SECTIO II.

SECTIO II.

Quanti debeat Reliquiarum sacrarum propositus thesaurus æstimari.
6
*AD hoc faciunt quæ à me dicta in Epithalamio, & quidem solidissima, præsertim in Concionum Indice die 1. Nouembris, & in Amphitheatro n. 662. Facit & quod
superiùs comprobatum n. 1. de Sanctorum præsentia, vbi eorum Reliquiæ quomodolibet asseruantur. Ex qua persuasione id accidit, quod circa Reliquias Sancti prophetæ Samuelis actum D. Hieronymus narrat Libro contra Vigilantium Cap. 2. ita scribens: Omnes Episcopi cineres dissolutos
in serico & vase aureo portauerunt. Omnium Ecclesiarum populi occurrerunt sanctis Reliquijs, & tanta lætitia, qua si præsentem viuentemque Prophetam cernerent, susceperunt, vt de Palæstina vsque Chalcedonem (Constantinopoli proximam) iungeren
S. Hieron.
tur populorum examina, & in Christi laudem vna voce resonarent. Sic ille. Ex quibus habemus in dissolutis Prophetæ sancti cineribus, mortui scilicet ante annos plusquàm mille quadringentos, | vt ex P. Saliano habemus Tomo 3. Annalium: illa populorum examina eum agnouisse præsentem, vti esse poterat, qui nondum resurrectionis beneficio fruebatur. Et huius translationis memoriam Ecclesia celebrat simul cum eiusdem Sancti præconio in Romano Martyrologio die 20. Augusti, illum enim vt Sanctum meritissimò celebrat, pro cuius sanctitate in Scriptura sacra luculentum testimonium perhibetur. Dilectus à Domino Deo suo Samuel propheta Domini &c. Eccli. 26. v. 16. & seqq. Nec tamen Testamenti noui Sanctis exæquandus; pro quo militat subtilis, & insimul profunda doctrina P. Ioannis Maldonati ad illud Matth. 11. v. 11. Qui autem minor est in regno cælorum, maior est illo. Vt eliciamus inde quanto debeat feruentiori cultu, de quo agimus, Reliquiarum cumulus frequentari, quando in vnius, & veteris quidem Testamenti Reliquias, ita pietas populorum exarsit, vtpotè fidelium, quibus immissa cęlituscælitus lux, vt agnoscerent quantus debeatur Sanctis honor, & quàm ingentia possint sibi ex eorum præsentia & cultu beneficia polliceri.
7
*Sua ex Turonensi vrbe in locum, qui
Agaunus dictus, se contulit, vbi SS. Thebæorum legio martyrij est gloriam palmarum triumphalium millibus consecuta. Ibi cum viridem cespitem scidisset, sanguis fluere cœpit: quem cùm vasis collegisset, secretò custodiuit: (cælo tamen id quod acciderat propalante, ne miraculum adeò præclarum incognitum remaneret.) Et sic in suam est regressus ciuitatem. Rem narrat elegans Scriptor, & ita scribit: Iter repetit,
Galliam thesauro suo magis locupletaturus, quàm vnquam Iason aureo vellere Græciam. Sic ille. Vnius ergo Martyris vel solus sanguis integro est regno locupletando satis, supra exaggerata commenta fabularum. Hinc & Regni nostri intelligenda felicitas, cùm in Sanctuario nostro Legionis præfatæ illustria pignora videantur, Sancti inquam Mauritij illius antesignani, & quorumdam aliorum, ignotorum nominum, cum ex sola Sociorum satis habeantur compellatione percelebres.
8
*Diuus Gregorius Nyssenus in Oratione
pro S. Theodoro Martyre ita loquitur: Vos, qui populus Christi, qui grex sanctus, ac regale estis Sacerdotium, qui vndique & ex vrbibus, & ex agris cateruatim confluxistis, vnde signo itineris accepto ad hunc sacrum locum venistis? Quis vos huc veniendi adeò seriam ac quasi præstitutam neceßitatem imposuit? Hæc ille, & alia quibus fidelium
D. Gregor. Nyssenus.
ardentem affectum erga præfatum Martyrem eleganter repræsentat. Qui huius puri cultus ministri, ac Martyrum studiosi estis, & magno quidem ad præsentem caussam documento. Vbi & illud consideratione dignissimum, quod post expositam templi fabricam, & opulentiam ac varietatem ornatus, his verbis prosequitur: His igitur arte laboratis operibus, quæ sensui exposita sunt, vbi oculos oblectauit, cepit deinceps etiam ipsi conditorio appropinquare, sanctificationem ac benedictionem, contrectationem eius esse credens: quòd
Notanda deuotio.
