*Iuxta id autem quod de dispensatione
circa ætatem conceditur, obseruare iuuat, ad Religiosos etiam posse, si eorum speciale desit priuilegium, extendi: si videlicet necessitas operariorum sit, vt frequenter accidit cùm plurium
Parochiarum cura ad ipsos spectet, & Indicæ
linguæ periti non admodùm plures inueniantur.
Vbi dubium occurrit an possint Prælati defectum
|
dictum reticere, & ordinaria forma seruata eos
Episcopis ordinandos præsentare. Et videtur penitus negandum, quia cùm dispensatio Episcopis
committatur, ea stare nequit sine notitia defectus, ignorantia enim facit inuoluntarium: vnde
& est communis Doctorum sensus Iuris dispositioni conformis, dispensationem esse inualidam,
tacita ab eo, qui ipsam postulat, veritate. Et Concilium Tridentinum
Seßione 25.
Cap. 18.
de Re
format. subreptitiam statuit censendam dispensationem factam sine caussæ cognitione. Nihilominùs verosimile est oppositum ex communi
etiam sententia, iuxta quam valida est dispensatio eo tacito, quod si fuisset dispensaturo apertum, proculdubio dispensaret, pro quo Diana
Parte 8.
Tract. 3.
Resolut. 50. Auctores adducit,
quibuscum & sentit, Iure etiam Canonico non
obscurè suffragante. Cap.
Dudum. vers.
Nos igitur, de Præben. in 6. Vt autem non solùm valida,
sed licita etiam ex parte dispensati sit, & Prælati
illum ad Ordines præsentantis, sufficiet timor repulsæ, iuxta eorum sententiam, qui censent licitam esse reticentiam specialis casus, cùm facultas
à superiore petitur ad dispensandum cum aliquo,
si negaturus forsitan timeatur, de quo citatus
Auctor
Resolut. 52. Rationes enim, quæ pro valore afferuntur, etiam licitam esse conuincunt,
cum ea, quam ipsi adhibent, distinctione loquendo.
Petitio siquidem Ordinum, quodammodo
petitio dispensationis est, id enim petitur, quod
Episcopus hîc & nunc potest non solùm validè,
sed licitè etiam impertiri.