R.

R.

REPRESALIAE.

REPRESALIÆ.

897
*REpræsaliæ iuxta Syluestrum verb. de
Quid represaliæ Syluester.
illis, dictæ sunt à re, & prehendo, quasi iteratæ apprehensiones: sicut cùm quis apprehendit res alienas illius, qui apprehenderat suas, & sumuntur dupliciter, primò pro ipsa actuali reprehensione, & auctoritate concessa reprehendendi, & sic loquimur. Igitur represaliæ sunt potestas capiendi, & detinendi aliena, collata à Principe vel ciuitate, in recompensationem damni, vel iniuriarum, vt colligitur ex Cap. Si pignorationes de iureiur. & damno lib. 6. & 23. q. 2. Dominus. Sic ille, de quibus hoc loco inseruisse aliquid tempora infausta compellunt, dum videmus Gallos Indiarum incolas bonis suis spoliare, quia in Gallia, non spoliati modò, sed inhumanè habiti dicuntur Hispani, bello cum Hispania post solemnia illa fæoedera, quæ futura videbantur æterna, intempestiuissimè reuocato. Et doleo equidem eo ista Rege geri, Ludouico inquam XIV. quem Societas nostra benefactorem agnoscit insignem, cui proptereà felicia omnia debet illa percupere, & à Deo instanter exorare, vnde & pacem, quæ bona omnia secum asportat, eo teste, qui id Academia in cælesti, Deo Magistro, didit Rom. 10. v. 15. dicente: Quàm speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona! Sicut & dolendum Regi nostro Carolo iam iam Regnorum suorum habenas suscepturo dura hæc inferri primordia à consobrino & leuiro, adeò strictis cognationis vinculis abrogatis.
898
*Hinc datus locus represalijs, pro quibus Syluester, vt vidimus Cap. Si (pro etsi) pignorationes, quas vulgaris elocutio represalias nominat,
Greg. X,.
in quibus alius pro alio prægrauatur, tamquàm graues legibus, & æquitati naturali contrariæ, ciuili sint constitutione prohibitæ: vt tamen earum prohibitio in personis Ecclesiasticis tantò ampliùs timeatur, quantò in illis specialiùs inhibentur; eas concedi contra personas prædictas, seu bona ipsorum, aut quantumcumque generaliter prætextu cuiusuis consuetudinis (quem potiùs reputamus abusum fore) concessas, ad illas extendi præsenti decreto districtiùs inhibemus. Sic Pontifex, qui represalias legibus ciuilibus contrarias asserens, non vnam tantùm, sed plures pro eo stare non obscurè significat, & quidem verissimè, quas adducit Glossa verb. legibus. Et apud Nos extat l. 11. tit. 17. lib. 5. nouæ Compilat. licet per aliam, quæ est 10. eiusdem tituli videatur moderanda, pro quo Ioannes Matienzus in citatum librum Gloßis primis circa illas.
899
*Et supposita Pontificia decisione dubi
An & quomodo liceant.
tari potest, an sint licitæ: licet enim illa contra represalias directè procedat, quæ Ecclesiasticis infliguntur; eas tamen generaliter videtur condemnare; vtpote legibus, & æquitati naturali contrariæ, quæ sunt illius verba. Circa quod Illustrissimus Couarrubias Secunda parte Relectionis
Couarrub.
in Regulam Peccatum nu. 4. §. Hinc, ni fallor eorum adducit sententiam, qui censent represalias (quas ipse cum alijs etiam Clarigationes appellat) non esse licitas quoad offensionem personarum innocentium, & qui nullam culpam damni illati contraxerunt: quasi promissum sit alium pro culpa alterius puniri in rebus, non tamen in personis. Et quod ad personas attinet probat per accidens licere, iuxta cōmunemcommunem sententiam de bello, & sic concludit: Hanc sanè opinor esse huius controuersiæ breuem resolutionem; cetera possunt à præcitatis Auctoribus longiùs peti. Sic ille, qui §. præced. Auctores produxerat, & sic fuerat locu
Idem.
tus: Ego censeo non aliter represalias licitas fore, quàm eo modo, quo bellum licitum iure naturali & diuino atque humano censetur. Nam à iustitia belli ad represaliarum ius argumentantur ferè omnes, & maximè dum auctoritate Diui Augustini vtuntur. Sic doctissimus & Præsul & Preses.