si quis etiam puluerem, quo conditorium, vbi Martyris corpus quiescit, obsitum est, auferre permittat, pro munere puluis accipitnr, ac tamquàm res magni pretij condenda terra colligitur. Nam ipsas attingere Reliquias, si quando aliqua eiusmodi prospera fortuna contingat, vt id facere liceat, quàm id sit multùm desiderandum & optandum ac summarum precum donum, sciunt experti, & eius, desiderij compotes facti. Quasi corpus enim per se viuens ac florens, qui intuentur, amplectuntur, oculis, ore, auribus, omnibus sensuum instrumentis adhibentes; deinde officij, & affectionis lacrymas Martyri quasi integer esset ac appareret, superfundentes, vt pro ipsis deprecator intercedat, supplices preces offerunt; tamquàm satellitem Dei orantes, quasi accipientem dona, cùm velit, inuocantes. Sic Doctor Sanctus validum nobis pro Sanctuario, in cuius elucidatione sumus, exhibens argumentum, vbi tot Martyrum sacra pignora, & aliorum sanctitate sublimium, cultores suos, præfatis similes, benedictionibus possunt omnigenis perbeare. Quanta & quali æstimatione sunt digni, cùm vel tenuis conditorij puluis tanto in pretio fuerit apud eos, quos felicia illa tempora merueruut?
9
*Sed audiendus Gregorius alter, Magnus
inquam, qui præ alijs quanto sint Reliquiæ in pretio habendæ verbis pariter & factis tanto dignissimis spiritu diuinitus instructo declarauit. Postulauerat Constantina Augusta ab ipso caput D. Pauli Apostoli, aut aliud quid de corpore eiusdem, nec non sudarium, collocanda in Ecclesia, quam in illius honorem suo in palatio Orientalis Sedis, quæ & Mauritij Imperatoris, cuius erat vxor, construebat. Negauit id Sanctissimus Pontifex, vti non possibile, cælestibus prodigijs edoctus, & in fine Epistolæ, quæ est 30. Lib. 3. Re
D. Gregor. Magnus,.
gistri sic locutus: Sed quia Serenißimæ dominæ tam religiosum desiderium esse vacuum non debet, de catenis, quas ipse Sanctus Paulus Apostolus in collo & in manibus gestauit, ex quibus multa miracula in populo demonstrantur, partem aliquam vobis transmittere festinabo; si tamen hanc tollere limando præualuero: quia dum frequenter ex catenis eisdem multi venientes benedictionem petunt, vt parum quod ex limatura accipiant, aßistit Sacerdos cum Lima, & aliquibus petentibus ita concitè aliquid de catenis ipsis excutitur, vt mora nulla sit. Quibusdam verò petentibus, diu per catenas ipsas ducitur Lima, & tamen vt aliquid exinde exeat, non obtinetur. Sic ille: ex quibus pro æstimatione sacrarum Reliquiarum mirabile documentum emicat, pro quo & alia in eadem Epistola continentur. Sed habemus speciale aliquid pro Indico Sanctuario. Cùm enim de catenis Diui Apostoli parum aliquid ductu limæ excussum, vti donum eximium fuerit solitum impartiri; idque nonnullis petentibus cælitus denegatum, nihil limam ducentis præualente conatu; cum Limano Sanctuario felicius actum; annulus enim ex eisdem catenis concessus Peruuiano Procuratori, de quo autenticum testimonium extat, & in Diui eiusdem Apostoli templo collocatum, quod Augusta pro suo illo Palatino non potuit obtinere, & fortè neque quidquam lima excussum, non præualente Pontificis sancti votiuo conamine, quod iam premonuerat fore contingens, cùm dixit: Si tamen hanc tollere limando præualuero. Si enim iuxta votum accidisset, aliquid in eâdem Epistola de missione doni eiusmodi additum fuisset ab ipso: & futurum id Augustæ gratissimum, si quod negatum diuinitus multis, sibi indultum com|perisset. Nihil autem de minùs felici successu dictum fuisse, ideo esse potuit, ne Augustæ iniucunda narratio accideret, sicque in prosecutione pij moliminis refrigesceret. Sed heu, annulus noster Gygico pretiosior, in suo anctore disparuit, & nescimus vbi sit; cùm tamen sciamus vbicumque ille sit, Diuum Apostolum tanti pignoris respectu habito nobis non defuturum, qui sub eius vexillo Apostolici muneris vtcumque æmuli militamus.
