SECTIO XXV.

SECTIO XXV.

Circa gabellas, quando rebus venalibus onus soluendæ certæ quantitatis pecuniæ à Clericis & laicis imponitur. Ad dicta Tomo 1. Thesauri Tit. 3. Cap. 13. § 3.
245
*QVæstio hæc à P. Verricelli propo
nitur in Quæstionibus Moralibus Tract. 5. Quæst. 13. exemplum apponens in bubus, si pro singulis duo aurei soluendi præcipiantur. Et non esse contra Ecclesiasti cam immunitatem affirmat adductis P. Molina Tract. 2. Tomo 3. Disput. 663. n. 5. vers. Ex eo. P. Thoma Sancio Tomo 1. Consilior. Lib. 2. Cap. 4. Dub. 55. n. 40. P. Layman Lib. 3. Parte 1. Cap. 3. n. 4. Emmanuele Rodericio Tomo 3. Quæst. 74. Arti. 7. & in Summa Tomo 4. Cap. 166. n. 7. P. Henriquez Lib. 10. Cap. 15. n. 5. in Glossa Lit. V. Maldero 2. 2. Tract. 5. Cap. 6. Dub. 11. Cardinali Lugo Tomo 2. de Iustitia Disput. 36. Sect. 9. num. 142. Siluestro, Rosella, Richardo, Astensi, Lopez, Coriolano, P. Azorio Tomo 3. Lib. 5. Cap. 20. Quæs. 2. Duardo, & pluribus Iurisperitis. Probat ex eo quòd onus dictum non est innexum contractui secundùm se, sed ab illo separabile, & ita non est contra immunitatem, quia imponitur rei laicali. Item quia onus illud vt grauamen est Ecclesiasticorum, per accidens id habet: quemadmodum vectigal, quod Mercatores soluunt, Ecclesiasticos grauat, quia ratione illius augentur pretia, nec tamen proptereà contra Ecclesiasticam militat libertatem.
246
*Addit, etiamsi attentis circumstantijs
Eius pro Asserto rationes.
appareat Principem habuisse intentionem indirectè extorquendi à Clericis sua impositione gabellam, si natura sua tantùm grauet laicos, & per accidens Clericos, non esse contra Ecclesiasti cam immunitatem ex P. Suario Tomo 5. in 3. p. Disput. 21. Sect. 2. n. 91. & Castillo de Tertijs Cap. 9. n. 54. contra Siluestrum, Angelum, & Cardinalem Lugo, Quia malus animus non facit, quòd res, quæ aliôquin non erat contra iustitiam, sit contra illam. Vnde si petita licentia à summo Pontifice directè grauandi Clericos, eâque denegata, modum prædictum exigendi gabellam, qua illi ad ipsam soluendam per accidens adigantur, adhibeat Princeps, non erit ille Ecclesiasticæ immunitati contrarius. Quod confirmat ex multorum sententia asserentium posse quempiam vt effugiat obligationem legis, locum mutare, & etiam assumere habitum Clericalem absque animo perseuerandi in Clericatu, sed fraudandi gabellas, sine immunitatis prædictæ læsione. Ergo & licebit Principi non valenti id obtinere precibus, quod sibi necessarium iudicat, ad licitam aliàs artem commodi ab Ecclesia extorquendi confugere, præfato inquam, aut alio simili.
