*Iuxta hæc ergo satis compertum est;
depositarios Indicos non posse depositorum vsu
ditescere generaliter loquendo; si autem depositum pecuniæ sit, & non clausa, aut obsignata,
cùm functionem accipiat, lucrari per eam possunt
iuxta nuper dicta; reddenda tamen illa eiusdem
omnino valoris, & perfectionis, vel quod interest compensandum: non tamen si non reddatur,
lucrum ex ea factum cedit deponenti, quia vsus
fuit veri domini: & vt non talis esset, fuit fructus
industriæ, vt aliàs
dictũdictum est de Regiis officialibus,
& Prætoribus aliisq́ue. Quod videtur extendendum ad pecuniam, etiam si clausa, & obsignata
tradatur
: quâ erit vti illicitum, sed non restituendum lucrum, si nullum inde damnum emergat
lucro compensandum. Et consequenter idem
dicendum de rebus aliis fungibilibus; si enim per
eas negotietur, lucrum negotiationis acquiret,
etiamsi lex aliqua sit negotiationem prohibens,
iuxta dicta etiam, cùm de præfatis ageremus.
Videatur P. Molina
suprà. Circa iumenta autem
vsus non licet, & est obligationi compensationis
obnoxius, si ex labore
detrimentũdetrimentum alicuius considerationis accipiant, vt ordinariè contingit, dum
onera subire coguntur, aut modis aliis laborare.
Id quod circa seruos non ita videtur faciendum;
quia iumenta securè, & cum vtilitate domini in
pascuis, aut stabulis relinquuntur; cùm tamen
serui non debeant otiosi relinqui. Laborent ergo
quia & manducant, & de aliis ad vitam necessariis à Depositario prouidetur, & vt scrupuli
cessent, labor sit mercedi respondens, & merces
labori, vt scilicet maior non sit, quàm sit illius
|
Pretium ad necessaria pro victu reuocatum. Cùm
autem labor multò esse maior soleat, quàm qui
solo possit victu compensari; quandoquidem vix
quarta pars pretij soleat victui laborantium respondere
: satis ex eo apparet depositarios ad
superabundantium pretij reddendam obligari.
Pro quo est
Lex 1. §.
Si quis. D. Depositi. vbi sic
dicitur:
Si quis seruum custodiendum coruerit fortè
in pristinum;
siquidem merces interuenerit, custodiæ
puto esse actionem aduersus pristinarium ex conducto.
Vbi id Doctores tradunt, & exornant, & colligitur ex doctrina generali eorum, dum docent in
his, quæ habent vsumfructum, vt
equus, vestis, &c.
debere depositarium restituere valorem talis vsus,
si contra Domini voluntatem vtatur: illud enim
& cætera seruos manifestè complectitur. Adducit
autem pro eâ Bonacina
suprà, Doctores plures,
dicens illos ita docere cum S. Thoma 2. 2.
q. 63.
art. 6. cùm tamen in eâ quæstione talis articulus
non sit.
Articulo autem
sexto, quæst. 62. in quâ de
restitutione agit, & depositarij mentionem inserit, de quâ
num. 34. nec verbum quidem de rebus
habentibus vsumfructum; sed in re clarâ non est
cur diutiùs hæreamus; sicut neque circa alia, quæ
vt dixi, communia sunt, vt non sit opus pro Indiis plus aliquid contulisse.