10
*Eum autem, quem vidimus, ardentem
fidelium erga Reliquias sacras affectum, proptereà in illis accendit Deus, quia earum interuentu ingentia & frequentia beneficia ijsdem impartiri: vnde hac confidentia ad illas est recursus. Vnde sic admonet D. Ioannes Chrysosto
D. Ioannes Chrysost.
mus Homilia vltima. Tomo 2. Proinde magna fide, promptitudineque huc veniamus, quo & visis Sanctorum monumentis, & consideratis eorum præmijs, inde varios thesauros vndequâque colligamus. Sic ille, qui magna nos fide monet accedere, sic enim eos, immò & eorum pulueres omnipotentes experiemur. Pro quo & D. Gregorius Na
D. Gregor. Nazianz.
zianzenus Oratione in S. Cyprianum ita scribit: Omnia potest puluis Cypriani, cum fide, vt sciunt hi, qui ipsi experti sunt, & miraculum, ad nos vsque transmiserunt. Hæc ibi. Et quidem fideles illi, quibuscum, & de quibus Nyssenus loquebatur Antistes, non in Sacris Martyris Theodori Reliquijs, & pretiosis pulueribus spem figebant suam, quibus non dabatur frui, sed in conditorij pulueribus; ibi siquidem constitutam sibi benedictionem amplissimam reputabant. Et recenti quidem prouocabantur exemplo, de quo sic ille Oratione eâdem: Hic enim, vt credimus, etiam anno præ
D. Gregor Nyssenus.
terito barbaricam tempestatem sedauit, & horrendum ferorũferorum & immanium Scytharum bellum inhibuit atque repreßit, terribilem atque formidabilem illis iam visis & appropinquantibus obuibrans non galeam trinis cristis & conis insignem, neque gladium benè acutum, & ad solem resplendentem, sed malorum propulsatricem & omnipotentem Crucem Christi, pro qua & ipse mortem perpessus hanc gloriam acquisiuit. Sic ille, vbi peculiare beneficium profligatorum hostium Theodori sancti auxiliatrici dextera recognoscit. Et est illud Peruuio nostro maximè accurandum, pro cuius fortunata inuasione inuidentia magnorum hostium collaborat: vnde ad cælestia pręsidiapræsidia conuolandum, & validi auxiliarij conquirendi. Et ne hac in parte Nyssenorum sortem arbitremur, habemus in Sanctuario nostro Theodori alterius sacrum corpus, de quo in Martyrologio die 15. Decembris visa est aliquibus haberi memoria; sed reuera alter est, & ideò illum eiusdem mensis die 5. celebramus.
11
*Habemus & alia pro tutaminis huius
modi securitate fundanda. P. Ioannes Nadasi in Anno dierum memorabilium Societatis citato die 18. Februarij de P. Raymundo de Prado agens Manilæ mortuo præfato die an. 1605. ita scribit: Anno 1603. nocte à 3. Octobris in S. Francisci fe
P. Nadasi
stum eunte vidit S. Franciscum Seraphicum èex muris Manilam vrbem contra Chinenses defendentem. Sic ille. Et nos etiam vt defensurum speremus, illius gaudemus Reliquijs, tunicæ scilicet & cilicij. Neque à Parente optimo Primogenita separanda filia, cuius & datum potiri Reliquia, & scimus qualem illa à Saracenis Assisium obsidentibus,
& Monasterium, cui illa præerat, inuadere conantibus, cum ægra allata esset ad portam, vnaque vas, in quo Sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum erat inclusum, victoriam reportarit. Pro nobis ergo etiam Clara, Pallas diuina pugnabit. Et habet illa Limæ illustre Monasterium, adeòque numerosum, vt fortè in tota Europa nullum ipsi æquale reperiatur. Vnde & habet, quod eius possit solicitudinem circa Vrbis huius, in cuius securitate totius videtur regni momentum constitutum, protectionem cumulare. Habet & plura alia, quorum protectioni dum consulit Bellona clarissima, id præstat, vt possit de illa, sapienti quidẽquidem virgine, & vna de numero prudentium, illud Sapientiæ elogium meritò proclamari: In perpetuum coronata triumphat, in conta
Sapient. 4. v. 2.
minatorum certaminum præmium vincens. Sap. 4. v. 2.
