*Quod & tandem de licentia dictum,
non scilicet nociturum si postuletur, indicat planè non esse illam penitus necessariam, conuenientem tamen futuram, vnde & supponitur in
quacumque opinione posse illam à Prælato concedi,
neq;neque necessarium esse recursum ad Pontificem, siue licitum exercitium sit, siue illicitum
:
si licitum, vt occasio pœnalis alicuius vitetur incommodi, ob varietatem opinionum: si illicitum, quia inuenitur licentia Pontifici reseruata,
vt videtur colligi ex citato Cap.
Tua nos ibi:
Si
tamen caussa pietatis, & non cupiditatis id egerit,
& peritus erat in exercitio chirurgiæ, omnemque studuit, quam debuit, diligentiam adhibere, non est ex
eo quòd per culpam mulieris contra consilium accidit, adeò reprobandus, quòd non post satisfactionem
condignam cum eo misericorditer agi poßit, vt diuina valeat celebrare. Sic Innocentius Tertius. Ex
quibus habetur delictum, quod in tali curatione
committi potuit, Altaris vsum non impedire accedente satisfactione, circa quod nihil de aditione Apostolicæ Sedis innuitur, & ita quemadmodùm in eo Prælati potest sat esse auctoritas, ita
& in licentia impartienda quando nihil tale præcessit: in casu enim citati Capitis, & remissio
delicti est, & licentia pro vlteriori Altaris vsu,
quod plus est quàm solius licentiæ concessio. Et
illam quidem à Pontifice petendam ex Cap.
Ad
aures videtur inferri; ibi enim Medicus eam ab
ipso postulat ad sacros Ordines suscipiendos. Sed
verò contrarium potiùs inde licet conuinci, sic
enim Pontifex:
Tibi breuiter respondemus, quòd si
super præmißis conscientia tua te remordeat, ad maiores Ordines de nostro consilio non ascendas. Sic ille.
Atqui Medicum illum de non adhibita omni diligentia secundùm artis regulas minimè conscientia remordebat, sic enim de illo:
Cùm in
arte Physica eruditus sis, pluribus iuxta ipsius artis traditionem exhibuisti cum diligentia medicinam.
Scrupulis autem angebatur eo quòd plures
medicinis perceptis, mortis periculum incurrerunt. Pontifex autem sic respondet, vt vidimus, circa non
adhibitam diligentiam, neque si adhibita sit, vt
supplicans affirmabat, quidquam præstat, quia
videlicet si ita res se habebat, eius non erat opus
responsione, siquidem Ordines poterat maiores
suscipere, cùm nihil, quod obstare posset, sacris
in Canonibus haberetur. Videtur autem & postulatio dicta ad exercitium Ordinum pertinere
pariter & curatricis sacultatis: nam supplicans in
minoribus erat Ordinibus, & ita solùm pro maioribus orat
: vnde & pariter pro eo, quod cum
minoribus exercebat: pro quo faciunt ea, quæ
ex Telino adducta
nu. 286. & ipsa responsio, in
qua sublato conscientiæ remorsu nihil prohibetur. Quòd autem vsu ita videatur receptum, vt
dispensationes circa hoc à Sede Apostolica postulentur, ex diuersis sentiendi modis Scriptorum accidit, cùm sit illud probabile, quod ad necessitatem huiusmodi licentiæ attinet, iuxta
quod & Nos locuti
Tomo 2.
Tit. 18.
nu. 49. Pro
Indijs certè id, quod diximus, valde verosimile
est, in quibus vt plurimum est necessitas, pro
qua Dom. Barbosa in
cit. Cap. Tua nos, nu. 9. &
habet illa latitudinem, iuxta quam potest fauorabilem habere interpretationem.