SECTIO III.

SECTIO III.

De Patronatu Beatæ Rosæ pro Limana Ciuitate, & vniuerso Regno Peruano.
Section
92
*PRo eo sic Pontifex in citata Bulla
Concessio Patronatus.
Orthodoxorum Regum: post eorum postulationem, in qua pro gloria huius virginis etiam illustre testimonium porrigit verbis illis: Orthodoxorum Regum de Ecclesia Dei multis nominibus optimè meritorum studia, quibus Christianorum populorum erga Beatos regni cœlestis incolas deuotio atque pietas fouetur &c. ita subdit: Itaque memoratam B. Rosam de S. MARIA in Patronam principaliorem Ciuitatis Regum, seu Limanam, & totius Regni Peruani præfatorum, cum omnibus prærogatiuis, quæ Patronis principalioribus debentur, auctoritate Apostolica tenore præsentium eligimus & declaramus. Ipsiusque B. Rosæ festum in vniuerso Regno hniusmodi de Patrona principaliori ab omnibus vtriusvtriusque Sexus Christi fidelibus illic degentibus de præcepto seruari, & sicut alia festa de præcepto celebrari, eiusque Officium ab vniuerso Clero tum sæculari, tum Regulari de principaliori Patrona iuxta Rubricas Breuiarij Romani recitari, auctoritate & tenore præfatis mandamus. Sic Ponti
fex. Quod equidem in eximiam Virginis Rosæ cedit gloriam, vt scilicet summum in publici cultus genere gradum teneat, tantique apud Deum credatur meriti, vt Regni nobilissimi opulentissimi, & primarij inter Indica, patrocinium possit sustinere: vt quod de Virgine Deipara pro eius singulari excellentia in hymno sacra decantat Ecclesia, eidem possit conuenienter adaptari.
Placare, Christe, seruulis
Quibus Patris clementiam,
Tuæ ad tribunal gratiæ
PATRONA virgo postulat.
93
*In Decreto pro Patronorum electione
Vrbani VIII. die 23. Martij 1630. sacræ Congregationis Rituum iudicium approbantis statuitur vt caussæ electionis nouorum Patronorum debeant in eadem sacra Congregatione deduci, & ab ea examinari, ac demum caussa cognita ab eadem Congregatione approbari & confirmari. Cuius diligentiæ rationem reddit P. Angelus Verricelli in Quæstionibus moralibus Tract. 8.
P. Verricelli.
Quæst. 26. quia scilicet sancto Patrono debetur solemnis cultus præ ceteris sanctis, qui altioris fortè sunt gradus in Ecclesiastica Hierarchia, & quos vniuersalis Ecclesia colit. Patrono enim præter oblationes debentur Missa & Officium Duplex, ac alia, quæ ceteris sanctis non tribuuntur: Ergo esset contra rectam rationem, ac Ecclesiasticas regulas, si ex leui, vel nulla caussa facta electione in Patronum ceteris sanctis præferretur in cultu. Sic ille. Ex quo fauor B. Rosæ impensus valet intelligi, dum eius cultus ad eum est euectus gradum, qui magnis & celeberrimis sanctis denegatur: & id quidem non nisi ratione habita | meritorum ab eo, qui ad honorum talium impartitionem à Christo est, eius in terris gerens vices, vt ipse recognoscit, & testatur, constitutus.
94
*Vbi resumpsisse iuuat locum n. 86. & 17.
datum, & expensum pro B. Rosæ gloria. Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni Coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir, & Hermon. Cant. 4. v. 8. vbi verbum Tascuri (alij Tasciuri, alij Tasuri) quod verbo Coronaberis in Originali respondere diximus, Vatablo, & alijs idem est ac Aspicies, & ita exponunt: Aspicies de vertice Amana, Sanir, & Hermon subiectas valles & campos, arboribus, floribus, herbis, fructibus virentes & vernantes. Quæ mysticè intelligenda cùm sint, & B. Rosæ applicanda veniant, hanc, quam modò prosequimur, excellentiam graphicè repræsentant. Ad supremum enim culmen Ecclesiastici honoris euecta, videt sub se proceras arbores, sublimis sanctitatis heroës, nihil assecutos tale, neque vnquam obtenturos. Sic præmissum v. 6. Vadam ad montem myrrhæ, & ad collem thuris. QuęQuæ verba multi sponsæ adscribunt, alij sponso. Sed vtcumque accipiantur, ascensus in montem sponsæ adscriptus. Vade mihi. Sic Hebraicè, Q. d.
Vers. 6.
(ait doctus & profundus Interpres) Ibo solus voluptatis & animi caussa. Id dicit sponsus vt deside
P. Cornel.
rium secum eundi inicijat, illaque dicat: Vado & ego, sponse mi, ire tecum: tua enim voluntas & voluptas mea quoque est voluntas & voluptas. Vnde Syrus vertit, Vade, scilicet, ô Sponsa, ad montem myrrhæ, & Arabicus, Vadam cum eo &c. Et quis non montem myrrhæ, & collem thuris ad significandam mortificationem & orationem ignorat exhibitum? Pro eo D. Gregorius Magnus ita
D. Gregor.
scribit: Quid per montem myrrhæ nisi fortem altitudinem mortificationis in opere, & quid per collem thuris intelligimus, nisi altam humilitatem in oratione? Sponsa ergo quæ hunc amauit & iterarit
ascensum, vt ad montes illos ascendat, in quibus eius gloria supra eminentissima Sanctorum capita eleuata Patronatus prærogatiua singulariter inclarescat. Circa quæ latissimus pro eius laudibus aperitur campus, ijs relinquendus, qui dicturi ad populum prædicta poterunt ampliùs exornare. Montem myrrhæ Caluariæ montem multi esse dicunt, ad quem vt vadat sponsa cælestis sponsus inuitat. Et quid aliud B. Rosa totius vitæ decursu, dum crucem, coronam, & alia, æmulatione feruenti Passionis dura est & amara complexa? Quod autem de colle thuris dictum, nodo indissolubili est præfatæ mortificationi Christi Iesv quam semper suo in corpore circumferebat, vt de se & similibus Apostolus 2. Cor. 4. vers. 10. (adde & animo, in quo est illa sanè grauissima) totius etiam est vitæ decursu fœderatum. Pro quo Scriptores vitæ multa & admiranda ministrabunt. Curæ nostræ illud fuerit difficultates aliquas circa prædictum Patronatum enodare.
DIFFICVLTAS I.

DIFFICVLTAS I.

An Patronatus dictus alium secum Patronatum admittat.
95
*ET procedere illa potest circa Patronatum cum eadem excellentia respectu totius Regni, aut Limanæ Ciuitatis: Patrona enim non Regno tantùm, sed & Limanæ Ciuitati est, vt vidimus, designata: aut cum minori respectu vtriusque, ita vt & Regnum & Ciuitas possint simul alios inferioris gradus, aut minùs principales habere Patronos. Circa quod.
Dico Primò. Si qui Patroni designati sint
post legitimam electionem, & ijs concurrentibus, quæ Vrbanus Pontifex, & Sacra Congregatio Rituum statuerunt debere concurrere, nullo modo cessare putandi sunt assignatione prædicta. Id probatur Primo ex certis regulis de non tollendo iure quæsito satis notis, etiam cùm Pontifex clausulam apponit specificè derogantem. Cap. Quod verò dicitur 25. q. 2. Cap. Peruenit 11. q. 1. Cap. Licet De Offic. Ordin. Cap. Dilecti de verbor. significat. Pro quo multa Bruno Chassaing
de Priuilegijs Regularium Tract. 1. Cap. 4. Proposit. 1. vbi & plures Doctores adducit. Constat autem Sanctos in Patronos electos, ius iam circa cultum eisdem debitum fundatum & radicatum habere, & certo titulo stabilitum. Secundò. Quia non est credibile Pontificem ita voluisse, qui, vt ex eiusdem rescriptis constat, Fidelium deuotionem erga Sanctos non arctare intendit, sed potiùs promouere, vt videri potest in ijs, quæ ex ipso protulimus Sect. præced. Tertiò, quia id Sanctis sic electis aliquomodo videretur iniurium pariter & indecorum, vt scilicet cultu ipsis solito exhiberi priuentur, ac si minùs dignè suæ electioni responderint, & officio satisfecerint, vt Virgo recentis memoriæ, & nondum Canonizata, honoris supremi habeat principatum. Tandem. Concessio Pontificis respondet Regiæ petitioni, vt ex Bullæ tenore constat: Atqui petitio nullo modo singularitatem illam patrocinij continet, sed quòd tale illud sit, vt in eo genere maius non adsit: ergo id concessio Pontificia complectitur, sine alicuius alterius sancti circa cultum detrimento.
96
*Dico Secundò. Absolutè loquendo duo
esse Patroni principales possunt, vnde ex hac parte nullam habet repugnantiam, quod Assert. præced. remanet comprobatum. Contrarium videtur tenere Gauantus in Thesauro sacrorum Rituum Sect. 3. Cap. 12. nu. 5. & P. Carolus Guyetus Lib. 1. Cap. 7. Quæst. 5. ex eo quòd in Rubrica de Octauis nu. 1. ex Patronis vnum esse debere principalem asseritur. Sed pro nobis stat Pasqualigus de Sacrificio nouæ legis Tract. 1. Quæst. 258. adducens. Quartum etiam aduersantem. Probatur ex Constitutione 164. Vrbani VIII. §. 2. quæ incipit, Vniuersa per Orbem, vbi statuit quòd solùm vnius Patroni ex principalioribus in quocumque Regno seu Prouincia, & alterius tantùm in quacumque ciuitate, oppido, vel pago, indici possit dies festus. Ex quibus manifestè colligitur plures esse principaliores posse, aliàs non esset circa quod | fieri posset electio. Prætereà id videtur etiam
conuinci ex eo quod ante annos aliquot in Hispania accidit: deuotio enim aliquorum erga D. Theresiam pietatem Regis nostri Philippi Quarti impulit, vt à Sede Apostolica Patrona Coronæ Hispanicæ peteretur. Dictum factum, & Patronatus inexpectata nouitas celebrata, pro qua & sermonem typis expressum vidimus coram Regia Maiestate prædicatum. Sed suppressa ilicò, id ægrè ferentibus viris magnis, ex quibus Illustrissimus Dom. D. Petrus de Castro Archiepiscopus Hispalensis, quòd scilicet Diuo Iacobo vnico & singulari Hispaniæ Patrono & adeò de illa bene merito prærogatiua huiusmodi tolleretur. Non ergo ex parte concedentis repugnantia vlla obiecta: & vbi talis non est, neque absoluta esse potest, cùm inde veniat circa negotium istud legitima dispositio. In Apostolicæ enim Sedis arbitrio quidquid ad cultum Sanctorum attinet, est penitus constitutum.
97
*Quod ex Rubrica opponitur non vrget,
nam eodem modo in illa, asseritur de Patrono ac de Titulari, verbis illis: & in festo principalis patroni, & Titularis loci, vel Ecclesiæ. Atqui iuxta eumdem Gauantum ibidem, vnius Ecclesiæ possunt esse Titulares plures, quod Ecclesiæ suæ probat exemplo, quæ Sanctorum est Blasij & Caroli: ergo similiter est de Patronis accipienda Rubrica. Idem testatur Pasqualigus de propria Ecclesia Romæ S. Andreæ Apostoli, & S. Sebastiani, qui suis cum Octauis celebrantur. Et ex hoc etiam argui efficaciter potest, quia non videtur maior ratio vnius præ alio: immò in Titularibus minùs conuenientiæ apparet, quia aliquam ingenerare id potest confusionem in populis: homines Ecclesias ratione Titularium distinguere soliti, & vbi plures sunt, nullum videntur agnoscere,
& ita circa illos non ita deuotio ipsorum prouocatur, aut cultus frequentatur. Plus est quod habet Verricelli suprà vers. Quintò, quia plurimi vbi ait Ciuitatem Panormitanam in Patronos elegisse omnes Sanctos Fundatores Religionum quæ in ea commorantur. Neapolitana Ciuitas S. Franciscum Xauerium sibi Patronum elegit post felicissima profligatæ pestis experimenta, quam electionem Alexander VII. approbauit: vnde in solemni Processione cum Patrono suo D. Ianuario sub eadem vmbella eius statua deportata. Idem Parmensis Ciuitas, pro quo illud in elegantissimo eius Elogio:
Tuam Parmam abnues? Iubet
Elogium Parmense.
Roma.
Roma inquam, cuius imperia & nutus in cæ
lum vsque volant.
Te illa meos inter Patronos censeri
mandat.
98
*Nauarræ Regnum S. Firmino Apostolo
Nauarræ cum S. Firmino.
suo, Martyri suo parem voluit, & à Sede Apostolica impetrauit, atque vtriusque Commemorationem inter sanctorum suffragia in eadem Collecta, suis cum Antiphonis, vt sequitur, in Ciuitate Pompelonensi, totoque Regno, recitandam.
Ad Laudes, Antiphona.
Hi sunt duo viri misericordiæ, quorum pietates
Eccli. 44.
non defuerunt, & gloria eorum non derelinquetur.
Vers. Gloria & honore coronasti eos Domine.
Resp. Et constituisti eos super opera manuum tuarum.
Ad Vesperas Antiphona.
Hi sunt duo Protectores Regni, firmamentum po
Eccli. 49. & 50.
puli, & oblatio nostra Coràm Domino in manibus eorum.
Vers. Gloria & honore &c.
Oratio.
Deus qui nos geminata sanctorum tuorum Firmini Martyris atque Pontificis, & Francisci Xauerij Confessoris protectione circumdas: illorum interceßione fac nos constanti pacegaudere, & ab insidijs inimicorum omnium perpetua defensione conserua. Per Dominum nostrum &c.
97
*Dico Tertiò. Circa electionem princi
paliorum Patronorum, quod ad praxim attinet, nulla videtur esse considerabilis dubitandi ratio, quod sic ostendo: Nam electio talis procedere ad executionem cultus Patrono debiti nequit, nisi post approbationem sacræ Rituum Congregationis obtentam. Nihil ergo tentare nocebit, ijs præmissis, quæ ad electionem necessaria dignoscuntur. Si ergo approbauerit, id felix faustumque sit; sin minùs, non ideò sanctus, de cuius Patronatu agitur, pijs deerit electorum suorum Officijs, & eorum coràm Deo non cessabit remunerationem petere voluntati. Circa quod di
sputat Verricellius, an sola deuotio populi sufficiens ratio sit ad præfatam electionem. Et contra negantem quemdam affirmat & probat. Sed certè videtur in hoc sub falsa suppositione procedi, quòd scilicet communis esse erga sanctum aliquem deuotio possit, quam non peculiaria aliqua beneficia prouocarint, aut titulus aliquis specialis non suppetat ad electionem accendens. Vnde si quis erga sanctum aliquem peculiari affectu præditus, de suæ deuotionis motiuis peculiaribus requiratur, respondebit profectò aliquod aut aliqua in speciali designans. Quod & in populo, Ciuitate, Prouincia, aut Regno pariter inueniendum, cum omnes Patronum desiderent eum, pro quo deuotionis peculiarem affectum Congregationi sacræ repræsentant.
DIFFICVLTAS II.

