ASSERTIO I.

ASSERTIO I.

Indulgentia concessa ab Archiepiscopo pro visitantibus Sanctuarium potest à Successoribus multiplicari.
POtest ergo Successor similem 40. dierum In
dulgentiam concedere, & sic alij, dum illud steterit, & staturum credimus vsque ad finem sæculi. Sunt qui id negent, vt videri potest apud
Corduba.
Cordubam Lib. 5. Quæstionarij quæst. 14. Proposit. 3. vbi ita scribit: Si Episcopus dedit. 40. dies Indulgentiæ, & eius successor totidem, non valet nisi pro vnica Indulgentia. 40. dierum, vt ait Geminianus in Cap. final. de pœnit. & remiss. lib. 6. ex mente Ioannis Andreæ in Addit. Specul. quia per talem multiplicationem perueniri potest contra intentum decreti Cap. Cùm ex eo de pœnit. & remiss. Hoc ergo limitarem quando in eodem casu, seu pro eâdem vice vterque prædictorum concederet: secus si in diuersis, quia sic videtur de mente dicti Cap. Cùm ex eo. Sic ille. Pro quo & P. HedriquezHenriquez, cuius verba dedimus nu. 330. in GlassaGlossa adducens Cordubam cum citatis ab ipso, & prætereà Rosellam v. Indulgentia §. 5.
343
*Sed Assertionem propositam tuentur Paludanus in 4. dist. 20. quæst. 4. num. 43. P. Suarez eum adducens Tomo 4. Disputat. 55. Sect. 3. nu. 5. vbi ita scribit: & ideò non videtur prohibitum, quòd à pluribus Episcopis vel succeßiuè, vel simul, si iurisdictionem habeant poßint plures quadragenæ concedi pro anniuersario die Dedicationis, vel alia simili caussa, quia nec locus fit incapax secundæ Indulgentiæ propter priorem, neque actio vnius Episcopi impedit alterius potestatem, neque illa conditio in illo textu, vel in alio, tamquàm necessaria ponitur. Hæc ille. P. Filliucius Tomo 1. Tract. 8. n. 89. vti certum, & extra controuersiam id videtur statuere, & maiori quidem cum fundamento, quàm P. Mendus, dum oppositum simili tenore proponit in Expositione Bullæ Cruciatæ Disp. 6. num. 19. Nam rationes à P. Suarez propositæ videntur rem moraliter demonstrare: vnde securissimè possunt Episcopi huiusmodi praxim
Obiecti disijciuntur.
amplecti.
344
*Neque vrget quod P. Henriquez ex Iurisperitis illis adducit, qui in re purè Theologica minùs sunt audiendi, qualis est præsens, vt & plures ex ipsis non verentur ingenuè profiteri, vt videri potest apud Dom. Barbosam de potestate Episcopi Allegat. 1. nu. 31. pro quo & Alexander Lib. 2. Consil. 1. nu. 10. Non inquam vrget, quia inconueniens illud de peruentione contra intentum Cap. Cùm ex eo, reuera tale non est, cùm concessiones Episcopales ita possint multiplicari, vt per illas id obtineri queat, quod per annalem Indulgentiam, vt vidimus nu. 331. Vnde & citata Cordubæ præfata ratio non videtur placuisse, quandoquidem, vt vidimus, Indulgentiam quadragenariam multiplicari posse concedit, pro diuersis vicibus. Si ergo Episcopus concedat, visitanti tali die Indulgentiam dictam, & Successor, pro alia, & sic alij, ex tali multiplicatione id proculdubiò obtinebitur, quod annali concessione. Id autem quod ait P. Henriquez successorem eius, qui Indulgentiam concessit, reputari, eumdem Prælatum, debuisset ab ipso probari in ordine ad præsentem effectum: cùm id facilè possit negari. Et quidem ratio illa nimiùm videtur probare: ex ea enim fieret Episcopum successorem non posse pro actione aliqua pia Indulgentiam concedere, pro qua eam antecessor minimè concedere voluisset, quia vnus reputantur Prælatus, vnde & negare debet, quod alium negasse deprehendit. Et Eligius quidem Bassæus Tomo 1. v. Indulgentia 2. nu. 12. Simili vtitur ratione vt probet Successorem posse Indulgentiam ab antecessore concessam reuocare, quia videlicet vna persona cum illo reputatur, cùm succedat eâdem auctoritate. Sed verò ex prædicta ratione oppositum potiùs iuxta dicta elicere potuisset; neque ad assertionem prædictam comprobandam ad eas est opus subtiles & facilè refutabiles considerationes recurrere; quandoquidem stante absoluta distinctione & pluralitate, optima redditur ratio vt id possit successor, quod asseritur, quia scilicet cum omninò simili auctoritate succedit, cui antecessor incommodare non potuit sua concessione. Fateor citatum Scriptorem in eo loquendi modo ducem habuisse minimè contemnendum, vt videri potest apud P. Suarez Disput. 57. Sect. 2. num. 5. Sed stet quod scripsimus cum bona vtriusque venia.
Loading...