247
*Dico Primò. Impositio oneris præfati
est contra immunitatem Ecclesiasticam. Sic à Nobis statutum citato Thesauri loco, vbi & de Auctoribus pro sententia opposita stantibus, aut pro eius probabilitate. Legendos cautè admonet Diana Parte 1. Tract. 2. Resolut. 83. vbi Emmanuelem, Megalam, & Gutierrez pro sua & nostra adducit, quam & probabiliorem fatetur P. Fagundez de Iustitia Lib. 5. Cap. 11. n. 26. P. Lessius Lib. 2. de Iustitia Cap. 33. num. 25. P. Gaspar Hurtadus Disput. 14. de eadem Difficult. 13. Bonacina Tomo 2. Disputat. 2. de Restitutione Quæst. 9. Puncto 2. n. 4. Thomas Delbene de Immunitate Ecclesiastica Parte 1. Cap. 5. Dubit. 7. Sect. 12. & plures alij apud P. Thomam Sancium Tomo 2. Consiliorum moralium Lib. 2. Cap. 4. Dub. 55. n. 12. generaliter asserentes non teneri Ecclesiasticos contribuere ad ea, quæ remotè tantùm & indirectè in eorum vtilitatem cedunt. Et licet sint, qui concedunt, addunt tamen ex illis multi necessariam esse ad id Pontificiam concessionem, quos ipse Pater refert & sequitur n. 27. pro quo & Nos citato Tit. 3. §. 5. Licet autem illi de gabella videantur agere, in cuius impositione Ecclesiastici expressè comprehenduntur, vt in aliquibus Hispaniæ legibus, de quibus P. Sancius suprà nu. 13. idem sanè, quando illi non exprimuntur, si idem sint subituri onus, ac si ipsorum haberetur expressio, quæ & fieri sine scrupulo | posset, cùm de obligatione constare possent Principes profiteri. Vnde & constat nullius esse momenti, si impositio hoc aut illo nomine vocitetur, cùm reipsa idem onus subeatur.
248
*Probatio ex grauamine desumitur, quod
Ecclesiasticis imponitur, de quo §§. citatis, ab Apostolica Sede multipliciter condemnatum, vnde res hęchæc in Christiana Republica semper visa est scrupulo plena, & quæsiti modi, ne cùm de impositione agitur, Clericalis libertas communi exactione lædatur, quod in hoc regno Peruuiano satis est religiosè consultum, vbi si aliquid minùs congruum aliquando dispositum, quantocyùs emendatum. Nec satisfaciunt qui dicunt grauamen dictum se habere peraccidens: quia neque
Notanda doctrina.
peraccidens potest Ecclesiastica immunitas violari, nisi quando aliquid sequitur contra agentis voluntatem, & nequit euitari, stante absoluta conuenientia ex parte illius, vt si gabella aliqua imponeretur, quæ absolutè censeretur necessaria, in cuius tamen vsu moraliter esset impossibilis discretio inter Ecclesiasticos & laicos, vnde & esset commune grauamen. Et ita accidit in gabellis, quæ pro mercibus imponuntur, ex quibus grauantur Clerici, cùm cariùs emant: esset enim negotium plusquàm difficile, si circa emptores Ecclesiasticos cura deberet pretij minuendi à venditoribus cum periculo violandæ immunitatis haberi. In casu autem nostro manifestum est pro Ecclesiasticis exceptionem posse constitui, in quo nulla est difficultas. Neque etiam dici potest id, quod ab Ecclesiasticis exigitur, esse parui momenti, cùm constet in fine anni ad summam considerabilem peruenire, respectu etiam singulorum, nam & quotidie comedunt & bibunt, & annus habet dies 365. & non vno solent anno grauamina ista durare. Quòd si reuerà, vt dicitur, quæ ab Ecclesiasticis eliciuntur parui momenti sunt, cur illa Principes non dimittunt, & religiosos se & liberales in dimissione huiusmodi probaturi.
249
*Dico Secundò. Quando ex circumstan
tijs constat intentio imponentis gabellam erga Ecclesiasticorum grauamen, certius est esse illam iniustam, & immunitatem Ecclesiasticam violari. Constat ex dictis, & in casu proposito num. 246. vrgentissima est probatio, quando petens à Summo Pontifice, non impetrat, & ad suffragium gabellæ prouocat, vult enim per vitiosum sanè circuitum consequi, quod directa non potuit semita comparare. Ideò enim petiuit, quia alia non suppetebat secura via: quādoquando ergo illam amplectitur, nequit profectò esse securus. Quòd si dicatur petiuisse vt certius & securiùs ageret, ex negatione intelligere potest non esse securum & tutum contra negantis agere voluntatem, qui ideò negauit quia minimè conueniens iudicauit. Neque exempla vrgent: vadens enim ad locum, in quo non obligat præceptum, nihil facit contra voluntatem præcipientis speciali loco addicta, vt ex tenore est ipsius præcepti compertum. Quod & de accipiente Ordines pariter asserendum: gabella siquidem statui est laicali addicta sine obligatione vlla non assumendi perfectiorem, in quo illa non obliget, & ita ad illum non se extendit. In casu autem nostro recursus ad gabellam non releuat imponentem, quia & pro illa non imponenda obligatio vrget, cùm & eadem sit ratio ac si directè contra Ecclesiasticos poneretur, & in circumstantijs dictis Pontificis sit manifesta voluntas. De hoc dictum citato nu. 117. & 118. cum Cardinali Lugo & P. Thoma Sancio, isto ab imposito à Cardinali alieno sensu pariter vindicato.