DIFFICVLTAS II.

An sicut B. Rosa Patrona est principalior, ita & esse poßit Ecclesiarum in eius erectarum honorem Titularis.
98
*RAtio dubitandi est, nam in honorem
Beatificatorum erigi Ecclesiæ nequeunt, vnde prærogatiua hæc vna est ex illis, quæ Canonizatis conceduntur. Pro quo Contelorius Cap. 2. n. 10. & Cap. 22. n. 14. vbi adducit Cap. Fabrica (corrige De fabrica) & Cap. Placuit de Consecrat. Dist. 1. Sed certè in illis nihil ad rem præsentem, sed de Reliquijs tantùm Martyrum agitur, quarumdam solutionibus quæstionum. Et Gauantus suprà §. Ratio Decreti, sicut & P. Guyetus Lib. 1. Cap. 5. Quæst. 10. & Cap. 7. Quæst. 10. Circa quod à nobis etiam dictum Tomo 1. Problematum Theologicorum in Prolusione Apologetica nu. 201. & 202. vbi de speciali concessione pro B. Alberto. Et ita in solemni Canonizationis actu post adhibitam vsitatam illius formam ita | subdit Pontifex: Statuentes vt ab vniuersali Ecclesia in eius honorem Ecclesiæ & Altaria, in quibus Sacrificia Deo offerantur, ædificari & consecrari possint &c. Aliunde autem videtur id stare posse,
quia gradus sublimis Patronatus hoc secum videtur afferre vt partem & complementum tantæ dignitatis, quæ superior est Titulari, vnde priori loco in Rubricis ponitur, & cùm pro stabiliendo Patronatu tot requisita sint, pro Titulari nihil cauetur tale: pro quo & extat Decretum Vrbani VIII. in Breuiario appositum, quo prohibetur celebratio Titularis, nisi tantùm in ipsius Sancti Ecclesia, cùm tamen Patronus non habeat, quam vidimus, extensionem.
99
*Dico Primò. Extra sphæram Patronatus
nequit in honorem B. Rosæ Ecclesia ædificari. Probatur ex dictis, quia prærogatiua talis est Canonizatorum, vnde cùm, Deo volente, illa ad eum honoris gradum peruenerit, vt speratur, Pontifex post formæ prolationem id, quod diximus, pronuntiabit, quòd scilicet ab vniuersali Ecclesia in eius honorem possint Ecclesiæ & Altaria ædificari & consecrari: quod quidem non aptè caderet, si iam concessio talis præcessisset. Deinde, respectu locorum, in quibus illa Patronatum non habet, perinde est ac si nullibi talis esset: ergo neque Ecclesias ibi habere potest. Qui dicursus videtur euidens, & ideò vlterior non quærendus.
100
*Dico Secundò. In locis Patronatus pro
2. In illis esse probabile.
babile est, quod de locis extra illum est præcedenti Assertione negatum. Probatur fundamento adducto pro ratione dubitandi. Prætereà, quia hoc non est penitus incompossibile cum statu Beatificationis, vt constat ex citata pro B. Alberto concessione. Eo autem stante, pro concessione Pontificia non leuia argumenta concurrunt. Primò, Regum nostrorum postulatio, adeò de Ecclesia bene meritorum, vt fatetur Pontifex: eorum enim desiderium fuit Beatæ huic Virgini eum gradum honoris consequi, qui cum statu Beatæ posset stare, & deuotionem ampliorem erga ipsam his in partibus promouere. Cui postulationi libentissimè se annuere Pontifex attestatur. Secundò, Quia voluntas Pontificis in honoranda hac Virgine supra communem excelluit, vnde tot videmus singularibus gratijs Beatificationem istam exornasse: ergo & hac credendum est, de qua agimus. Tertiò, Quia ad gradum Patroni hoc videtur pertinere, qui ideò talis constituitur, vt ij, qui eum talem sortiti sunt, ad ipsum in qualibet necessitate recurrant. Ex quo & fit habere Ecclesiam specialem posse, ad quam valeant rogaturi ipsum conuolare. Quartò, Quia Patroni, etsi tantùm Beatificati, in publicis possunt Processionibus circumferri, vt diximus Parte 4. Sect. 2. vnde & id B. Rosæ concessimus. Cuius ea est ratio, eos scilicet ad id electos vt specialissimè supra sanctos alios possint inuocari, & ita non solùm in templorum parietes, sed etiam publicè, cum multoties expediat ita fieri ob incurrentes necessitates. Ex quo haberi videtur intentum, posse in eorum honorem templa Deo dicari, vt scilicet populus habeat quo confugere queat Patroni sui auxilium imploraturus. Neque enim Patroni corpus aut Reliquiæ insignes in omnibus esse oppidis possunt, vt ad Ecclesias, in quibus fuerint, haberi recursus possit & concursus populorum.
101
*Dico Tertiò. Conuenientius apparet vt
in negotio huiusmodi ad sacram Congregationem recursus habeatur. Id probo. Quia iuxta Decreta Pontificum pro Beatificatis concessio indulti cultus debet attendi, neque vllo extendi modo, ex eo enim quòd extensiones fierent, sequeretur inter eos & Canonizatos indifferentiam facilè introducendam, quod experientia docuit: vix enim quidquam est Canonizatis proprium, quod pro Beatificatis non fuerit vsurpatum, vnde coacti sunt Pontifices id, quod in eorum Decretis legimus, imperare. Prætereà vt vidimus num. 75. in hac materia non licet à maiori ad minus arguere, cùm videamus negatum Officium, cui est Missa concessa, & sic alia: cùm tamen honor Missæ omnibus alijs superior sit, vnde ex eo multi conati sunt cultum ad inconcessa protendere, qui non benè apud sacram Congregationem, & Pontificiam sedem audierunt. Vnde Diana Parte 4. Tract. 4. Resolut. 231. in fine admonet in his materijs cautè esse procedendum. Per quod videtur ad ea, quæ pro opposita parte præmisimus, posse sufficienter responderi, quatenus aut ex similitudine, aut ex maioritate procedunt; licet negari nequeat robur continere fufficiens, vt probabilitas asserta possit sustineri.

DIFFICVLTAS III.

