*Sed quid circa obligationem resti
De obligatione restitutionis.
tutionis? Urget illa, quia in eo qui largitur,
suam redimit vexationem, ut est certa apud
Scriptores omnes resolutio. Quod quidem
tunc verum habet quando qui tribuit non habet animum ita tribuendi, ut licet invitus tribuat, de recuperatione deponat penitus voluntatem. Sic enim quod tribuitur, habetur pro
derelicto, unde is, cui tributum est, potest illud, quamvis injustè accipiat, sine restitutionis
onere possidere. Quo pacto circa nonnulla
alia philosophati sumus. Est autem pro officialibus istis speciale illud, quòd scilicet ea, circa
quæ ipsorum versatur industria, ad gratiam
potiùs quàm ad justitiam videntur spectare, unde non ita ægrè quæ pro obtinendis testimonijs ad investituram necessarijs impendenda
sunt, dictis ministris, sed liberaliùs agendo conferuntur. Et quidem vix erit, qui si restitutionem admittat, vel qui ut remittat rogatus,
non sit penitus remissurus. Et remissionem quidem ab onere restitutionis eximere, per se notum est, quando illæ conditiones concurrunt,
de quibus P. Molina
Disputat. 757. pro quibus
hîc nulla, quæ obstare queat. Dixi
Quamvis
injustè accipiat: quia potest in acceptione esse
injustitia, eo quòd cùm Secretario ita pactum
sit, ut ultra stipendium ab ipso assignatum nihil recipiendum sit. Ex cujus tamen pacti violatione nulla Secretario ipsi restitutionis faciendæ obligatio urget, quia neque ratione rei
acceptæ, quandoquidem ab alio, & non ab illo
processit acceptio. Neque ex modo accipiendi,
quia ille comitatur rem, & eum respicit, ad
quem illa pertinet, qualis non est Secretarius.
Neque aliunde eidem illatum damnum pecunia compensabile. Si ergo injusta acceptio ex
eo accidat, quòd is qui tribuit, omnino tribuat
invitus, quod evenire potest; sed cum voluntate illa pro derelicto relinquendi, cùm res sit
parvi momenti comparatione gratiæ à Prorege
comparatæ, licet aliàs materia peccati lethalis
attenta quantitate. Ad eum modum, quo peti
aliquando peculiaris eleëmosyna solet, rogato
pro petitione primario aliquo ex Senatoribus,
aut consimilis auctoritatis. Quæ cùm confertur, quoad excessum respectu frequentiorum,
invitus penitus est, collator: sed ita confert, ut pro derelicto habeat excessum, nusquam repetendum. In quo quidem qui petunt, ex bona solent excusari fide: quamvis revera cum debita sit cautela in postulationibus hujusmodi procedendum. Accidit
aliquando in postulatione simili ut quidam
pecuniam cum præfato largiretur excessu,
quam cùm porrexisset, unum manu levavit ex
porrectis denarium dicens
: Hoc propter Deum
tribuo:
cetera propter. Tacenda reliqua. Quæ
tamen possent proferre plures, cùm tacendum potiùs humani respectus presso altè dolore compellant. Et hæc quidem verosimilia
satis apparent, quandoquidem & receptis conformia in morali Disciplina principijs: circa
quęquæ si secus alij censuerint, id pro certo habeant
homines hujusmodi restituros numquàm, & sine fructu vigorem hac in parte futurum: cùm
possit esse fructuosa benignitas, post factum
quidem, & non ante illud: pro quo hæc satis,
sicut & pro Tomo Thesauri priore.