250
*Dico Tertiò. Cùm opposita sententia
aliquali probabilitate non careat, si aliquando accideret vt Principes eam ad praxim adsciscant, non sunt excitandæ turbæ, sed ab Ecclesiasticis vrbano & sedato agendum stylo, quo si non ad optata peruenerint, sustinendum patienter, & res Deo fiducialiter committenda, vt admonui citato Titulo cum P. Henriquez nu. 135. & eo in casu huius generis contingentia magnum quoddam vitatum scandalorum profluuium, sic prudenti obsecundante Prælato, & exitu quidem felici pro ijs, qui se grauatos iuiustèiniustè querebantur. Pro quo & præstat P. Verricelli suprà Quæst.
P. Verricel.
1. nu. 16. sic locutum excepisse: Tamen cùm falsitas opinionis non ita liquidò appareat, nec sit manifesta: cùm etiam doctißimus falli poßit in cognoscenda falsitate opinionis, meritò excusatur quis, si eam sequatur: qua ratione puto excusandos Regios ministros, qui multa contra immunitatem Ecclesiasticam committunt. Cùm enim vnius grauis Doctoris auctoritas faciat opinionem probabilem, quamuis sit contra communem, vt docent Sanchez in Summa lib. 1. cap. 9. nu. 14. Diana Par. 4. Tract. 4. Resolut. 30. Castillo de Tertijs cap. 12. nu. 39. ideò omninò excusandus est, vel saltem non erit crassa ignorantia, si vir doctus putet aliquam opinionem (reuera falsam) esse probabilem. Verùm excusandus non est, quando, aut scit esse falsam opinionem, aut dubitat, & facillimè poterat instrui, & negligit, est enim tunc ignorantia crassa, quæ non excusat in conscientia à censura.
151
*Hæc ille, qui de opinione locutus ali
quorum, qui censent posse laicum iudicem cognoscere de familia laica Episcopi apud Dianam Parte 1. Tract. 2. Resolut. 98. Parte 4. Tractat. 1. Resolut. 30. Parte 5. Tract. 1. Resolut. 1. & Parte 6. Tractat. 2. Resol. 1. circa quod sic idem: & quamuis hæc opinio falsa sit, cùm Theologi omnes, quibus in hac materia credendum est, eam vt falsam reijciant, & opinio quæ tamquam falsa reijcitur, à ceteris Doctoribus non poßit sequi in conscientia, vt docet Sanchez in Summa Lib. 1. Cap. 9. nu. 11. qui affert Vasquez & Sayrum. Sic ille, qui in eo quod ait de Theologorum consensu manifestè deceptus, quandoquidem P. Suarez contra Regem Angliæ Lib. 4. Cap. 29. num. 9. vt videre in Diana potuit citata Resolut. 1. Par. 6. contrarium censuit. Et vt sunt hominum diuersa iudicia, in his materijs potiùs standum esse & credendum Canonistis quàm Theologis, affirmat idem Diana ibidem Resolut. 4. vers. Vnde ex his, & ex eo capite
reijciendam sententiam P. Suarij, pro quo ita scribit: Vnde ex his omnibus supra dictis apparet quàm parui facienda sit auctoritas P. Suarez, licet alioquin viri doctißmi, & insignis litteraturæ, asserentis familiam laicam Episcopi non gaudere priuilegio fori, ex Cap. finali, de Offic. Archidia. &c. Vbi pugnantia profert, scilicet P. Suarium visum esse doctissimum, & insignis litteraturæ, eius tamen parui faciendam auctoritatem; cùm sit comper|tum virum huiusmodi non posse non sententiæ suæ auctoritatem non faciendam parui conciliaare, vt est omnium de opinionum probabilitate agentium constans sensus. Quidquid de hoc sit, sententia nostræ opposita, non eas patitur qualitates, de quibus citati Scriptores, vnde contra illam non est nimis acerbè conclamandum, sed id, quod admonuimus, faciendum.
Loading...