Ex cineribus Sacri Corporis vt poßit Reliquia constitui, membri alicuius similitudine conformata.

1115
*DE Reliquia S. Valeriani Martyris di
ctum P. 9. n. 25. & 72. quæ ex eius est cineribus compacta, & caput ipsius ita repræsentat, vt licet subtiliter efformatum, facilè caput non esse S. Martyris comperiatur; licet non ita propè inspectum, indubitata capitis figura in oculos incurrat, parui quidem, & puerilis, ac instar Corei, cùm osseum nihil pro Cranio exhibendo possit deprehendi. Et dubitatum quomodo id ritè stare queat, cùm à sinceritate & veritate, qua res istæ tractari quidem præ alijs multis debent, videatur alienum. Caput proponitur, quod tamen reuera caput non est; & cùm tale non sit, vt tale tamen ab ijs, qui de compactione nihil sciunt, adoratur. Licet autem caput præ membris alijs peculiarem adorationem non mereatur: habet tamen specialem titulum æstimationis, vtpotè membrum præcipuum, & ea consideratione colitur, & magis censetur pretiosum. Præterquam quòd ad compactionem dictam aliquid, & non parùm, ex materia extranea debuit adhiberi, vnde commixtio quædam est partium Sacri Corporis, & aliarum communium, quibus religiosus cultus minimè debeatur. Qua ratione tradunt communiter de hoc agentes scriptores Reliquias Sanctorum permixtas alijs, quæ Sanctorum ab Ecclesia Canonizatorum non sunt, non posse publicè adorandas proponi, vt videri potest apud P. Thomam Sancium lib. 2. in Decalogum. Cap. 43. n. 12. vbi Canonizatorum nomine, etiam Beatificati veniunt, iuxta dicta. Sect. 18.
1116
*Circa quod ego quidem figmentis istis
non vterer, si res meo esset disponenda iudicio, iuxta dicta enim sinceriùs, simpliciùs, & veraciùs circa hæc agendum est, ne ex hac parte noua hæreticis calumniandi & irridendi occasio præbeatur. Et nouum hoc compingendi Sanctorum membra ex pulueribus videtur inuentum: in quo cùm confricandæ, subigendæ, & ad massam iterata contrectatione redigendæ Reliquiæ sint, indecentia non leuis apparet; cùm constet illas esse summa cum veneratione tractandas; pro quo videnda quæ diximus Sect. 2. Accedit compactionem istam non videri diuturnam esse futuram, & ita figuratum caput dispungendum, ex quo fiet, vt indecora congeries partium subsequatur, & ita minimè decens spectaculum. Id autem quod dici potest de adoratione, quæ hoc pacto obtinetur, cùm aliàs cineres in nullam redigi formam queant, sub qua adorandi proponantur. Non videtur vrgere; quia in vase aliquo concludi possunt, & cum eius nomine, cuius sunt, proponi: neque enim opus est vt videri à populo possint: immò conformius est Ecclesiæ spiritui, vt videri passim nequeant. Sic enim Innocentius Tertius in Cap. Cùm ex eo de Reliq. & Vener. Sanct. vbi ita statuit: Antiquæ Reliquiæ amodò extra capsam non ostendantur. Sic ille.
1117
*Quia verò dispositio præfata non vide
tur Sanctuarij Apostolici displicuisse Prælato, toleranda est, & ad præfata dicendum id quod adhibetur fictionis prouida attentione cauendum, vt scilicet curetur eos, qui Sacrum Caput pro adoratione expositum fuerint venerati, rei totius notitiam habeant: quòd si aliqui minùs instructi adorauerint, non erit error præiudicialis, quoad substantiam enim nulla in partibus est diuersitas, neque semper obligatio vrget pro illis euitandis, vt apparet ex dictis circa Reliquias, quæ diuersis in locis asseruantur, & quorum tantùm probabilis habetur certitudo. In nominum impositione respectu earum, quæ ad eos spectant, quorum illa ignorantur. Et Ecclesia in Festo Natiuitatis Domini annos creati mundi recenset supputatione minùs recepta, præsertim apud Recentiores. Et sic in alijs.