An de B. Rosa Missæ votiuæ possint celebrari titulo Patronatus.
102
*CIrca extensionem generalem pro Beatificatis, quam aliqui tradunt esse licitam, ex quibus specialiùs Pasqualigus de Sacrificio nouæ legis Quæst. 277. consuli potest Diana loco nuper adducto, & Tract. 10. Partis 11. Resolut. 21. Quorum liberalem indulgentiam Sedi Apostolicæ non probatam, neque ego probo; sed ea non stante, ratione Patronatus præsens dubium agitatur, circa quod.
Dico Primò probabile esse id licere, & probari
potest. Quia Patronatus ad eum finem dirigitur, vt Patronus possit specialiùs quàm sancti alij ab ijs, circa quos Patronatus conceditur, inuocari, vt est compertum. Modus autem conuenientior, Patrono & gratior, ac Deo gloriosior, ille est, qui oblato Missæ Sacrificio peragitur; ergo licet ille titulo præfato. Deinde. Quia si id fieri non posset, Fidelium deuotio minueretur, quin & sanctitatis concepta opinio, dum vident Missas, quas expetunt, denegari: vnde & titulum sine re Patronatum esse putabunt. Item concessio Missæ non arctatur ad diem vnicum, vt est euidens, cùm Patronus habeat Octauam: ergo quod de Missa pro determinato die concedi solitum Beatificatis, concessione Octauæ videtur relaxatum. Et quidem si necessitas aliqua publica occurreret, dubitari nequit publicam etiam & solemnem dici Missam posse, pro ea enim specialiùs vrget obligatio Patrocinij: vnde & contingere poterit Nouennarium ab Ordinarijs indici, vt videmus in publicis necessitatibus obferuatum, pro imploranda scilicet pluuia, aut depellendo con|tagio &c, Sicut autem hoc publicè agi licet, ita & in priuatis necessitatibus ad priuatas etiam Missas S. Patroni non est cur debeat recursus condemnari. Deinde, Cautio prædicta difficilè seruari poterit: cùm enim præter necessitates passim occurrentes, eo pacto etiam Sacerdotum plurium consulatur incommodis, honesto illo quæstu cariturorum, dicentur quidem Missæ, & si nimis vrgeatur, scrupulus omnis deuorabitur, cum non leui conscientiarum detrimento. Ea autem quæ talia sunt, & in quibus aliàs graue non apparet inconueniens, non solet Pontificia pietas tantò cùm onere dispensare.
103
*Dico Secundò. Licet Assertio prædicta
vt probabilis tantùm sit à nobis proposita, eius verisimilitudo talis apparet, vt nullum debeat ex eius praxi incommodum formidari. In quo quidem valde diuersa est ratio ab ea, quæ Difficultate præced. circa Ecclesiarum fundationem est à nobis ponderata. Ecclesiæ enim ædificatio in honorem eius, cui ex vsu Ecclesiæ non competit, res est grauissima; ratione enim eius, qui ita colitur videtur diuinitatis excellentiam aliquomodo participare, cui templa debentur tamquàm singularis Maiestatis signa, & peculiaris habitatio: nam Deus in loco Sancto suo. Psal. 67. Licet enim sanctis non dicentur, in corum tamen honorem, & vt in illis coli possint, adorari, & inuocari, fabricantur. Quòd autem concessa Missæ celebratione per Octauam, aliquoties sacrificium idem cum memoria in eo Beati Patroni ad beneficium aliquod impetrandum offeratur, nihil ita singulare ac præcelsum ostendit, cùm extensio quædam accidentaria sit, per quam apud Fideles, etsi augeatur deuotio, non adeò considerabilis diuersitas erga statum eiusdem aduocatur. Cùm ergo ita se res habeat, non est, vt dixi, circa praxim hærendum, licet res non ita certa sit, vt veluti inuiolabile dogma debeat admitti, aut moralis demonstratio, licet demonstrari possit esse probabile.
104
*Dico Tertiò. Quod de securitate praxis
est dictum, in Limana, seu Regum Ciuitate, specialiùs locum habet, vnde & pro ea est probabilius. Id probo. Nam B. Rosa, quæ pro toto Peruano regno Patrona constituta est, ex eo titulo erga Ciuitatem exercet communem alijs Patronatum: & præterea Ciuitati eidem Patrona est à Pontifice assignata: Patronus autem specialis comparatione communi, excellentiam habet peculiarem. Quibus accedunt alij tituli, patriæ, & Sacrarum Beati Corporis reliquiarum communi adorationi expositi, vnde & frequentior recursus, & ita Missarum continuata per totius anni decursum postulatio, & ita cùm decernimus, non est animus quidquam inordinati laxamenti concedere circa ea, quæ circa Missarum celebrationem sunt Superiori auctoritate constituta. Pro votiuis Missis Rubricæ extant, quas ego seruandas velim, & iuxta hoc est, quod de Patronis est dictum & de B. Rosa specialiter, regulandum. In eo tamen cùm Doctores fauorabiles sententias tradant, in casu, de quo agimus, poterunt illæ conuenienter applicari. Et vt regulæ desint aliæ, quæ in Missali habetur §. 4. satis est fauorabilis,
sic enim ibi: Quæ tamen Missæ (illæ scilicet, quæ in Missali secundùm ordinem dierum hebdomadæ assignantur) & omnes aliæ votiuæ in Mißis priuatis dici possunt pro arbitrio Sacerdotum, quocumque die Officium non est duplex, Id vero paßim non fiat, nisi rationabili de causa. Est autem rationabilis caussa respectu Sacerdotis, quæ & rationabilis est respectu eam postulantis, & pro eadem stipendium offerentis, in quo magna est latitudo, quæ & attendenda est quando Sacerdos iuxta
Quæ sit rationabilis caussa.
proprium instinctum sine obligatione ex stipendio orta intendit celebrare, cùm & ipse suis sit etiam necessitatibus obnoxius, & eisdem consulturus. Est autem stipendij vtilitas inter rationabiles computanda, si eo indigeat; aut si non indigere contingat, ad aliquod pietatis opus velit eo vti, nec in re adeò diuina turpi cupiditati deseruire.
DIFFICVLTAS IV.

DIFFICVLTAS IV.

Circa minùs principales Patronos an obliget S. Congregationis Decretum, vbi quid pro Indijs, & Limana Ecclesia.
105
*DIco Primo tamquàm probabile, pro
electione Patronorum non principalium necessarium non esse recursum ad sacram Rituum Congregationem. Probatur. Nam Patroni tales possunt esse plures: ergo non est credendum pro singulis talem necessarium esse recursum, præsertim in locis remotioribus, & multò magis in remotissimis. Pro principali autem alia est ratio, cùm is esse vnicus soleat, & ratione electionis ad gradum supremum euehatur. Prætereà, quia vsu ita firmatum videtur, quia Patroni eliguntur, & de approbatione à Sacra Congregatione non curatur. Quod equidem in Indijs negotium esset molestiæ plenum; vt nuper dictum. P. Henao aliter sentit Tom. 2. de Sacrif. Missæ Disput. 28. num. 432. citans Gauantum, vbi tantùm loquitur de Beatificatis.
106
*Dico Secundò. Festum visitationis Vir
ginis, quod tamquàm de Patrona à multis iam retrò annis Limana Ecclesia celebrauit, potest iuxta dicta sustineri, scilicet etiamsi non sit à Congregatione Rituum talis electio (quæ ob depellenda pericula terræ motuum inducta est,) approbata & confirmata. Cui resolutioni illud obstare potest, Patronis minùs principalibus Octauam non concedi. Sed est in præsenti casu vnde verosimiliter concedi posse videatur. Nam sanctus quiuis in Kalendario vt simplex tantùm propositus, si Patronus eligatur, gradum habet Duplicis maioris, vt videre est in serie Duplicium maiorum, quæ in Breuiario extat. Ergo & proportionaliter de Duplici est maiore dicendum, gradum scilicet aliquem conscendere: Atqui gradus talis immediatus est secundæ Classis: ergo ad illum ascendit. Tunc vltra. Proportione seruata aliquid vlterius debet illi concedi, nam simplex transcendit semiduplicem, & Duplicem, & maioritatem eo in gradu tenet: Ergo & Duplex
maius non solùm debet esse Secundæ Classis, sed ampliùs aliquid, & ita Octauam habere, quia nihil magis conueniens addi potest. Cùm ergo Visitatio Virginis Duplex maius sit, modo præfato ascendet, & ita Secundæ Classis cum Octaua | erit, ad eum modum, quo eius Natiuitas ab Ecclesia celebratur. Sed si hoc non placeat.
107
*Dico Tertiò. Conuenientius videtur vt
festum præfatum vt Primæ Classis continuetur. Id probo. Quia vt tale communiter celebratum, vnde eius Octaua SS. Apostolorum Petri & Pauli est Octauæ prælata, quod & à nobis in hoc Diui Pauli Collegio tandem obseruatum. Et quòd stare id cum Patronatu B. Rosæ possit, Difficultate est prima comprobatum. Quòd autem defectus approbationis & confirmationis S. R. Congregationis non obstet, ex eo euincitur, quòd electio talis sit Decreto antiquior; anno scilicet 1613. in Synodo diæcesana Limana statuta & publicata, vt videri potest Lib. 3. Tit. 7. Cap. 11. & ita ad præterita neutiquàm extendendum, vt benè obseruat P. Guyetus in Heortologia Lib. 1. Cap. 7. Quæst. 10. vers. Tale est.
108
*Dico Quartò. Non possunt in Patro
nos etiam minùs principales eligi Beatificati. Sic Gauantus in Thesauro sacrorum Rituum Sect. 3. Cap. 12. §. Ratio Decreti & P. Guyetus Lib. 1. Cap. 7. Quæst. 10. §. Tertiò, quod vbi generaliter loquitur. Probatur. Quia Decretum generaliter statuit, sicut & in alio speciali pro Beatificatis Alexander VII. vnde non videtur à determinatione tali vllatenus recedendum. Pro quo & facit generale aliud in principio Breuiarij adiectum, vt circa Beatificatos nihil propria auctoritate constituatur, sed omnino consulatur sacra Rituum Congregatio. Est autem quod ad Patronum spectat, ex grauioribus; quæ circa eos peragi possunt, cùm constet etiam circa Canonizatos maxima cum moderatione procedi, iuxta dicta num. 88.
109
*Dico Quintò. Quod dictum est Asser
tione præced. etiam in Indijs debet obseruari. Probatur, Quia nulla apparet ratio, qua possit oppositum solidè comprobari. Si enim aliqua, maximè distantia, & hæc tunc suffragatur, quando est periculum in mora, & in Indijs constat valde prolixam esse futuram, ex Felino in Cap. Super his 9. de maiorit. & obedient. nu. 4. & alijs. Atqui in casu præsenti titulus præfatus nequit allegari, quia in mora periculum nullum, quod timeri potius potest, si aliter procedatur, si quod factum est, auctoritate superiori damnetur, & reddatur infectum. Pone Beatum multis clarere miraculis & populi deuotionem erga ipsum excitari. Fiat ergo patronus. Tantùm aberit vt Canonizatio eius eo paulò promoueatur, vt potiùs veniat protelanda. Pone similiter aliquem nondum Beatificatum miraculis etiam inclarescere. An proptereà cultus aliquis Beatificatis proprius ei poterit exhiberi? Non equidem, & si secus fiat, eius Beatificatio lentiùs progredietur, vt nobis est experientia compertum. Sicut ergo in hoc casu cultus promoueri nequit, ita & in præcedenti; in quo & bonæ opinioni suæ Prælati Indici oportet vt consulant, ne dicatur Romæ eos tam esse ab ipsa discretos spatijs, quam notitijs ad sacrum regimen necessarijs, Romano ex Oraculo deriuandis.
110
*Pro quo exemplum videre licet apud
Contelorium Cap. 5. vbi Doctoris Francisci Carrasco Allegationem improbat, docti profecto Aduocati in Limana Regia Cancellaria, & in Panamensi Senatoris, de cuius singulari sua in facultate peritia fidele possum testimonium perhibe
Doctor Franciscus Carrasco.
re, quia eum noui. Is ergo in Commentario Legum Recopilations Cap. 5. probare contendit (id quod pro re nata consuluit) posse Archiepiscopum Peruanum examinare noua miracula hominis defuncti, etiam non Beatificati, & publicare atque approbare absque summi Pontificis auctoritate. Quod quidem in gratiam scripsit insignis Dei serui ab ipso nominati, sicut extat etiam apud Contelorium n. 12. Qua quidem resolutione libenter excepta, nihil commodi in caussa ab ijs obtentum, qui accelerandum cultum voluerunt, sed moræ potius iniectæ, quarum terminum ignoramus. Videatur præfatus Auctor, qui id, quod de periculo in mora dici potest euidenter refellit, & penitus demolitur. Vnde oportet vt in posterùm, qui felicem rebus in istis exitum desiderant, lentè festinent, quod & multis alijs prudenter applicandum.
DIFFICVLTAS V.

DIFFICVLTAS V.