900
*Quia verò pro iustificatione represa
liarum D. Augustini auctoritatem inducit, videndum quid ille habeat in Cap. Dominus à Syluestro adductus, non quæst. 1. vt ille, sed 2. sic autem Doctor sanctus post alia: Iusta autem bella definiri solent, quæ vlciscuntur iniurias, si qua gens,
Cap. Dominus 23. q 2.
vel ciuitas, quæ bello petenda est, vel vindicare neglexerit, quod à suis improbè factum est, vel reddere, quod per iuiurias ablatum est. Sic ibi, ex lib. qq. 6. q. 10. Sed quidem ex prædictis S. Docto
Cum tamen reuera non faueat.
ris verbis non apparet quomodo possint represaliæ ergo illos exerceri, qui intra regnum Principis, qui iniuriam est passus, existentes, nullo modo ad iniuriam concurrerunt. Siquidem neque ijs bellum potest inferri, præsertim si de eorum fuga vt suis possint ad bellandum adiungi minimè timeatur, vt de Indiarum incolis est manifestum; in quo neque multùm curæ adhiberi solet, quia pauci, qui fugere possunt, parùm poterunt contrarium exercitum adaugere. Neque vis fieri potest in verbo, Si qua gens: quia id dictum ob verbum, de quo statim, Vel ciuitas, quia | iniuria, non à ciuitate solùm, sed à maiore potuit communitate inferri, aut circa vindictam se negligentem exhibere. Vnde ex huius S. Doctoris sententia, non videtur pro represaliarum iustificatione solidum posse elici fundamentum, neque Couarrubiam iuxta propriam sententiam plus a
Sicut nec Couarrub.
liquid voluisse, & ad summum id in represalijs respectu eorum, qui bello petuntur, admittere, non de ijs, qui intra regnum nihil hostilis damni moliuntur. Vnde Vers. Hinc denique minimè vt certum admittit earum ius, agnoscens à Pontifice illicitas indicari, & ita sic loquitur: Vnde pignerationes istæ licitæ censentur iuxta quorumdam opinionem, quam latè examinarunt Ancharranus, Dominicus, Franciscus &c. Pro quo & adducit l. 4. tit. 7. part. 5. Non ergo generaliter loquendo represaliarum vsus vltra opinionis ascendit incertum, vnde quod ad casum præsentem spectat, minùs de certitudine habere conuincitur.
901
*Sit tamen illud probabile; ipsa tamen rei
incertitudo in caussa esse debet vt in executione cum magna debeat moderatione procedi, quod à Serenissima Regina nostra Gubernatrice Maria Anna suo in rescripto cautum, quod oporteret à pijs & prudentibus Gubernatoribus obseruari. Et cùm communis Doctorum sententia firmet, vt vidimus, in rebus, & non in personis futurum esse grauamen, non videtur cur carceres sint & vincula miseris adijcienda, etiamsi id fiat vt occulta detegant, cùm ad id sufficere possit ministrorum seriò adhibita diligentia, nec de fuga timeri possit, vt dixi: cùm & aliàs iuris naturalis indispensabilis benignitas dictet posse quemuis sibi consulere, & necessaria pro sustentatione modis inculpabilibus conseruare: non enim ad mendicorum statum, qui neque Diuinæ, neque Regiæ Maiestatis lesæ rei sunt, debent in Republica Christiana compelli.
