CAPVT IV.

CAPVT IV.

An Religiosi Indorum Parochi ad examen ab Ordinario faciendum teneantur.
26
*DVrus est hic sermo, sed necessariò
Examinis necessitas.
deuorandus abiis, qui vel zelo salutis Indorum munus Parochiale suscipiunt, vel propriæ vtilitatis intuitu: cùm enim amatur, vt est præclara Diui Bernardi sententia, aut non laboratur, aut labor amatur. Est illud ad prædicta consequens: si enim approbandi ab Episcopis, de eorum est sufficientiâ sufficiens etiam necessariò iudicium efformandum: vnde si aliàs de illa non constet, per examen notitia comparanda. Si inquam aliàs non constet: constare enim potest, & ita examinis obligatio cessa
Nisi de sufficientiâ constat.
bit, non obstante Decreto Concilij Tridentini Seßione 24. Cap. 18. de Reformat. quia ad formam illam non tenentur Regulares in Beneficiis, quæ ipsis conferri consueuerunt, prout est à Congregatione Cardinalium declaratum, sic referente Gonzalez ad Regulam 8. Cancellariæ. Glossâ 6. num. 162. & Nicolao Garcia de Beneficijs
Nec obitareobstare Regiam SchedulāSchedulam.
Parte 9. Cap. 2. num. 197. & seq. Pro quo & faciunt quæ circa hoc tradunt Doctores adducti à à Dom. Solorzano Lib. 3. Cap. 6. num. 20. & seqq. Sicut enim non est obligatio totius formulæ obseruandæ, ita neque alicuius eius partis, circa quam nihil est specialiùs declaratum. Et quemadmodum in approbandis Confessariis examen requiritur; additur tamen Aut aliàs idoneus iudicetur, ita & in præsenti intelligendum. Neque obstat Schedula Regia Ann. 1634. de quâ Dom. Solorzanus Cap. 17. num. 14 in qua sic dicitur: y para ser Curas los dichos Religiosos, aunque sean Superiores de las Casas, o Conuentos, donde moran y habitan, y son como Cabeceras de las dichas Dotrinas, deben, y han de ser examinados por los Obispos y Ordinarios Seculares, y por sus examinadores en el distrito de las dichas Dotrinas. Pues ninguno puede cuydar de esta ocupacion Christianamente sin licencia suya. Y en el IdionaIdioma tambien lo deben ser, por la persona, que se diputa para esta enseñanza. Sic ibi. Non inquam obstat, quia totum id debet intelligi secundùm Canonicas dispositiones: neque enim Reges nostri Piissimi & Religiosissimi addere in rebus hujusmodi obligationes intendunt, quæ ad Superiorem potestatem spectant, sed eorum, quæ disposita sunt, executionem vrgere. Cùm ergo Religiosi ad dictam formam seruandam non sint à Concilio obligati, neque ratione Regij rescripti existimandum est obligationis aliquid accreuisse. Vnde neque cùm examinandi illi sunt, necessarium est vt illud per
Examinatores Synodales fiat, sed vel per Episcopum ipsum, aut per alios sibi benè visos. Sicut neque per magistrum Indici idiomatis, quia & in hoc esse sufficiens notitia sine examine potest: & vt habenda per illud sit, alij esse Examinatores possunt, quibus non minùs confidere Ordinarius queat: immò si ipse Indici idiomatis gnarus sit, vt sunt aliqui, nullus eo meliùs rem istam poterit explorare. Et similiter exponendum est, quod habetur in alia Schedula Ann. 1603. Die 14. Nouembris, de qua citatus Auctor Cap. illo 17. num. 13. vbi tamen de Examinatoribus nihil sed tantùm Sin ser primero examinado y aprobado por el Prælado de aquella DiocesiDiocesis, asi en quanto à la suficiencia, como en la lengua &c. Vt autem ea, quæ ad hoc spectant pleniùs habeantur,
27
*Dico Primò. Religiosi, qui sine appro
batione Episcopi in administrationem Parochialem se ingerunt, mortaliter peccant. Probatur. Quia in re grauissimâ Pontificis & Patroni mandata transgrediuntur, & iura Episcopalia violant.
Dico secundò. Præfati nequeunt emolumenta Beneficij percipere, & si percipiant, ad restitu
tionem tenentur, faciendam Ecclesiæ, iis exceptis, quæ pro alimentis consumpta, & possunt aliqualiter eorum labori respondere. Dixi aliqualiter, quia non debet fieri similis computatio cum iis, quæ legitimo Parocho tribuuntur: illi enim, qui sine approbatione administrat, multò minus tribuendum est, quia est quasi vltroneus venditor, cuius merces vilescunt, ita enim & hujus vilescit labor pro dimidia parte, vt multi circa prædictos affirmant.
28
*Dico tertiò. Semel examinatus pro vnâ
Parochiâ, si ad aliam transeat; debet examinari, si in alio Episcopatu, aut alterius linguæ sit. Sic deciditur in Regiâ Schedulâ citatâ Ann. 1634. Habet autem eamdem limitationem, Nisi aliàs idoneus iudicetur, propter dicta. num. 26.
29
*Dico quartò. Quando in eodem Epis
copatu Religiosus ad Parochiam diuersæ linguæ transit, non debet nisi circa illam examinari. Probatur ex præfatâ Schedulâ, in qua sit dicitur: Los examinados y aprobados vna vez no han de noluervoluer à serlo, ni por los proprios Arzopispos, y Obispos, ni por sus sucessores. Y esto se ha de entender para el mismo
Regia ShedulaSchedula.