An B. Rosa locum in Sanctorum suffragijs sit habitura, & qualis ille futurus.
111
*BReuiarij Rubrica sic habet: De Patrono,
Breuiarij Rubrica.
vel Titulari Ecclesiæ fiat Commemoratio consueta, ante, vel post Commemorationes prædictas pro dignitate illius. Sic ante Completorium, vbi habentur illæ, & respondet Rubricæ 35. Circa quod Gauantus in Thesauro Rituum Sect. 1. Cap. 18. num. 7. affirmat de patrono loci, qui scilicet
Maiorum auctoritate, & communi sensu populi recolitur vt patronus, de quo nu. 6. & Sectione 3. Cap. 12. num. 1. ante Titularem Ecclesiæ, à quo scilicet Ecclesia denominatur, faciendam Commemorationem regulariter loquendo, nisi sit valde magna inter hos dignitatis distantia, quia in Rubricis præponitur patronus Titulari Titulo 1. de Duplici num. 1. Tit. 7. de Octauis num. 1. 3. & 4. Tit. 9. de Commemorat. num. 3. Tit. 35. de Commemorat. Communib. num. 1. & in Tabellis septies: licet Tit. 4. de Dominicis nu. 1. & Tit. 9. de Commemorat. num. 11. ponatur Titularis ante patronum. Sed in his duobus locis non attenditur ordo ex professo, alioquin Dedicatio Ecclesiæ inferior esset patrono, quæ post eum Tit. 4. num. 1. recensetur. Sic ille sentit, supponens tamquàm certum de patrono faciendam commemorationem, vbi talis habetur, simul cum Titularis Commemoratione, ordine prædicto.
112
*Quæ quidem displicent D. Guyeto exi
P. Guyetus vt aduersetur.
stimanti, cùm in Rubrica dicitur de patrono & Titulari Ecclesiæ, vtrumque ad Ecclesiam referendum, de patrono inquam Ecclesiæ, non loci, vnde prælationem dictam negat. Sic Lib. 1. Cap. 4. Quæst. 3. & Lib. 2. Cap. 17. Quæst. 9. Quod priori loco probat ex eo quòd aliàs sacræ Rubricæ stare nequeunt de hoc agentes, & identitatem respectu Ecclesiæ designantes. Sic enim Rubrica 4. n. 1. Nisi illud festum sit de principali Titulo vel patrono alicuius Ecclesiæ vel loci &c. Rubrica 7. num. 1. In festo principali patroni, & Tituli loci, vel Ecclesiæ. Rubrica 9. num. 1. De huiusmodi festo fit tantùm in eo loco, vel Ecclesia, cuius est patronus, vel | Titulus. Denique Rubrica 35. de Commemorationibus Commun. num. 1. sicut & in serie Duplicium 1. Classis, nominatur expressè Patrenus vel Titulus Ecclesiæ, nulla prorsus facta mentione loci: ex quo fit patronum ad Ecclesiam pertinere, & vtrumque de illa indifferenter vsurpari. Posteriori autem ex eo probat, quod Rubrica, tum quæ inter generales descripta est, 55. num. 1. cum quæ in Psalterio habetur ante ipsa suffragia, semper loquitur in singulari, & disiunctiuè, Illis adiungitur Commemoratio de patrono vel Titulo Ecclesiæ &c. De Patrono vel Titulo Ecclesiæ fiat Commemoratio consueta ante, vel post Commemorationes prædictas &c. Quod si vera esset opinio Gauanti, pessimè concepta fuisset Rubrica; debuisset enim saltem sic poni: De patrono loci, & Titulari Ecclesiæ fit commemoratio &c. Quod adeò clarum existimat, vt sic subdat: Quis non iudicet tricari Gauantum, qui tenebras in tam clara luce offundit? Maneat itaque Rubricam vnius tantùm præcipere Commemorationem, siue is sit Ecclesiæ patronus, vt S. Stephanus &c. siue Titulus aliquis, putà SS. Trinitatis, S. Saluatoris, S. Crucis &c. sensu à nobis explicato. Sic ille, qui sensum explicuerat citato Cap. 4. Quæst. 2. vbi inter patronum & Ti
tulum discrimen illud assignat, quòd patronus sit persona aliqua, nempe Angelus, vel homo sanctus, cuius nomine nuncupatur Ecclesia. Titulus verò sonat mysterium, seu rem quamcumque ad personam pertinentem, vt mysteria Trinitatis, Christi, B. Virginis: Sanctissimam enim Trinitatem patronum non esse dicendum probat ibidem Quæst. 2. Cap. 5. quia patronus pro Aduocato sumitur. Sicut neque Christum; quia licet nomen non sit incongruum, quod tamen vti particularis patronus possit assumi, non est vsu receptum, neque SS. Patrum habet Auctorem, eo quòd ipse communis omnium apud Patrem sit Aduocatus: vnde cùm mysterium aliquod ad eum pertinens in Ecclesiæ titulum adhibetur, Titularis potiùs, quam patroni nomine compellandus. Quibus positis
113
*Dico Primò. Patronus & Titularis in
Rubricis sacris superiùs adductis, & quoties in tractatione Rituum sacrorum occurrunt, sunt omnino diuersi, licet aliàs patroni nomen Titulari congruat generaliùs acceptum. Est iuxta mentem Gauanti, pro quo & stat communis Ecclesiasticorum sensus, vt meritò contrarius dicendi modus debeat singularis haberi, plus subtilitatis, quàm soliditatis præseferens. Id probo.
Primò, Quia si respectu Ecclesiæ patronus &
1. ratio ex Rubricis.
Titularis venit intelligendus, superfluè additus Titulari patronus fuisset, cùm vnico Titularis nomine sufficientissimè Rubricæ intentum panderetur, vnde additio ad solam confusionem inducendam potest deseruire. Arguit dictus Pater, vt vidimus, ex eo quòd si iuxta modum, quem Gauantus amplectitur, esset intelligenda Rubrica, perperàm fuisset concepta, cùm disiunctiuè sit positum, quod est copulatiuè accipiendum, & vel positum vbi & poni debuisset. Ergo & perperàm concepta Rubrica dicenda est, quæ patroni nomen superfluum apponit, vbi sufficit Titularis, occasione iniecta confusionis. Neque enim dici potest patroni nomen appositum eo quòd inter eum & Titularem distinctio esset, de qua dictum num. præced. iuxta ipsum: Quia innegabile est eum, quem ipse patronum Ecclesiæ vocat, esse Titularem: vnde Lib. 1. Cap. 4. Quæst. 2. ita scri
P. Guyetus
bit: Immò confundi inuicem, & alterum pro altero sumi non est incongruum. Præfertim patronum pro Titulo: quatenus videlicet ipse suo nomine Ecclesiam intitulat. Sic ille. Titulans enim & ad sanctum, & ad mysterium, à quo compellatur Ecclesia, referri potest, Titulari tantùm posito, de quo esset facienda Commemoratio satis superque constaret, & confusionis, ac etiam erroris occasio vitaretur.
114
*Secundò, Quia præter Commemoratio
nem Titularis, de patrono aliam fieri communis vsus Ecclesiarum ac Religionum est, quæ pro patrono habent Fundatorem, vt admittit ipse P. Guyetus Lib. 1. Cap. 19. Quæst. 4. vbi ita scribit:
P. Guyetus rectè adducitur.
Quòd si duo fuerint, patronus vnus, & alter Titularis? Rectè statuit Breuiarium Parisiense nouum de vtrôque fieri suffragium. Si verò plures, præcipui tantùm habendam esse rationem. Sed an de alijs præter patronum & Titularem eiusmodi? Addunt Regulares sui quoque Ordinis patronum, nec immeritò. Aliquæ etiam Ecclesiæ communem loci, seu diœcesis, aut Ciuitatis patronum &c. Atqui hoc stare non posset, quia contra Rubricam Breuiarij, quæ vnius tantùm Titularis commemorationem indicit, neque fas est quidquam addi, iuxta Bullam Pij V. Breuiario præfixam. Ergo cùm rectè factum asseratur, interpretatio generaliter recepta, vt omninò est irrefragabilis sustinenda. Si dicatur Breuiarium Parisiense aliud à Romano esse, id nihil obstat, quia rectè ab eo ita factum affirmat Auctor. Et cur ita? Certè vel quia in eo, qui illud disposuerunt, conformitatem cum Romano conuenientissimam iudicarunt, vel quia res ipsa conuenientiam præsefert. Quod ergo pro Parisiensi ita est visum Ecclesia, de Romana omnium Matre æquius est iudicare, & ita commemorationem patroni loci generaliter indixisse. Et quidquid de Parisiensi sit, aliæ quidem Ecclesiæ & Religiones sic facientes, & iuxta Romanum Breuiarium recitantes, sic eius Rubricas intellexerunt, vel si contra eas agunt, non possunt ab Auctore præfato in eo laudabiles prædicari.
115
*Tertiò, Quia vnicum fundamentum ex
Rubricis desumptum valde infirmum est, & Rubricæ oppositum potiùs indicant, vnde sic generaliter intellectæ. Primùm illud ex Rubrica 4. num. 1. Nisi illud festum sit de principali Titulo vel patrono alicuius Ecclesiæ, vel loci &c. vbi quod de patrono dicitur, ad Ecclesiam videtur referendum, commodam habet explicationem, singula singulis adaptando, vt patronus respondeat loco, Titulus Ecclesiæ: quod iuxta stylum Pontificiarum litterarum est, in quibus proptereà addi solita particula Respectiuè, vide suprà num. 88. vnde priùs est posita Ecclesia, quàm locus, vt illi respondeat Titulus, & patronus loco. Videri posset conuenientius futurum, si ad omnem æquiuocationis occasionem tollendam, aliter clausula poneretur, scilicet: Nisi illud festum sit de principali patrono loci, aut Titulo Ecclesiæ. Sed hoc viderint qui plus in materijs istis, sicut & in alijs (datum quidem optimum à Patre luminum) videre possunt. Secundum ex Rubrica 7, num. 1. In festo principali patroni & Tituli loci, vel Ecclesiæ. | Similiter exponendum: ex quo vrgere possumus arguentem: Nam in præcedenti Rubrica, quia priùs est Titulus positus, quàm Patronus,
priùs etiam posita Ecclesia, quàm locus: Hîc autem quia Patronus prior Ecclesia, ideò & locus prior quàm Ecclesia nominatus. Quod quidem videtur rem istam non obscurè demonstrare. Tertium ex Rubrica 9. nu. 1. De huiusmodi festo fit tantùm in eo loco, vel Ecclesia, cuius est Patronus, vel Titulus, nullam habet vim maiorem, quàm præcedentia, & ex eo similiter vrgere, sicut ex immediato possumus, ex ordine quidem seruato in nominandis loco & Ecclesia: quia enim prior ille, ideò & Patronus: & quia posterior Ecclesia ideò & Titulus. Quartum ex serie Duplicium Primæ classis, in qua nominatur expressè patronus vel Titulus Ecclesiæ, nulla prorsus facta mentione loci, nullius momenti est; nam series illa ex Rubricis deducta, vnde iuxta illas accipienda. Cùm ergo in Rubricis semper patronus loci proponatur, iuxta id inteiligenda dispositio. Quemadmodùm ibidem sic habetur. Festum SS. Apostolorum Petri & Pauli. Ex quo si quis inferat quodcumque illorum festum esse Primæ classis, ineptus reputandus, quia illud iuxta Rubricas debet intelligi, ex quibus constat de quo id veniat festo intelligendum.
116
*Iam quod ex Rubrica Commemoratio
num & suffragiorum dicitur, quæ in singulari loquitur, nec loci facta mentione, sed tantùm de Patrono vel Titulo Ecclesiæ, non aliter exponendum. Et locus vterque pro vno habendus, quia quod ante suffragia extat Rubricæ 55. respondet, in qua omissio loci nihil obstat: quia cùm ex toto Rubricarum decursu constet quid nomine patroni loci sit accipiendum, non fuit opus illud ibidem apponi, quamuis expressum minimè nocuisset. Quod autem ex disiunctiua particula vrgetur, facilè diluitur ex eo quòd non est necessarium in omnibus locis esse patronum cum requisitis sacræ Rituum Congregationis. Hæc quidem Limana Ciuitas ante electionem Virgi
nis Salutantis Elisabetham nullum habebat patronum, de qua diximus Difficult. præced. & sic fortè erunt aliæ, quidquid de Gallicis dicat citatus Pater Lib. 1. Cap. 7. Quæst. 4. vbi licet receptissimum vsum vbique affirmet, sic tamen subdit: Sic vt difficilius sit vnam reperiri diœcesim, in qua nullus habeatur, quàm ceteras numerare, quæ abundent. Sic ille. Licet ergo difficile sit ei, qui omnium in Orbe terrarum extantium habere nequit notitiam; stare id tamen potest, vnde Rubrica non debuit particula coniungente disponi; sic enim patroni imposita necessitas videretur.
117
*Sed hinc alia emergit difficultas: vide
tur enim non extare obligationem circa commemorationem de patrono, quandoquidem sub disiunctione proponitur, De Patrono, vel Titulo, & similiter de Titulari, sed eorum quemlibet sufficere. Verùm hoc non videtur admittendum, & ita vti indubitatum proponitur à Gauanto eitato nu. 7. Cap. 18. & quod ad Titularem attinet, omnes in eo conueniunt, & pro eo stat P. Guyetus iuxta dicta ex eodem, qui Quæstione illa 19. id esse sine controuersia affirmat. Ex quo habetur disiunctiuam locutionem non ita accipiendam, vt vim determinatæ obligationis circa illam excludat. De patrono autem similiter dicendum, si detur; nam de eo maximè Rubrica procedit; vel quia nobilior, vt dictum nu. 98. & 111. vel quia ratione disiunctiuæ particulæ nequit excludi, ob rationem nuper dictam. Et quia sic vsus habet. Ac tandem, quia talis invocatio respondet electorum patroni talis intentioni, ad hoc enim electio, vt communiter inuocatus in communibus necessitatibus suos clientes tueatur. Sensus ergo Rubricæ est, vt de patrono fiat commemoratio si adsit pro loco, cum eadem obligatione ac de Titulari. Iuxta quæ.
118
*Dico Secundò, B. Rosa in commemo
rationibus suum est locum habitura. Constat ex dictis. Quia patrona est principalior, & ita omnibus debet gaudere prærogatiuis nobilissimi patronatus.
Dico Tertiò. Obligatio prædicta non vrget
pro toto regno. Id probo: Nam Rubricæ de patrono agentes, eum patronum loci vocant, quod est valde à regno diuersum, vt explicant Gauantus Sect, 3. citata Cap. 12. n. 1. & P. Guyetus Lib. 1. Cap. 7. Quæst. 2. Constatque ex Decreto Sacræ Congregationis Rituum citato, in quo primo agitur de patrono loci, & deinde de patrono regni. Ex quo factum est, vt cùm D. Iacobus Hispaniæ patronus iam diu fuerit, Commemoratio tamen eius non fuerit alijs adiecta; vnde speciali Sedis Apostolicæ concessione opus fuit vt ea adijceretur, vt patet ex Bulla Sanctissimi Clementis IX. die 23. Iulij 1667. ibi. Nec non etiam de eodem S. Iacobo in tota Hispania, cuius patronus existit (vnicum ac singularem inferius pronuntiat) Commemoratio, quando iuxta regulas Breuiarij Romani aliæ fiunt Commemorationes, fieri posset. Sic ibi.
119
*Dico Quartò. Commemoratio dicta fa
cienda in Ciuitate Limana, cui peculiaris est assignata patrona cum omnibus prærogatiuis Principalioris. Vbi Ciuitatis nomine viuersa loca veniunt, ad quæ illius territorium, seu iurisdictio extenditur. Sic Cardinalis Tuschus Tomo 1. L. C. Conclus. 280. ex bonis Auctoribus. Illustrissimus Barbosa Tractatu de Appellatiuis, Appel
Quid ciuitatis nomine veniat.
lat. 49. & alij quamplures apud ipsum Non ergo diœcesis peculiaris patrona, sed Ciuitatis; eo enim quòd patria eius fuerit, à Pontifice hoc speciali fauore decuit honorari. Vide tamen pro diœcesi P. Guyetum Lib. 1. Quæst. 5.
120
*Dico Quintò. Locus, quem est B. Rosa
in Commemorationibus habitura statuendus est verosimili Gauanti doctrina citato nu. 7. Cap. 18. vbi ait de sancto patrono loci faciendam priùs Commemorationem, quàm de Titulari regulariter loquendo, nisi sit valde magna inter eos dignitatis distantia. Ex quo idem videtur dicendum de patronis, quando multi concurrunt, propter eamdem rationem. Beata ergo Rosa cedet Apostolis, & omnibus eisdem in Commemorationibus iuxta Rubricam præferendis. Idem S. Iosepho sponso Virginis, qui post Apostolos intrat, iuxta id quod habet præfatus Scriptor, ibi|dem. Religionum etiam Fundatoribus, quorum Patronatus, quando illæ per Orbem diffusæ sunt, post Apostolorum videtur nobilissimus patronatum, ob illius amplitudinem, & paternam dignitatem. Vnde & D. Theresiæ, nec non D. Catharinæ Senensi, quæ licet fundatrix Religionis non fuerit, adeò raræ fuit sanctitatis, vt veluti fundatricem eam plura Monasteria habeant, Titulo eiusdem decorata. Et generaliùs loquendo, videtur semper vltimum habitura locum, quia sancti Patroni & Titulares in possessione suæ dignitatis sunt, neque credendum est voluisse Pontificem ius ipsis quæsitum tollere, iuxta dicta Difficult. 1. Si autem deinceps nouus eligatur patronus, sua B. Rosam sede non extrahet, nisi valde magna distantia fuerit dignitatis.
DIFFICVLTAS VI.