12
*Habent Parisienses Diuæ Genouefæ
conciuis suæ pretiosa pignora, quæ à beato Germano Antisiodorensi Episcopo Christo dicata, admirandis virtutibus, & miraculis claruit, vt dicitur in Martyrologio Romano die 3. Ianuarij. Hoc illi muniti præsidio, quid non, dum iusta tractantur, expectant? Audiendus pro eo eruditus historiæ scriptor magnarum aliarum lucubrationum numerositate notissimus P. Dionysius Pe
P. Dionys. Petauius.
tauius sic locutus:
Explesti sine labe diem, cæloque receptus
Spiritus intactos artus, sacrata reliquit
Pignora; magnum illud Francis, vrbique futurum
Præsidium: Hinc rebus sueti tutamen in arctis,
Hinc petere auspicium, & regni componere curas.
Hinc etiam nobis & felicia captanda auspicia, & vrbis nostræ Regiæ, immò & totius regni fiducia roboranda. Non unius tantùm Virginis, sed
complurium sacris corporibus ditamur, de quibus nu. 4. quæ & Martyres: vnde quia & gratiores Deo, ita etiam pro impendendis auxilijs potentiores. Nec caussari potest non esse conciues, quod à D. Gregorio Nysseno sanctis in Martyri
D. Gregor. Nyssenus.
bus obseruatum citata Oratione de S. Theodoro, sic locuto: Patria igitur præclaro ac strenuo huic viro est ea regio, quæ ad solem spectat orientem &c.
nunc verò quilibet Martyr totius soli subiectæ regionis ciuis vniuerso terrarum orbi communis est. Sic ille. Neque generalis ille respectus ad solos est Martyres adstringendus, cum sit reuera ille Sanctis omnibus ex eodem fundamento communis, vnde & videmus eos vbique gentium inuocatos miraculis coruscare. Id quod recentissimis possumus exemplis comprobare. Beatus Stanislaus
Kostka patria Polonus, paucos ante menses deuotionem populi cœpit miraculis excitare permagnis, pro illius imaginibus anhelantis, vt opus fuerit peculiari impressione vti; nec tamen sic petentium deuotio satiata, & quidem cùm ita se nobis pergit præbere beneficum, pro defensione ab hostibus spem etiam videtur fundare non leuem. Is enim est, qui S. Casimiri conterranei sui, sicut & sanctitate æmuli, ita & auxiliari in conflictibus potestate. Lithuanis exiguo numero ad potentißimi hostis insperatam irruptionem trepidantibus, in aëre apparens, insignem tribuit victoriam. Sic de S. Casimiro in Officijs sacris. Cui egregio facinori simile in B. Stanislao videre | Poloni; nam & ipse in aëre visus hostes infensissimos profligauit.
13
*Quæ dum recolo, Sanctissimus Hispa
niarum & Indiarum Patronus Iacobus, non potest non memoriæ portas irrumpere
Qui bella nos cum cingerent,
Est visus ipso in prælio,
Equòque & ense acerrimus
Mauros furentes sternere.
Habemus siquidem ipsius Reliquiam, non quidem magnam, cum medij digiti magnitudinem non excedat, sed magnis testimonijs comprobatam, quibus peruisis Illustrissimus Archiepiscopus DD. Petrus de Villagomez suis etiam illam autenthicis litteris approbauit. Cui & ego, licet argenteo inclusam vase, eoque deaurato, ornatum cupiens adhiberi maiorem, vt & communi obligationi, & peculiari affectui splendida demonstratio responderet. Ex ijs ergo pecunijs, quæ ex librorum quorumdam proprij laboris fructuum sunt venditione collectæ, Reliquiarium est arte & materia satis spectabile confectum: vt ex Iacobis minimus Maiori Iacobo domino suo tributum sudore comparatum proprio, & eius aliquali profuturum gloriæ, pendens, seruitiale debitum recognitione ingenua protestetur. Credo equidem, si nostra id non demeruisset ignauia bella nostra sæpiùs feliciores euentus habuissent, etiam patrocinio aliorum destitutis, quia vnus hîc pro decem millibus computatur. Non contabuit equus, neque gladius deformatus rubigine, vt ægrè possit èex vagina educi. Ab equili cælesti est Regi regum, & Domino dominantium, vnde & illius potest equos, de quibus Habacuc 3. v. 8. Qui ascendes super equos tuos: &
Habac, 3. v. 8. 9. & 11.