Arzobispado, ò Obispado, en que fueren examinados, y en que se les vbiera dado, y diere la aprobacion, como à tales Curas sin limitacion alguna. Mas si sobreuiniere causa, que lo pida, ô por demeritos en la suficiencia, ô falta del Idioma, ô por suceder, como de Ordinario sucede, que traten de mudarse ô pasarse à otra Dotrina, en que aya, ô se hable otra lengua, es justo que se examinen; y declaro que pueden y deben ser examinados de nueuo; porque ya no se halla en ellos aquella suficiencia, que merecia la primera aprobacion, y asi lo podran hacer y mandar los Azorbispos, ô Obispos para quietud de sus conciencias.
Hæc ibi. Ex quorum tenore colligitur pro eo tantùm examen requiri, cuius sufficientia primam approbationem non meruit: atqui circa solam linguæ sufficientiam hoc contingit, quia circa illam examen non præcessit: ergo circa alia non est illud adhibendum.
30
*Dico quintò. Vt demerita propter defe
ctum sufficientiæ, & peritiæ in idiomate Indico, ad nouum examen sufficiant, non debent plenè probari, sic enim ad examen veniendum non est, cùm de insufficientiâ constet, & ita Schedula non est sic intelligenda. Tunc ergo adhibendum illud, quando rumor talis est, indicia, & quærimoniæ Indorum, vel aliorum relationes. In re enim tanti momenti prouidere Episcopi spirituali saluti ouium suarum debent, & id præstare, quod diues ille, apud quem villicus diffamatus est, dum | eum accersens dixit: Redde rationem villicationis tuæ Lucæ. 16. num. 1. & 2. Neque enim iniuria aliqua in hoc interuenit, dum sine iuridicâ probatione ad examen accersitur, quia examen non est grauamen aliquod irreparabile, & in eo, optimâ ratione redditâ, Religiosus cumulum meritorum adauget, & famæ suæ dispendium amolitur. Quia verò hæc, quæ contra Indorum Parochos dici possunt, difficilis probationis sunt vt ad examen deueniatur minùs multò necessarium est, quàm vt ad inquisitionem iuridicam, iuxta ea, quæ in Iure Canonico disponuntur. Et specialiter in Cap. Qualiter & quando 2. de accusationibus, vbi citatus Euangelij locus adducitur. Iuuat autem, quod in fine citati Capitis habetur, dum sic concludit Innocentius Tertius iuxta Concilium Lateranense: Hunc autem ordinem contra Regulares personas non credimus vsquequaque
seruandum, quæ, cùm caussa requirit, faciliùs & liberiùs à suis possunt administrationibus amoueri. Sic ille. Quod quidem in administrationibus, de quibus agimus, maximè verum habet, quæ Religiosorum propriæ non sunt, & in quibus ingentia damna potest adducere solitudo. Pro quo est Cap. Monachi, de statu Monachorum, in quo
sic dicitur: Nec soli inter Seculares homines spiritualium hostium conflictum expectent, Salomone dicente, Væ soli, quia, cùm ceciderit, non est qui subleuet eum. Eccles. 4. v. 10. Sic ibi, ex Concilio etiam Lateranensi, vbi ad Parochialem curam respectus habetur; sic enim ibidem præmissum: Nec singuli per villas & oppida, per quascumque Parochiales ponantur Ecclesias, sed in maiori Conuentu, aut cum aliquibus fratribus maneant: nec soli &c. Pro eodem est Cap. Illud 7. quæst. 1. & Cap. In omnibus, 81. dist.
31
*Dico sextò. Vt Religiosus tempore va
cantis Beneficij, aut absentiæ Parochi administret, non est necessaria approbatio Episcopi specialis, sed à Prælato poterit Religiosus alius adhiberi. Id probo. Quia per Bullam Pij V. possunt sine licentiâ tali ad Parochiale munus applicari: etsi autem illa temperata sit, iuxta dicta Cap. præced. totum illud in ordine ad prouisionem Parochorum est, quibus est facienda collatio: atque circa interinarios nihil derogatum est; vnde neque examen debet præmitti, quia illud pro Canonicâ institutione, & præcedenti approbatione præmittitur. Non debet autem vacationis tempus ex industriâ pro commodis temporarijs
interim seruientis prorogari: quia id non sine injuriâ Patroni fit, & est contra ipsius Beneficij institutionem, quod per proprietarium administrari debet, cùm ij, qui ad tempus præficiuntur, minùs diligenter, & sic non sine Ecclesiæ damnis, vt experientia docet, administrent. In quo tamen paruitas materiæ esse potest, & vnius mensis spatium non videtur mortalis culpæ damnandum, quia comparatione triennij, aut quadriennij, pro quo solet conferri, pars magna non est. Et in Parochialibus Beneficijs Laicorum quatuor menses Ordinarijs conceduntur in Indijs; licet hoc permissio potiùs sit, quàm facultas, cùm Concilium Tridentinum. Seßione 24. Cap. 18. de
Reformat. decem dies assignet; licet addat: vel aliud tempus ab Episcopo præscribendum: quod certè proportionatum esse debet, vt non sit pauciorum, ita vt commodè prouisio fieri possit: neque ita plurium, vt præfatus numerus enormiter excedatur. Et ita vltra alios decem dies prorogari non posse, ex Bulla Pij V. & duobus Prouincialibus Concilijs refert Zerola Parte 1. verb.
Zerola.
Parochia §. 2. Dub. 3. Sed Indijs, propter distantiam, plus aliquid indulgendum. In quo quidem Episcopi peccare grauiter possunt, dum propter humanos respectus hujusmodi differunt prouisiones.
Loading...