SECTIO XXXVI.

SECTIO XXXVI.

Quædam circa Jndias breuiter percurruntur.
396
*INter Ordinationes pro Indijs extat nu.
123. illa, qua prohibetur ne Indi, siue viri, siue feminæ, ad Hispaniam tendant, etiamsi sponte velint, & licentiam Regis habeant, Proregum, Audientiarum, Gubernatorum, Iustitiarum, aut aliorum quorumcumque. In quo quidem grauiter peccari potest, quia illi manifesto vitæ periculo exponuntur, dum cælum sunt sibi contrarium, pro quo certæ & frequentes experientiæ suppetunt, experturi. Scimus tamen aliquos iuisse & redijsse incolumes; & vnum vidi, qui cùm esset puerulus aliquantùm in Cantabria demoratus, illius regionis linguam expeditè loquebatur. Et mortuus ille in adolescentiæ flore, morbo in nauigatione contracto. Si ergo Regis licentia adsit, subreptitia iudicanda est, nequit enim de illius benignitate præsumi pro eo illam concessurum, quod in adeò graue est futurum petentis detrimentum.
397
*In Regijs Schedulis anni 1566. & 1568.
quæ extant Tomo 4. iubetur ne arma in Indias, & specialiter in Peruuium transportentur. Felicia illa tempora, in quibus ita regnabat securitas, vt ad securitatem non esset opus armis, neque esset Satan aut occursus malus. Sed certè experientia monstrauit armis regiones istas indigere, & præsertim Peruuium nauigationis difficultas hostibus Coronæ reddiderit opinione quamplurium inaccessum, reuerà aliter se res habet, & grandi diuinæ misericordiæ beneficio factum, vt nihil sit ab illis felici inuasione tentatum. Armis ergo cùm opus sit, mittantur arma, & regnum hoc, cuius diuitijs diues est mundus, & ad tractanda arma validior, missis armis, & ijs omnibus, quæ pro illius securitate necessaria sunt, solicitiùs defendatur. Non ergo grauiter peccabunt, qui arma vendenda publicè transuexerint, sic enim non deseruient seditiosis armandis, qua de caussa videtur prohibitio procedere, sed defensioni iustæ summoperè procurandæ.
398
*Prohibitio alia habetur in rescripto an.
1604. die 31. Decemb. circa transportationem argenti viui ex Peruuio in Nouam-Hispaniam, cuius ea esse potuit ratio, ne scilicet in Peruuio deesset, in quo mineræ sunt multò plures, & ditiores. Sed experientia ostendit habere Peruuium quod & dare Nouæ-Hispaniæ possit, vnde nuper, quia eius defectu Regni illius operatio pretiosa languebat, ingens est copia transmissa, & opportunè recepta, eius statim beneficio insigni argenti abundantia comparata. Prohibitio ergo ista quod ad negotium conscientiæ attinet, nihil plus habet, quàm generalis illa, de qua dictum Tomo 1. Thesauri Tit. 9. n. 52. & 53. Gubernatores autem si quid tale perpetrent, grauissimè delinquent, quia cùm sint à Rege pro singulari circa hoc cura constituti, pro qua & pingue salarium accipiunt, valde infideliter se gerunt, dum contra Officij sui leges, & manifestam agunt Maiestatis Regiæ voluntatem. Nihilominùs si quidquam in hac fuerit parte commissum, & Minerarijs Peruuianis sit sufficienter prouisum, quidquid de peccato sit, validus erit contractus, quia legibus erga hoc latis non inuenitur penitus irritatus. Quod & dicendum, si Proreges simile aliquid attentauerint.
399
*Circa merces ex Hispania aduectas, ne
in Peruuium ex Noua-Hispania transuehi queant, extat Regia Schedula anni 1607. Hispali promulgata 10. die Martij, & Limæ mense Septemb. eiusdem anni, de qua dictum Tomo 1. Thesauri Tit. 5. n. 144. vbi & ratio reddita cur aliquando transuectio talis vtilis esse queat, quia videlicet mercium huiusmodi penuria est, cui opportunè tali intromissione succurritur. Sed quid si penuria talis non sit, vt his visum diebus? Dicendum sanè in eo graue non esse peccatum, quia numquàm tanta mercium illarum afferri copia potest, vt commercium Peruuianum infirmetur. Quòd aliquantulùm infirmetur illud, Mexicanum conualescit, & ex vtroque pecunia in Hispaniam transfunditur, quam merces pepererunt, eadem Rege emolumenta percipiente.
400
*Iuxta l. 1. Tit. 29. lib. 9. Recopilat. deben
tur certa iura ex mercibus, quæ in Hispania & in Indijs ex vno ad aliud regnum intra easdem transuehuntur, sed non si ex vno regni loco ad alium, si id fiat à Regni naturalibus, secus si ab exteris, pro quo est l. 4. eiusdem Tit. & lib. & ex ea habetur etiam quod diximus num. 392. de licita admissione exterorum ad commercium. Et oritur inde quæstio an si quis exterus naturalem se simulet, aut falsò probet, teneatur in conscientia ad iurium talium solutionem, quæ naturales non soluunt. Et posset illa facilè ex multorum sententia obligationem generaliter non agnoscentium expediri; qua tamen non admissa, perstat difficultas ob discrimen illud inter exteros & naturales, quod non videtur iuxta leges iustitiæ constitutum. Et quidem ex venditione potest id non leuiter comprobari: siquidem exteris non licet carius vendere, vt habetur Cap. 1. de Emptione &
vendit: quod intelligitur, si excedatur iustum pretium, vt cum Couarruuia & Ioanne Medina tradit P. Molina Tomo 2. Disput. 346. vbi & significatur oppositum ab humanitate esse alienum ver
Cap. 1. de Emptione vendit.