1118
*Id autem quod de admistione glutinis
dicitur, parùm videtur vrgere, quia id, quod additur pro ornatu & meliori consistentia Reliquiarum, non videtur sinceritatem violare. Sic Sacrum Corporale amydo perpolitur; & vino, | cuius futurus vsus in Missa, addi aliquid solet, quo purius efficiatur. Duæ etiam ossis partes glutine copulari solitæ, & dum illa èex sepulchris eruuntur, terræ aliquid adhærescit. In eo autem quod dicitur de commixtione Reliquiarum Sacrarum cum alijs, quibus non est cultus ab Ecclesia decretus, responsio est obuia, iuxta nuper dicta, quia quod admiscetur Reliquijs, non est ad earum ornatum, aut meliorem dispositionem conducens. Propter quam rationem graues scri
DtDe Cruce Reliquijs ornata.
ptores censent posse Crucem publicè exponendam ornari Reliquijs non Canonizatorum, vt videri potest apud P. Sancium suprà nu. 17. vbi de non approbatis ab Episcopo loquitur, sicut & Leander Tomo 6. Tract. 7. Quæst. 16. qui alios adducit. Licet autem de non approbatis tantùm loquantur, eorum rationes ad non Canonizatos videntur extendi: quod ad institutum præsens nihil officit, cùm sufficiat non approbatas proponi, quod absolutè non licet, quando per se proponuntur, & ratione ornatus licitum iudicatur.
1119
*Dixi rationes prædictorum Auctorum
ad Reliquias non Canonizatorum extendi: tum quia adorandæ non proponuntur; tum etiam quia licet adorari contingat, id tantùm est cultu priuato, ad quem solent proponi, vt ait P. Palaus
P. Palaus.
Tomo 2. Disput. 1. de Adoratione. Puncto 6. nu. 11. priuatus autem cultus non Canonizatis potest
Leander à Sacrament.
exhiberi, vt est communis Doctorum sensus, de quo Sect. 4. & ex citato scriptore sic pronuntiat Leander in fine citatæ Quæstionis: Cùm Crux in Altari collocatur, non Reliquiæ, sed Crux ipsa adoranda proponitur: quod verò vnus, vel alius tunc Reliquias in Cruce inclusas adoret, id est per accidens, & ad priuatum cultum pertinet, non ad publicum, ad quem solum requiritur, Papæ, vel Episcopi approbatio. Sic ille. Ex quo id videtur sequi, quod nuper dicebamus, Reliquias scilicet non Canonizatorum posse inclusas in Cruce collocari, quia & adorari priuato cultu possunt. Circa
quod tamen difficultas esse potest, quia priuato cultu licitum quidem est venerari eos, qui opinione sanctitatis mortui sunt, cuius opinionis notitiam quis habet. Atqui Reliquiæ huiusmodi si in Cruce, aut aliàs exponantur, adorari poterunt ab ijs, qui ignorant, quorum non illæ sint, dum supponunt futuras Sanctorum, vt communiter esse solent: in quo quidem graue videtur absurdum. Propter quam rationem vetitum à Sede Apostolica ne imagines non Canonizatorum exponantur in Ecclesijs etiam habitu supplieis, adorantis scilicet Christum aut Virginem quia licet quasi in obliquo ponatur, venerationem tamen præsefert, quam Vrbanus suo Decreto prohibuit verbis illis: Imagines, aliaque præ
dicta, & quodcumque aliud venerationem & cultum præferens & indicans. Sic die 13. Martij 1625. pro quo & Alexander VII.
1120
*Ad quod quidem dici potest eum, qui
Doctrinalis responsio.
Reliquias in Cruce positas veneratur ex communi illo conceptu de illarum veritate, non plus venerationis illis velle exhibere, quàm ipsæ mereantur: vnde & eas, quæ Canonizatorum non sunt, si fortè adsint, eo venerationis gradu colere intendit, qui licitè ipsis potest impendi. Licet autem omnes Canonizatorum esse existimet; illa tamen intentio generalis iuxta rationem regulata in eo viget, vt si Canonizatorum non sit, modus in eo debitus teneatur. Quemadmodùm quando quis adorat Eucharistiam, Christi Corpus adorat, quod verè ibi esse existimat. Quia verò accidere potest vt legitima defuerit Consecratio; intentio alia præualet, iuxta quam adorare non intendit, Consecratione legitima deficiente. Quod autem de Pontificia prohibitione adductum, ita explicandum, vt venerationem & cultum excludat, pro quo per se & directè, quæ ad non Canonizatos pertinent, exponuntur: non ita quæ ad ornatum; & quia imagines etiam habitu supplicis ad ornatum non pertinent, ideò specialiter prohibentur. Quamquàm circa hoc
Quid circa praxim.
non videatur Decretum in praxi receptum: videmus enim imagines huiusmodi sine vllo de pingi scrupulo, & publicè in Ecclesijs collocari. Immò & habitu non supplicis, quatenus videntur in Altarium tabernaculis aliquomodo ad ornatum pertinere; quia non in loco præcipuo, sed hinc & inde reponuntur. Sic ergo saluari vsus prædictus potest; expedit tamen vt Pontificia Decreta ad vnguem obseruentur, & quod illis videtur aduersum penitus euitetur.
Loading...