DIFFICVLTAS VI.

An Indi ad obseruantiam diei festi Beatæ Rosæ teneantur.
121
*VIdimus nu. 92. à Pontifice obligationem impositam verbis illis: Ipsiusque
B. Rosæ Festum in Vniuerso regno huiusmodi de patrona principaliori ab omnibus vtriusque sexus Christi fidelibus illic de gentibus de præcepto celebrari &c. Et similem quæstionem discussimus Tomo 2. Thesauri Titulo 12. num. 418. & seqq. circa Festa addita post Decretum Concilij Limensis Pontificia auctoritate firmatum, concludentes, neque ad Festa S. Ioachimi, S. Annæ, SS. Innocentium, & S. Syluestri teneri, quod, vt credo, non leuibus fundamentis comprobatum. Et id videtur amplecti Dom. Quitensis Episcopis in Itinerario Parochorum Indicorum Lib. 4. Tractat. 2. in
Dom,. Quitensis Episcopus.
Prologo num. 6. vbi Festa assignata pro Indis iuxta Pauli Tertij determinationem enumerans, addit: Y no otro dia alguno. Et sciebat probè quid circa Festa, de quibus dudum, ab Apostolica fuisset Sede dispositum. In contrariũcontrarium autem videturstare generalis ille loquendi modus, quo SS. Clemens vtitur, cùm ait: Ab omnibus vtriusque sexus Christi fidelibus illic degentibus de præcepto seruari. Vniuersalis enim nihil excludit; & videtur sanè id ita intelligendum ob peculiarem rationem, quæ pro patrona huiusmodi occurrit, Indiarum non solùm incola, sed filia, cùm communis mater patria sit, & respectus alios erga Indicam gentem peculiares.
122
*Dico tamen consequenter ad dicta citato loco Thesauri, non videri ad obseruantiam præfati
Non esse illam resoluitur.
Festi Indias obligandas: nam quæ pro Festis prędictisprædictis de nouo additis probata sunt, hoc pariter euincunt, neque occurrit quidquam, quod vrgere specialiter videatur. Si enim tale aliquid, illud certè quod nuper ex tenore verborum Pontificis dicebatur: id autem infirmum est, siquidem Pontificia Decreta pro festis additis similiter procedunt, fideles omnes ad sui obseruantiam coarctantia, & nihilominùs pro Indis locus exceptioni relinquitur. Cuius ratio est in Iuris dispositione fundata, leges scilicet priuilegia non tollere, nisi de illis faciant mentionem. Cap. Dudum 31. de Priuileg. ibi: Non debere per eas, non facientes de hoc aliquam mentionem, præiudicium generari. Et
Cap. Dudum de Priuileg.
celebris Decretalis Bonifacij VIII. prima de Constitutionibus, vt animus Pontificis numquam censendus sit specialia locorum, aut singularium personarum statuta & consuetudines abrogare generali Constitutione, circa quod mens vna Doctorum. Pro quo & faciunt à nobis dicta citato Titulo nu. 485. vbi ostendimus priuilegia pro Indis concessa non reuocari à Concilio Tridentino: licet aliàs ea, quæ ipsius Decretis sunt contraria, Decreto eiusdem reuocentur. Licet enim priuilegium dictum absolutè non tollatur, ex parte tamen eidem, obligatione admissa, derogatur: pe
Obiectio disiecta.
culiaris autem ratio illa, quæ pro ea affertur, conuenientiam quidem ostendit, si Pontifex iuxta illam statuere voluisset: sed dum statuisse non ostenditur, Indi in sua sunt manu tenendi libertate. Cùm aliàs sua etiam conuenientia appareat in subtrahenda obligatione, generalis inquam illa, pro minuendis Festis Pontifici est visa sufficiens.
Vbi & consideratione dignum occurrit, patronos non concedi nisi concurrentibus illis omnibus, quæ sacra Rituum Congregatio suo Decreto comprehendit: & illa quidem electionem maximè voluntariam important. Quod quidem in B. Rosæ patronatu non videmus obseruatum, vt fatetur Pontifex verbis illis: Ac requisita necessaria pro eiusmodi electione valida desint, ad solam Regiam postulationem respectu habito. Ex eo enim videtur fieri Indos ab obligatione prædicta immunes haberi, qui nihil, quod voluntarium ipsis fuerit, ad patronatum videntur contulisse.
123
*Si dicas videri ex hoc etiam Hispanos
incolas & Europæos alios similiter etiam immunes ab onere pręfatępræfatæ obligationis habendos, quandoquidem neque postularunt ipsi, neque eorum nomine alij, quibus fuerit postulandi commissa potestas, est quidem non leuis obiectio, vnde & existimare quis posset dispositionem Pontificis in præsumptione fundatam, quatenus existimare potuit id, quod Regia postulatio continebat, nomine Peruani regni suæ Magistati suggestum; quod tamen ita non fuit: vnde præsumptionis fundamento deficiente, obligationem cessare. Nihilominùs vt verosimilius asserendum obligari præfatos, quia Regia præsumptio potuit defectum supplere prædictum, dum prudenter est creditum placiturum communiter, quod omnibus erat honorificum & vtile futurum, & in quod, si rogati fuissent, proculdubio suo calculo conuenissent. De Indis autem alia est ratio, qui ad electionem talem minimè vocandi, & quos Reges nostri leuare potius oneribus student, quam nouis additis degrauare.
124
*Nec de B. Rosa plura, cui ea, quæ sunt di
cta, & eius honori militant, arbitror placitura. Hortabatur illa viros doctos, vt documenta Scholarum verterent in animarum lucra. Pro quo Buompionus noster Epigrammate 177. sic prolusit:
Ecce iubes doctrinæ artes documenta salutis:
Buompionus.
Doctrina, alter sol, luce, calore iuuat.
Vtinam & lucubratiunculæ istæ, in quibus de Scholis aliquid, sicut eius honori, & multorum vtilitati formantur, ita & votificari eius sanctæ contingat voluntati.