bis illis: Aliôquin ad Presbyterum transeuntes hoc referant, vt illius iussu cum humanitate sibi vendant. Sic ibi. Vnde & factum vt exteris apud nonnullos circa hoc maior benignitas impendatur, sicut in Lusitania, vbi asportantibus triticum | conceditur vt vendere possint sine taxæ obseruatione, quæ est pro naturalibus constituta, de quo P. Molina supra Disput. 364. vers. Dubium est num alienigenæ, & P. Fagundez de Iustitia lib. 5. Cap. 37. num. 20. Quod & P. Molina vti communiter receptum proponit ibidem vers. vlt. Atqui in gabellarum impositione idem videtur dicendum ob similem rationem, vt verosimile censeri debeat discrimen circa hoc non esse Regum nostrorum ita benignitati consonum, vt (quidquid verba sonent) ad forum animæ velint leges huiusmodi pertinere.
401
*Illud satis speciale in Ordinatione 158.
in qua prohibetur ne quis litteras cambij in Hispaniam deferat sine registro sub pœnis impositis asportantibus sine illo aurum, argentum, & margaritas. Quæ prohibitio satis delicata apparet, nec videtur obligare: nam litteræ huiusmodi supponunt eos, qui eas tribuunt, pecunias habere in Hispania: ergo iam illæ, si ex Indijs asportatæ sunt, registrum subierunt: quòd si non inde asportatæ, sed aliunde habitæ, nulla pro illis obligatio registri vrget. Si autem asportandæ, tunc registrum earum fiet, nec ratione illarum vectigal duplicandum.
402
*Seuerius illud, pro quo extat Ordinatio
205. & Regia Schedula an. 1566. Tomo 4. impressarum, ne scilicet quis aurum, argentum, margaritas, aut quidquam aliud, tamquàm proprium registro subijciat, quod reuera alienum est, nec nomine alterius, nisi illius met, qui illud ipsi commendauit, aut eius est dominus, sub pœna quadrupli ex suis soluendi bonis Regiæ Cameræ applicandi, denuntiatori tertia parte reddita, & insuper habendum illum vti prædonem publicum, & contra illum vtpotè talem procedendum. In quo quidem iusta esset profectò seueritas, si præfato agendi modo iura Regia fraudarentur; si autem integrè soluantur, non ita seuerè cum eis videtur agendum. In quo & aliquando sua esse in ordine ad iura prædicta, conuenientia potest: nam ij, qui proprij domini sunt eorum, quæ registro sunt necessariò subijcienda, solicitè curant multa subducere; quod tamen Commendatarij secus faciunt: cùm enim ad eos illa non spectent, faciliùs, & pleniùs manifestant. Et ita videmus praxi receptum; multi enim in Hispaniam tendentes nolunt suas esse diuitias manifestas, & ideò earum partem Commendatario tribuunt fideliter in Hispania reddituro. Nec pœnam prædictam vidimus aliquando inflictam, neque circa hoc Regios ministros adeò solicitos, vt par esset, si in negotio huiusmodi tantùm esset momenti, quantùm Ordinatio & Schedula Regia videntur indicare: quæ quidem pœnales prorsus sunt, vnde circa illas receptissima sententia currit de pœnalium obligatione.
403
*Leges, Ordinationes, & consuetudines,
Pœna commissi vt obliget.
disponentes circa pœnam commissi obligare omnes, tam forenses, quam exteros, & in eas incurrere, quia scire & inquirere debent, iuxta l. Interdum §. licet, ff. de public. & vectig. errantes autem per ignorantiam solùm ad duplicata iura teneri, ex l. eadem, §. Diui quoque fratres, affirmat Ioannes de Heuia in Curia Philippica Tom. 2. Cap. 10. nu. 14. cum Glossa circa citatum §. licet. Sed quidem cùm duplicatio dicta pœnalis sit, vbi culpa non adest, locum habere non potest. Et ideò quidquid de legibus illis Gentilium Principum sit, iuxta Christianum stylum nihil pœnale ignoranti est, si verè talis probetur, infligendum. Et ita citatus Auctor Cap. 12. eiusdem libri nu. 4. de Nauarcho loquens, qui èex portu, cùm opportunum esset tempus, non soluit, affirmat teneri ad damnorum compensationem, etiamsi ex fortuito casu obtigerint, quia in culpa fuit, addens tamen quòd si iusta ex caussa moram fecerit, ad nihil tenebitur ex l. final. §. Idem iuris, ff. ad l. Rhod. de iactu. & l. 2. §. fin. ff. si quis caut. quæ quidem in
generali illa ratione fundantur, quam naturale rationis lumen ostendit, pœnam locum habere non posse, vbi abest culpa, aut verè talis, aut præsumpta, de qua l. Interdum cit. §. licet. Et quamuis ita videatur proculdubio dicendum, & iuxta id iudices debere procedere: si tamen sine suo id nequeant facere detrimento, ad moderationem dictam non tenentur, vnde & infligere pœnam poterant lege dispositam, quia lex non potest penitus iniusta censeri, & regulariter de culpa aliquid admisceri, potest non temerè præsumi cùm sit iuris notissimi, quidquid de casu sit, in quo illam extitisse euidentibus constet argumentis.
Loading...