*Sic cùm Auctor præmiserit, ad princi
pium dictum enucleatiùs
(vt ille loquitur
) deueniens explicandum, posito pictoris exemplo, ait
|
quando illius intellectus hæret dubius, si pingat,
indubitanter peccare, quia non potest non contemnere legem Dei: verùm non ideò peccat,
quia facit contra actum illum dubium; non enim
magis se exponit periculo incurrendi offensam
Dei, quàm spei agendi, quod Deo placet: sicut
enim dubitat an sit licitum, sic etiam dubitat an
sit illicitum, & æquè propendet ad vtrumque.
Ergo si quis taliter dispositus pingeret, non esset
cur actio potiùs euaderet mala, quàm bona
: non
enim magis difformaretur, quàm conformaretur
vltimo dictamini. At certum est peccare
: ergo
iudicium illud dubium non est vltimum dictamen conscientiæ. Ideò ergo peccat, quia operatur contra aliud dictamen, quo homo in dubio
transgrediendi legem se constitutum videns, euidenter cognoscit actionem à tali dubio regulatam
esse hîc & nunc illicitam
: adeôque clarè cognoscit voluntatem Dei exigere vt actionem suspendat, donec certior factus dubium deponat: & hoc
est vltimum dictamen conscientiæ, quod antecedit opus, estque reflectens supra statum animæ
per omnium, quæ occurrunt, ponderationem
constitutum, & præsupponens omnem discursum, quem intellectus ante reflexionem supra
suos actus habet in illo instanti circa hoc eligibili. Ipsum autem iudicium vltimum discursiuum
est, dependens tamen à iudicio immediato experimentali, per quod status, quem obiectum habet
in mente, repræsentatur intellectui
: neque enim
nudè repræsentatur status ille, sed etiam status
ille applicatur ad principia moralitatis per Synderesim vbique obuia, vt intellectus formet hunc
Syllogismum:
In dubio non licet operari: Ego sum
hîc & nunc in dubio:
Ergo non licet mihi hîc & nunc
operari. Quæ conclusio intellectui dubitanti est
euidens. Maior enim huius Syllogismi est principium Synderesis, illudque euidens. Minor semper est immediata & experimentalis reflexio supra statum obiecti in intellectu discurrendo habitum
: vnde conclusio est euidens, nullique formidini obnoxia. Et hæc quidem omnia clara sunt
pro casu dubij: at eadem est ratio pro omni dispositione, in qua operans honestè operatur
: nam
principia Synderesis reflexa æquè certa, pro omni
opportunitate etiam sunt æquè obuia. Et in dubio cùm determinatio est certa & euidens circa
vnam partem, nulla est difficultas formandi vltimum iudicium euidens: si probabilis, tunc Maior
Syllogismi est aliud principium Synderesis, scilicet:
Qui facit, quod prudenter credit esse Deo gratum, rem Deo gratam facit. Minor autem est experimentalis reflexio supra statum animæ, quo
intellectus dicit:
Ego prudenter iudico hanc operationem hîc & nunc eliciendam esse Deo gratam:
Ergo
rem Deo gratam faciam eam ponendo &c. Quòd si
determinatio intellectus sit euidens, non est opus
noua illatione; sed illa dubij determinatio certa
& euidens sufficienter constituit conscientiam,
vt patet. Sic doctus Pater.