Additiuncula cùm auctario laudis B. Rosæ, & peculiari quadam obseruatione.

125
*BEatam Rosam à sponso Christo sic a
manter in delitijs habitam, vt eam sui cordis Rosam vocitauerit apud vitæ eiusdem Scriptores occurrit. Et suspicari iuuat etiam Rosulam compellatam teneriori affectu, ex quo diminutiuæ istæ solent formulæ parturiri. Et hæc cogitanti mihi ex Martyrologio Romano die 14 Septembris occurrit S. Rosula. Vbi quidem P. Cornelio in Cap. 12. v. 13. sancta femina hoc nomine designata videtur, sicut & P. Raynaudo
Tomo 1. in Rosa Mediana Cap. 6. §. Rosam porrò. Sed certè non feminam, sed virum esse Martyrem talem, cum D. Cypriano pariter coronatum, mihi semper visum, quidquid boni dicti Scriptores fuerint arbitrati: quia ex nullo solido indicio contrarium firmari potest, cùm & modus ipse narrationis, qui & in historia Martyrij D. Cypriani est idem, feminam non indicet; & ex solo nomine, eo quòd femineam habeat terminationem, argumentum solummodò desumi videatur. At hoc minimè conuincit, nam complura virorum nomina feminea cum terminatione succurrunt. Et vt prophana missa faciamus in Cap. 16. Epistolæ ad Romanos habemus Aquilam, Iuniam, Patrobam & 1. Cor. 1. v. 16. scribit Apostolus se baptizasse Stephanæ domum, cuius & meminit Cap. 16. v. 17. & virum fuisse testatur P. Corne
lius. Non ergo ex eo solùm potest positio dicta firmari. Et ita vir doctus & eruditus P. Franciscus Biuarius in Additionibus ad Marcum Maximum ex S. Braulione §. 20. ita scribit occasione puellæ Rhode, quæ D. Petrum ex voce cognouit èex carcere ab Angelo liberatum: Erat ergo Rhode electa
P. Francisc. Biuarius.
discipula earum, quæ erant perseuerantes in oratione cum Apostolis & MARIA Matre IESV. Nomen puellæ ad ætatem multi volunt referre potiùs, quàm ad conditionem. Syriacè enim Thelita dicitur, quæ numquàm seruilem conditionem denotat. Eo vel maximè, quòd tametsi apud veteres vsu receptum fuerit ad portas adesse ancillas ianitrices, vt Isboseth. 2. Reg. 4. & Ostiaria Petri antagonista, & ea, de qua Cicero Lib. 1. de Oratore. Sed discipulis eius æui, quibus diuitiæ non erant, minùs ancillas & seruos permitteretur habere. Est etiam ροδον Rosa, vel ροδη frater rosas producens, vnde quæ Græcè Rhode, Latinè Rosa, vel Rosula nuncupabatur. Cur verò hæc ab Euangelista propria voce nuncupatur, nisi ob egregiam sanctitatem, cuius per Martyrium coronam in Sardinia magno Dei munere sortita à Maximo & Braulione asseritnr. Subijt Rosula Martyrium cum magno Cypriano Carthageniensi, sed vir. Hæc ille.
126
*Iuxta quæ id habemus, quod est huius
excursionis intentum, & prætereà Rosam aliam & Virginem & Martyrem. Quòd enim Martyr graues Scriptores testantur: quòd autem Virgo Textus sacer satis luculenter indicat Act. 12. v. 13.
Act. 12. v. 13.
Pulsante autem ostium ianuæ proceßit puella ad audiendum nomine Rhode. Puella, & in Congregatione Sanctorum, Virgo equidem, Virginitatem edocta, seruare deinceps, & sic immaculatam se sponso & Martyrio conseruare. Vt ex hoc etiam stet quod Parte 4. Sect. 2. à nobis dictum nomen Rosæ nomen esse Virginum, & ideò à Beata Rosa, dispositione superna pro Isabellæ nomine subrogatum. Prima illa vocem Petri ante alios, & audiuit, & cognouit: & prior hæc vocem ab illius sede profectam & audiuit & agnouit, Beatificationis honorem assecuta. Rosa Rosæ consonat, nam D. Petrum Rosam esse ex D. Ioanne Chrysostomo in eius sacris officijs legimus ad Octauam diem. Habet ergo quatuor virgineas Rosas Christus, Ierosolymitanam, Panormitanam, Viterbiensem, Peruanam, quibus in die desponsationis suæ, & in die lætitiæ cordis sui possit honorificentissimè coronari, quibus & nos dicere possimus,
O vernantes Christi Rosæ,
Supra modum speciosæ, &c.
Ex hymno vndecim millium in vita P. Hermanni Ioseph.
127
*Et prædictis quidem quatuor Rosis addi
etiam illa potest, de qua Parte 4. Sect. 2. cuius corpus in Gandauensi Societatis nostræ Collegio Roma adductum asseruatur, cuius & meminit posteà visus P. Raynaudus citato Cap. & §. & ita Romana: vt quinque iam sint prudentes Virgines Euangelicæ Matth. 25. quæ intrauerunt cum sponso ad nuptias, quibus ille in eisdem est, vt Rosis totidem coronatus. Coronari enim solitos in nuptijs sponsos roseis sertis res est notissima, de qua Carolus Pascalius de Coronis Lib. 2. Cap. 16. & pulchrè quidem sponsæ quinque, & quinque Rosæ, vt totidem Rosis, aut vnius Rosæ folijs sponsi cælestis respondeant, quibus ille in Passio
ne, quinque inquam vulneribus, purpuratus. De qua D. Bernardus in Tractatu de Paßione Domini Cap. 41. ita scribit: Vide totum corpus sicubi Rosæ sanguineæ florem non inuenias. Inspice manum vnam & alteram, si florem Rosæ non inuenias in vtrâque. Inspice & pedem vnum & alterum, numquid non rosei? Inspice lateris aperturam, quia nec illa caret Rosa, quamuis ipsa sub rubea sit propter mixturam aquæ. ô quam multo numero foliorum multiplicata & exornata est Rosa tua? Quis omnia illa enumeret? Sic ille. Vbi & quod Diuus Pater præmiserat, cadit in Beatam Rosam Peruanam aptissimè, sic enim ibi: In torrentibus huius sanguinis
Quod speciale in Peruana.
Rosa nostra purpurata est. Quæ licet de Christo dicta, in hanc eius Beatam Sponsam illius adinstar exornatam licet deriuemus, cui & illud consonat: Gaudens gaudebo in Domino, & exultabit anima mea in Deo meo, quia induit me Vestimentis salutis, & indumento iustitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, & quasi sponsam ornatam monilibus suis. Isaiæ 61. v. 10. Coronata itaque vt
Isaiæ 61. v. 10.
sponsa, & etiam vt sponsus, cuius est Passionis Rosis pulcherrimis coronata, gaudeat, gaudeat in Domino, gaudeat in sponso, diuitijs & delitijs æternis fruitura, vt & nos tali patrona, non oblitura conciuium, semel & iterùm gaudeamus.

DVBIVM INCIDENS.