quadrigæ tuæ saluatio. Est & armamentario Christi Præfectus, in quo arma perpetuo splendore nitescunt. Vnde illud loco eodem v. 9. & 10. Suscitans suscitabis arcum tuum. Sol & luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum, ibunt in splendore fulgurantis hastæ tuæ. Vt dicere
D. Paulin.
meritò cum D. Paulino queat Epist. Habeo armamentarium Christi, vnde arma lucis vsurpem. De voluntate autem auxiliandi quis dubitet, cùm de ijs agatur hostibus, quibus sacra omnia nullius pensi sunt, in Christum & Sanctos, Sacramen
tis, templis, imaginibus, barbarico furore calcatis, diuina abutentibus patientia, verbis & factis vsque ad satietatem sacrilegis, vt videantur ipsis tenebrarum potestatibus truciores. Samaritanorum inhumanam repulsam nolentium Christum vel pervnius noctis spatium hospitari ægerrime tulit cum Ioanne fratre Iacobus, vnde & dixerunt: Domine, vis dicimus vt ignis descendat de cælo, & consummat eos? Lucæ 9. v. 54. Circa quæ
sic B. Ambrosius Lib. 7. in Lucam: Nec discipuli peccant, qui legem sequuntur. Sciebant enim & Phinees reputatum ad iustitiam, quia sacrilegos interemerat. Et ad preces Eliæ ignem descendisse de cælo, vt Prophetæ vindicaretur iniuria. Sed vindicetur qui timet; vindictam non quærit, qui non timet. Simul ostenditur nobis, in Apostolis fuisse merita Prophetarum, quando eamdem sibi potestatem, quam Propheta magnus emeruit, impetrandi iure præsumunt. Et bene præsumunt quia ad sermonem suum ignis de cælo descenderet, quoniam Filij sunt tonitrui. Marci 3. v. 17. Sic ille; iuxta quem D. Iacobi, sicut & fratris, eius vti maioris exemplum secuti, zelus ardens pro honore Christi à culpa fuit prorsus eximius, & Apostolica sublimitate condignus, & in eo peculiaris, qui Filius tonitrui ab ipso est Dei Filio compellatus. Quid enim mi
P. Maldon.
rum Filios tonitrui fulgurare voluisse? vt inquit Ambrosius. Sic P. Maldonatus in eum locum, non verba, sed sententiam amplexus. Qui ergo inurbanum agendi modum cum Christo sic sensit, vt cælestis ignis dignum vindicta censeret, pro quo & sibi potestatem fieri cupiebat; quid erga sacrilegos inuasores, & tantæ Maiestatis temeratores turbulentissimos faciendum iudicabit? Prohibitus tunc zelus, sed commodiori tempori reseruatus. Habet & Euangelium gladium suum. Cùm
Idem. Euangelij gladius.
opus est & ferro de terra, & igne de cælo tuenda est & conseruanda religio, occidendi inuadentes in Ecclesiam Turcæ, comburendi tamquàm proditores & transfugæ discedentes hæretici. Hæc ille, ex quibus intelligere possumus quanta sit animositate pręcellenspræcellens Patronus noster, qualique ad increpandas & propulsandas huiusmodi feras arundinis, cum pugnantibus pugnans, pronitate. Increpatus à Christo, nam conuersus increpauit eos, Ibidem increpandi feras huiusmodi potestatem adeptus:
Psal. 67. v. 31.
Increpa feras arundinis Psal. 67. v. 31. hæreticos inquam, vt D. Augustinus exponit. Increpa inquam, id est exterre, coërce, reprime, sic exponente Cardinali Bellarmino.
Videndus P. Ioannes Ferrandus in Disquisitione Reliquiaria Lib. 2. Cap. 2. & pag. 342.
Loading...