, corruit quod pro licito opinionis probabilis vsu fundamentum inculcatur. Verum enim verò cùm sic operari, contra iustitiam aut charitatem sit, in tali operatione nequit stare prudens agendi ratio, quidquid D. Fagnanus vrgere contendat, quem efficacissimè circa hoc versatum conclamat Auctor, sed nihil speciale proponens. Illud
autem potest obijci, stante damni proximi periculo non licere vsum dictum: Ergo & stante periculo violandi diuinum præceptum. Consequentia probatur, quia non minùs debet attendi damnum saltim extrinsecum Dei, quod in eius præcepti violatione contingit, & eiusdem interior displicentia, quàm hominum, cùm hoc inferioris conditionis sit illius comparatione, vnde nec periculo tali se quisquam debet exponere. Ad quod dico, in præfatis diuersam esse rationem; damnum enim proximi aut est certum, aut potest esse, dum quis cum illius periculo operatur, minimè ex opinionis probabilis, si fortè falsa est, prosecutione vitandum: respectu autem Dei damnum est nullum, dum prudenter quis operatur, quia lex tantùm materialiter violatur (quod & negari potest, quia sic operantem non obligat) ex quo neque displicentia, quæ indignationem prouocare possit, emergit, vt in amentibus euenit: neque alio modo vult secum agi summum rigorem præferens, quia id summè esset onerosum, & ita Doctorum consilio, quos sui loco statuit, contentus est negotium conscientiæ pertractari. Sed iam ad D. Fagnani argumenta Dom. Caramueli ineluctabilia veniamus.
Loading...