Circa Octauas Beatificatorum pro Religiosis Ordinibus. Vbi an communicatio Priuilegiorum quidquam conferat circa illas.
128
*VT non liceant Octauæ pro Beatifica
tis extant Decreta Sacræ Congregationis Rituum, accedente Pontificia auctoritate, Innocentij X. apud Dianam Parte 11. Tract. 10. Resolut. 21. Nisi hoc expreßè Sedes Apostolica eis concesserit, quæ sunt formalia ipsius verba. Et Alexandri VII. quod vidimus in forma authentica, & ante illa id non licuisse boni testantur Auctores, vnde etsi Octauæ pro aliquibus in vsu positæ, id non sine Sacræ Rituum Congregationis licentia credendum est contigisse. Vnde in serie Actorum pro Canonizatione S. Thomæ à Villanoua pag. 6. Plurimi mox in graui silentio elabuntur
dies, & interim mense Decembri 1657. ad Vrbem afferuntur litteræ Natæ Philippi Quarti Hispaniarum Regis Catholici Monialis in Regio Monasterio Matriti, quibus illa suo in Romana Curia Agenti nuntiabat se à vehementi dolore, ob spatulæ humoralis ægritudinem in extremis positam, Thomæ Reliquiarum contactu prorsus liberam euasisse; Tanti autem non immemor beneficij, supplici libello Sanctitatem suam enixè rogari iubebat, vt quotannis in suo Monasterio festiuitatem B. Præsulis, Officio Duplici per Octiduum celebrari, sibi, ac Monialibus ex benignitate Apostolica indulgeretur &c. Non concessum id in specie à Pontifice, sed maius aliquid, inde sumpta occasione accelerandi solemnem Canonizationis actum die 1. Nouembris anni sequentis peractæ. Beatum ergo Præsulem adeò sanctitate illustrem, cum Octaua celebrare minimè docti Augustiniani Patres sibi licitum iudicarunt: si enim licitum ipsis, etiam sui Ordinis Monialibus licuisset. Pro quo videri potest P. Quintana Dueñas Tomo 1. Tract. 8. Singul. 16.
129
*Sed his non obstantibus, quod ad Fun
datores attinet cum Octaua celebrandos tenet Pasqualigus de Sacrificio nouæ legis Quæst. 259. Vbi adducto Decreto Sacræ Congregationis die 16. Decemb. 1651. quòd non excedantur limites concessionis, affirmat inhærendo ipsi Decreto, sic esse asserendum. Nam eo ipso quòd concedatur Missa & Officium in die festo Fundatorum, habetur pro expressa etiam Octaua, quia ita in Rubrica dispositum inuenitur Tit. 7.
Rubrica Breuiarij.
num. 1. Sic enim ibi: & in Festis aliorum Sanctorum, quæ apud quasdam Ecclesias, Congregationes, & Religiones consueuerunt solemniter cum Octaua celebrari. Apud Religiosos autem Festum Fundatoris celebrari cum Octaua solet, vtpotè præcipuum, & ideò hæc consuetudo per Rubricam approbatur. Quod quidem ampliùs roborare poterat ex eo quod Fundatores sunt Patroni iuxta dicta nu. 120. Patronis autem Octaua est debita, & ita etiam Beatificatis deberi affirmat P. Quintanad. Tomo 1. Tract. 7. Singul. 7. nu. 4.
130
*Deinde. Iuxta Rubricam citatam vide
tur idem dicendum de Beatis alijs, qui similiter consueuerunt apud Religiones solemniter celebrari. Et ita tenet idem P. Quintana, quatenus id admittit in Octaua BB. Francisci Borgiæ, & Ludouici Gonzagæ. Nam quoad hoc non videtur inter Canonizatos & Beatificatos discrimen statuendum, sicut non statuitur inter Patronos: siquidem in officijs sacris nomine Sanctorum veniunt, tum in Missa, tum in Horis Canonicis, vbi sæpissimè Sancti nomen occurrit, circa quod nulla fieri iubetur mutatio. Solemnitas autem suam habet latitudinem: Nam Ecclesia eos, quos celebrat Sanctos, licet in gradu sublimiori non sint, solemniter se celebrare testatur, dum in eorum Festis frequenter dicitur, Annua solemnitate lætificat. Quorum Solemnia celebramus. Solemnitas votiua lætificet. Quorum solemnia agimus &c. Quando ergo in Religionibus specialius quidquam habent ob peculiares titulos, & celebriores apud ipsas sunt, consuetudine induci possint, vt cum Octauis Festa eorum agerentur. Vide infra nu. 140.
131
*Stante autem facultate prædicta cele
Atque etiam sine illa.
brandi titulo consuetudinis, fit etiam verosimile etiam Beatis de nouo aduenientibus posse ritum eumdem concedi, nam aliàs esset magna inter eos inæqualitas, quæ & æstimationis inæqualitatem indiceret, cùm tamen contingere possit recentiorem Beatum plus esse venerabilem, & maiori erga eum debito se Religionem obstrictam agnoscere; vt videri potest in B. P. Francisco Borgia, qui post B. Aloysium Gonzagam Biennij interuallo eum est honorem assecutus, & inuenit Beati eiusdem Aloysij Festum cum Octaua celebratum. Quis autem imparitatem istam non penitus exhorreret? Quia verò gradus æstimationis ad examen adduci, facta inter Beatos comparatione, odiosum potest esse negotium, opportunius apparet, vt in eadem constituantur classe, competenti adhibita solemnitate. Sicut Religio Sancta Minorum Sanctum Didacum, humilem Fratrem laicum, magnis illis æquat Ecclesiæ luminibus, Bonauenturæ, Antonio, Bernardino, quos omnes cum Octaua celebrat ritu secundæ classis. Neque pro consuetudine instari potest, dum in Rubrica dicitur Consueuerunt: non enim pro consuetudine accipiendum, qualem Iura requirunt vt legem possit abrogare, vt euidenter ostenditur ex nuper dictis: Nam cùm Fundator Religionis beatificatur, eo honore statim potitur, vt cum Octaua incipiat celebrari: non ergo ad consuetudinem modo dicto explicatam Rubricæ est intelligentia deuocanda, sed vt sensus sit: & in Festis aliorum Sanctorum apud Religiones, in quibus pro eorum solemnitate Octauas contigerit introduci. Alias quod de nuper Beatificatis Fundatoribus dictum est, non poterit cum veritate constare.
132
*Quæ ex varijs priuilegijs ampliùs pos
sunt roborari, à me adductis in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. num. 116. 139. & seqq. iuxta quæ, stante communicationis ampla concessione circa illa, quam omnes ferè Religiones obtinent, etiam illa ad festiuitates extenditur, modo ibidem explicato, etiam circa Beatificatos. Pro quo adijciendum modò, quod Bordonus habet Tomo 2. Resolut. 30.
P. Bordon.
num. 36. vbi ait consuetudinem esse antiquissimam apud Tertiarios Religiosos S. Francisci recitandi Officium sanctorum sui Ordinis cum Octaua, de qua fit mentio in Bulla Pauli Tertij, | quæ incipit, Cùm à nobis petitur die 18. Februarij 1547. vbi Hispanis & Portugallensibus Tertiarijs confirmauit priuilegia suspendendi Interdictum & Cessationem in suis Ecclesijs in Festis cum suis Octauis Sanctorum Ordinis, Lucij, Ludouici Regis, Rochi, Iuonis, Elzearij, Rosæ (Viterbiensis) Angelæ, & Elisabeth Tertij Ordinis. Quod & ille aliunde etiam comprobat, ex proprij scilicet Ordinis dispositionibus. Constat autem ex prædictis plures tantùm esse Beatificatos: ergo circa illorum celebrationem id stare potest, quod ex prædicta videtur concessione firmari. Et id quidem sine vllius violatione Decreti, quia Decreta non excludunt priuilegia. Neque ex hoc fit extensio aliqua ait de persona ad personam, aut de loco ad locum, aut de festiuitate ad festiuitatem per illarum multiplicationem, quæ non ita est verosimilis: sed de quodam ritu ad maiorem sanctorum gloriam conducente, quod Sedi Apostolicæ ingratum non videtur esse futurum, quandoquidem ipsi placet erga Beatos prædictos Tertianorum Ordinis, vt iam vidimus. Et licet Patres Minoris obseruantiæ prædictos Sanctos ritu celebrant inferiori, ex eo adductum non labefactatur fundamentum, quia priuilegiorum vsus voluntarius est, sicut & communicationis ipsorum, vnde quod illi amplecti nolunt, alij sibi conueniens poterunt reputare.
133
*P. Guyetus Lib. 1. Cap. 18. Quæst. 9. ex
aduerso stat contendens Beatificatis Octauas non posse concedi quia iuxta Decretum sacræ Rituum Congregationis Patroni esse nequeunt, & iuxta Rubricam soli principali patrono illa potest conuenire. Pro quo & adducit Gauantum Sectione 8. Cap. 8. num. 1. Addit prætereà multa, vt Octauarum vsus admittendus non sit, nisi quem Rubricæ præscribunt aut quem induxit consuetudo, de quo Quæst. 8. vbi exempla complura proponit. Fauet tamen quatenus circa hoc communicationem admittit versic. Oppones tu mihi: vbi sibi obijcit Patres Dominicanos Octauis abundare, quarum diuersitate explicata, Sic concludit: & præter has Octauas nullæ aliæ fiunt (affert Rubricam huius Breuiarij propriam) siue Patronorum Ecclesiæ, siue quorumlibet aliorum. Hoc ego vltimum non concesserim, libenter tamen ijs obiecerim, qui se omnimoda priuilegiorum communicatione potentes ac validos gloriosè adeò iactitant. Æmulentur, per me licet, modò non abundantiori zelo. Sic ille, qui enumerans Octauarum ritus diuersos apud præfatos Patres, in postremo sanctos Ordinis constituit, & inter eos B. Agnetem, quam constat Canonizationis honorem huc vsque non adeptam. Cùm ergo æmulari liceat in hoc sacro Ordine zelum honorandi sanctos sibi proprios, & inter eos etiam Beatificati Octauæ solemnitatem obtineant, circa communicationem in eo erit in Religionibus alijs similis zelus laudabilis, & gloriari in Domino poterunt æmulari se charismata meliora. Et quid ad hæc?
134
*Dico Primò. Quod de Fundatoribus
est dictum num. 129. probabilissimum est. Vnde quod ait P. Turrianus 2. 2. Disputat. 17. Dub. 8. vers. Quod autem, pro Diuo Parente nostro Ignatio postulatam fuisse specialem licentiam, eo quòd in Beatificationis Bulla id non fuisset expressum; arguit quidem Societatis cautam attentionem illis temporibus opportunam in vsu talium Indultorum, sed non necessitatem absolutam. Cùm aliàs ea; quæ ad Beatificationem pertinent, non essent ita dictis temporibus explorata. Vnde pro additis postmodùm Octauis trium Beatorum, non constat specialem facultatem imploratam.
135
*Dico Secundò. Quod ad Beatificatos
spectat, circa quos extat consuetudo, satis est probabile, quod datum num. 130. ob ibidem dicta. Et quidem quòd consuetudo circa hoc præualere possit, non videtur dubitabile, quia vires legis obtinet consuetudo, vnde quod lege statui potest, similiter valet inducere consuetudo, iuxta communem Doctorum sensum, pro quo multa apud Dianam Parte 6. Tract. 5. Cùm ergo per Ecclesiasticam legem haberi possit, vt cultus cum Octaua Beatificatis tribuatur, vt videmus aliquibus fuisse concessum, id ipsum potest consuetudine obtineri. Vbi opus non est consuetudinem in eo rigore sumi, quem Iura determinant, quandoquidem Rubrica eam non exigit, cùm in materia fauorabili versemur, & ex qua nullum tertio præiudicium generatur, præter dicta num. 31.
136
*Dico Tertiò. Etiam non stante consue
tudine circa Beatum, posse solemnitatem introduci, cui valeat Rubricæ tenor adaptari, sua gaudet probabilitate. Probatur fundamento præmisso num. 131. quod non leue esse videtur. Item argumento pro Assertione 1. Nam Fundatoribus cultus potest Octauæ conferri, quia ei potest solemnitas attribui, cui tenor Rubricæ respondeat. Ergo & non Fundatoribus proportionata etiam potest conferri solemnitas, cui & cultus Octauæ respondeat, cùm constet illam concedi sanctis gradus inferioris secundum Ecclesiasticam Hierarchiam, quidquid de maiori aut minori sanctitate sit, cuius solus ponderator est Dominus.
137
*Id quod firmari potest ex Missalis Ru
brica 11. vbi de symbolo sic dicitur: & in Festis principalibus Ordinum, & per eorum Octauas, scilicet, dicitur. Vbi non de Fundatore est tantùm sermo, sed supponitur id, quod est euidens, in Religionibus videlicet esse plura Festa principalia. Quis enim hoc non videat? Quis non sæpiùs solemnitatibus interfuit, quibus solent Festa huiusmodi celebrari? Cùm ergo constet plura esse principalia Festa, & Rubrica Octauas in eis esse supponat, symbolumque in illis dicendum esse præscribat, videtur res hæc non leuiter demonstrari. Et vrgeo ex symbolo: Nam Religiones in sanctorum suorum Missis symbolum adhibent, neque pro eo ad specialem recurrendum esse concessionem existimant, aut priuilegium peculiare: sed quia cùm solemniter celebrare placeat sanctos proprios, illis symbolum attribuunt, Rubricæ vtentes beneficio. Licet aliàs
Priui egiumPrivilegium circa illum.
Patribus Franciscanis id inueniatur concessum à Sixto IV. vt videri potest apud P. Quintanad. Tractatu 4. Appendicis Dub. 10. num. 5. quia tunc pro huiusmodi concessione non extabant Rubricæ, quæ à recentioribus sunt Pontificibus ordinatæ. Vnde & symbolum dici in Festo trium SS. Martyrum Iaponiensium potest, sicut & Marroquiensium, quorum celebrationem præfatus | concessit Pontifex, nulla circa eos adhibita exceptione.
138
*Vbi expungenda incidit quorumdam
existimatio, qui Martyribus speciali aliquo mysterio symbolum negari censent vti ijs, qui non verbo, sed sanguine fidem Christi fuerint protestati. Id quod ex Festo S. Laurentij confirmant, quod cùm adeò solemne sit, vt Octauam habeat, Apostolis præter Diuos Petrum, Paulum, & Ioannem, denegatam, & alia specialia, symbolitamen recitatione priuatur, sicut & SS. Innocentes in ipsorum Octaua, quia cum nulla coincidit alia, qui Dei præconium non loquẽdoloquendo, sed moriendo profeßi sunt. Vt Ecclesia canit. Sanctus etiam Ioannes Baptista in Festo Decollationis. Et idem videtur de D. Stephano sentiendum, licet ex eo quòd & dies Natalis, & Octaua intra Octauas Natiuitatis & D. Ioannis Euangelistæ incidant, in quibus symbolum dicitur, non possit adeò firmum argumentum efformari. Quia tamen D. Laurentius ipsi in omnibus ab Ecclesia videtur exæquari, non aliter apparet de illo sentiendum.
139
*Sed certè discursus præfatus minimè ve
Quid circa illud tenendum.
rosimilis reputandus: tunc enim aliquomodo posset admitti, si quod negatur Martyribus videremus Confessoribus attributum, quod tamen non ita accidit: nulli enim Confessorum præter Doctores illud concessum inuenimus, & aliàs Christo Domino, Beatissimæ Virgini, SS. Angelis, Apostolis & Euangelistis, & ex SS. feminis vni D. Mariæ Magdalenæ. Itaque symbolum non tribuitur Sanctorum cuiquam nisi propter specialem aliquam rationem Christo Domino, quia Auctor & consummator fidei, vt D. Paulus loquitur Hebr. 2. Beatissimæ Virgini ab peculiarem cum eo coniunctionem, & ne quidquam solemnitatis eius desit Festis alijs attributæ. Sanctis Angelis, quia cùm concedatur hominum sanctorum plurimis, non debuit prærogatiua ista eisdem penitus denegari, quibus adeò abstrictum se genus humanum deprehendit. Rationem aliam habet Gauantus circa citatam Rubricam Lit. a. 2. non satis genuinam. Vide P. Guyetum Lib. 3. Cap. 28. Quæst. 3. & 4. SS. Apostolis, quia illius auctores, licet aliquæ ab Ecclesia factæ fuerint additiones; & similiter Euangelistis, quia eiusdem cum illis dignitatis, illudque & scripto & viua voce mirabiliter propagarunt. Propter quam rationem id est etiam Doctoribus Ecclesiæ concessum. Diuæ autem Mariæ Magdalenæ, quia Apostolicum quodammodo impleuit officium, Apostolorum Apostola. Pro quo videnda, si placuerit, quæ in Epithalamio diximus num. 741. cuius & iustum encomium in Amphitheatro extat n. 537. & seqq.
140
*Quòd autem Martyribus ab rationem
aliquam peculiarem non tribuatur, ex eo inuerosimile conuincitur, quòd ipsis, non solùm si Patroni aut Titulares, sed etiamsi eorum habeatur insignis Reliquia, conceditur, vt Rubrica in eadem habetur. Cur autem Diuo Laurentio non concedatur, mirum profectò accidit, si enim peculiaris aliqua ratio ad concessionem ostenditur, non videtur pro ipso defuisse, quandoquidem ad præferendum illum Apostolis ipsis suppetijsse conspicimus. Forsitan ideò factum, quia id est D. Ioanni Baptistæ in suæ Natiuitatis celeberrimo Festo denegatum. Licet enim ideò videatur ita dispositum, quia D. Ioannes ex integro ad statum Euangelicæ legis, & noui Testamenti non spectat, secundùm doctam explicationem P. Suarij Tomo 2. in 3. p. Disput. 24. Sect. 6. vers. Hic verò, pro quo symbolum est formatum, quæ ratio in D. Laurentio locum non habet: quia tamen huiusmodi discrimen non potest omnibus esse perspicuum, æqualitas est inter eos circa hanc partem solemnitatis constituta. Quod & Sanctis potest Innocentibus applicari, quia ante Euangelium passi, neque adepti gloriam, nisi post apertas cæli ianuas beneficio sanguinis Redemptoris.
141
*Iam ad rationem ex symbolo deductam.
Tribuitur illud sanctis Religionum, vt solemnitatis portio, ex quo ad ampliorem fieri argumenmentum potest, quæ ex eo ostenditur, quod Gauantus habet in Thesauro Sect. 2. Cap. 2. num. 19. vbi ait à sacra Congregatione Rituum declaratum die 28. Augusti 1628. solemnitatem, de qua in Rubricis agitur respectu Regularium significare quemdam cultum non communem alijs Festis de Kalendario; & respectu Cleri sæcularis pompam exteriorem cum processione, apparatu, concursu, & huiusmodi. Quam quidem explicandi rationem impugnat P. Guyetus Lib. 1. Cap. 13. Quæst. 3. Modus autem explicationis, quam adhibet, minimè est positioni præsenti contrarius, cùm asserat Sanctum consueuisse solemniter celebrari, idem esse ac stato per singulos annos die & officio, quod numquàm omittebatur: ex quo habetur qualitatem Officij, in qua sita est substantialis solemnitas, esse mensuram, & quasi radicem exterioris apparatus, & solemnitatis. Non est inquam contrarius, quia vtrumque solemnitatis modum possunt Regulares in Sanctorum suorum celebratione seruare, vnde & id addere quod addendum Rubrica concedit.
142
*Dico Quartò. Virtute Priuilegiorum,
id quod est à nobis dictum, verosimilius & probabilius euadit. Id videtur compertum, etiamsi dicatur quoad hoc non habere locum communicationem; nam saltim probabile est locum habere, vnde & robur Assertioni constat accrescere. Et Gauantus quidem citato nuper Capite nu. 26. vers. Nequé eo, communicationem negat quoad Festa Sanctorum, vt nequeant ad altiorem ritum attolli: quia non est communicatio quoad omnia, & ita non fit: ergo nec quoad aliqua, cùm non sit maior ratio de vno, quàm de alio. Item in Rubricis Pij V. nulla fuit, neque est certa lex de his officijs, & licet iusta in aliquibus sit caussa, petenda tamen licentia omittendi officium tali die in Breuiario præscriptum, vt aliud de prædictis recitetur, quod in diebus Octauæ est certum excedere concessionem. Sed hæc non vrgent communicatio enim quibus nitatur fundamentis, iam vidimus, de quibus in Thesauro citato loco magis ex professo. Non quidem ad omnia facta communicationis copia, quando omnia, quæ in quibusdam concurrunt, nequeunt alijs conuenienter adaptari: quòd si queant, concessionis amplitudo tenebit, & ita de alijs æqua est ratio.
143
*Dico Quintò. In Societate Iesv tenen
dus circa hoc modus, quem R. P. Generalis præscripserit, vt de more habetur, quia quod ad Pri|uilegia attinet, ab eius dispositione descendit, vnde & communicationem poterit vt libuerit moderari. Stante autem prohibitione an actum contra illam validum sit, licet illicitum, dictum in Thesauro Tit. 12. nu. 166. & seqq.
144
*Dico Sextò. Si aliquem Beatificari con
tingat, & circa illius celebrationem cum Octaua nihil R. P. Generalis in speciali disponat, secundùm prudentes poterit coniecturas solemnitas noua constitui præcedentium exemplarium imitatione, quæ non videtur rationabiliter prohibenda. Aliquoties enim RR. Patres Generales ea, quæ ad ritus huiusmodi spectant, Prouincialium dispositioni relinquunt secundum verosimiles sapientium sententias regulandæ. Sic ante annos non multos consultus Reu. Pater an pro Ecclesiæ Dedicatione huius Diui Pauli Collegij adhiberi posset Octaua, eo quòd consecrata non sit, respondit circa hoc consulendos esse Doctores, & cùm alij affirment, negent alij, solemnitas eius cum Octaua incepta, cum eadem continuatur. Sic etiam cùm circa multitudinem Reliquiarum, quæ in Ecclesia Collegij eiusdem habentur, ad eumdem R. Patrem fuisset transmissa Consultatio à quodam P. Visitatore: An scilicet suus cuique insigni deputandus dies, an ad vnicam festiuam memoriam, aut paucas aliquas, vt alicubi accidit, aduocandæ, nihil esse respondendum prudenter iudicauit; cùm res ista ex Rubricis Decretis, & Doctorum Oraculis possit sufficienter expediri. Et vt præfati Thesauri notitiam aliquam præbeamus, sunt in pretiosis repositorijs ad latus aræ maioris sinistrum Quadraginta tria SS. Martyrum Corpora, & viginti quinque Reliquiæ insignes, cum multis alijs, quibus vltra pretium eisdem genuinum, suum etiam de raritate succrescit. Circa quas moueri aliquæ possent quęstionesquæstiones, sed quia communes illæ, omittendas duxi, de quibus consuli poterit Pasqualigus, de
Pasqualigus.
Sacrificio nouæ legis Tomo 1. Quæst. 261. & seqq. vbi multa scitu digna disquirit, resolutionibus opportunis. Vnde nos ad alia.

BREVIS ADDITIO CIRCA OCTAVAS,

An solis Sanctis Primæ & Secundæ classis conueniant.
145
*SIc visum aliquibus, qui tamen contra se
habent Festum SS. Innocentium, qui Octauam cùm habeant, in neutra prædictarum Classium serie nominati reperiuntur, licet Gauantus in Thesauro Rituum Sect. 6. Cap. 6. num. 4. Secundæ classis esse affirmet, fundamento nullo pro sua adducto positione. Cùm autem Octaua non Duplicium quorumcumque sit, debemus illud saltim vt Duplex maius agnoscere. Si obijcias inter Duplicia maiora non extare, & ita nostrum reddi argumentum infirmum ex eo quòd inter Festa Primæ & Secundæ Classis non inueniatur. Id quidem non vrget: Quia cùm Octauam habeat, neque inter Festa Primæ & Secundæ Classis inueniatur adscriptum, satis ex eo videbatur constare Maioris saltim Duplicis gradum esse eidem tribuendum. Prætereà, vt Gauantus ipse ex Durando affirmat, Festum huiusmodi erat tantum semiduplex ante Pium V. qui Duplex illud effecit, vt testatur idem, nihil amplius, quod
diceret habens circa illius Classem. Erat autem prægrandis eleuatio de semiduplici in Classem aliquam ex duabus, vnde verosimilius est Maioritatem tantùm cum Octaua ob augendam Natalis Domini solemnitatem, tribuisse. Deinde ostenditur ab exemplis: nam Patres B. MARIÆ de Mercede celebrant Festum S. Antonij Abbatis cum Octaua ritu Duplicis maioris, sicut &
Exemplis assertio roborata.
D. Eulaliæ Virginis & Martyris die 12. Februarij. Et hoc pacto videntur à nobis celebrari B. Franciscus Borgia, & B. Aloysius Gonzaga: hic enim ritus Beatificatis concedi solitus, vt tradit Gauantus suprà. Sect. 3. Cap. 12. vers. Ratio Decreti, quod & vsus Patrum Minorum, & (vt credo) aliorum, ostendit.
146
*Neque etiam obstat, quod ex Diui Ste
phani Festo obijci potest, nulla siquidem in serie Classium extat, & tamen esse Secundæ Classis à Gauanto asseritur: Ergo & de Festo sanctorum Innocentium idem potest verosimiliter affirmari. Non inquam obstat. Nam Festum S. Stephani semper vt gradus est habitus superioris, nec Festo D. Laurentij inferius. Vnde Andreas Casteldus in Ceremoniali Clericor. regular. Lib. 3. Cap. 5. nu. 1. Primæ esse Classis non dubitat affirmare. Quod
tamen in Festo SS. Innocentium aliter se habere relinquimus comprobatum. Et potest non inuerosimiliter dici in serie sanctorum Classem habentium non expressum, vt & ad vnam, & ad alteram pertinere posset rationabiliter percenseri. Et quidem cùm Diuo Mathiæ, qui Secundæ Classis est, in Canone Missæ præferatur, aliqualis ex eo potest coniectura formari. Quod enim de prælatione ratione Martyrij dicitur, vt temporis sit ratio habita, in B. Agnete Virgine & Martyre
inferiùs nominata, non esse solidum demonstratur: præfertur D. Cæciliæ Virgini & Martyri antiquiori; sicut & in serie priori Diui Ioannes & Paulus SS. Cosmæ & Damiano inueniuntur antelati priùs coronatis. Alia ergo ratio antelationis est reddenda, quæ ad Diui Protomartyris dignitatem spectet, ob quam debuerit Apostolicæ præponi maiestati. Sicut & Diuus Ioannes Baptista vtrique præmissus; eum enim esse, qui ibidem nominatur, communis sensus scribentium, & sapientium est, & mihi extra dubium, semper enim præcedere solitus, vnde & in Canone sua illi debuit prærogatiua conseruari.
Loading...