902
*Circa Religiosos sua etiam fieri poterit
Quid circa Religiosos,.
inquisitio, sed minimè iudicialis, vt Superiores circa eorum actiones aduigilent, quia solet esse nationis amor ratione valentior omni. Sed nihil vltra, sunt enim in Decretali adducta comprehensi, vt obseruat Glossa Verb. Ecclesiasticis, sic
Glossa.
subdens: Clericis, Templariis, Hospitalarijs, Conuersis, Deo deuotis 12. q. 1. Cap. Duo, suprà de sententia excom. Cap. Parochianos, Sess. eod. lib de Elect. Cap. Sciant. Sic Glossa. Vbi Deuotorum Deo compellatione veniunt Oblati, quos Donatos dicimus, Deo cum habitus mutatione intra Religionum septa dicatos. Vnde non benè ad institutum præsens adducitur Cap. Duo: ibi enim Deo deuoti sunt sæculares, quos D. Hieronymus Clericis contraponit: licet Glossa aliter sentire videatur, dum eorum nomine Ecclesiasticas ait venire personas. Sed quidem iuxta eam dem verb. Duo sunt, D. Hieronymus differentiam inter Clericos & Laicos ostendit, vt ex contextu apertè
Laici vnde dicti.
euincitur, sic enim ibi S. Doctor: Aliud vero genus est Christianorum, vt sunt Laici λας enim Græcè, est populus Latinè. Sic ille. In Cap. Parochianos declarat Alexander Tertius Conuersos vti veros Religiosos & Ecclesiasticas personas priuilegio Canonis plenè gaudere. Decisio Cap. Sciant de Elect. in 6. satis est notabilis, cu
ius Summarium ex Ioanne Andrea sic habet: Qui grauauerit aliquam personam Ecclesiasticam, vel eius consanguineos, vel Ecclesias, seu bona, pro eo quòd eum, pro quo rogabatur, eligere noluit, ipso facto excommunicatus est. Pro quo & Glossa infe
Glossa.
rius Verb. Consanguineos: sic ait: Nota specialem casum, in quo laicum percutiens, vel aliàs offendens, excommunicatus est ipso iure. Nec prætereunda notabilis alia doctrina Ioannis Andreæ cir
Ioan. And.
ca verbum idem vers. Additio, sic enim ibi: & quia de affinibus non fit hic mentio, & Constitutio est pœnalis, non includit illos. Infra de regul. iur. Cap. In pœnis. Hæcille. Licet ad institutum præsens non videantur conducere; quia specialia tamen, & notatu digna ex occasione citati capitis præstat addidisse.
903
*Claudendum delicatiori coronide, &
leui profectò obseruatione, sed quam nobiles scriptores minimè omittendam censuerunt. In citato ergo Cap. & si pignorationes, ita Pontifex, Quas vulgaris elocutio represalias nominat. Circa quod ita scribit Glossa post Casus propositionem: Nota, quòd vulgaris loquutio est atten
Glossa.
denda, seu consideranda, & debet proferri proprio significato: maximè quando verbum profertur ab habente imperium. Et dicitur vulgaris loquutio illud, quod dicitur à plebe, & populo. Et secundùm Ioannem Andream debet scribi loquutio per literam q. Sicut eloquens; non autem per C. quia descendit à verbo, loquor, quod per q. & non per C. scribitur. Sic Glossa, magni sapientia Andreæ, licet pusilli corpore sententiam complexa. Sed quidem ab erudita Grammatica neutiquàm admittendum, quidquid minùs culta ea tempora tulerint. Elocutio etenim iam diu est quòd arte in illa versatissimis placuit, sicut Allocutio, ita in scriptura Sacra extans Sap. 3. v. 18. 8. v. 9. 19. v. 12. quo pacto & omnes scribunt Interpretes, eorumque hac in parte exactissimus P. Tirinus. Neque vrget argumentum ex verbo loquor desumptum, quia nomina Elocutio, & Allocutio, sicut & alia, ex participio formantur, in quo non extat, q. ne
que enim loquutus dicimus, sed locutus, vt apud citatos videre licet. Et quia leuia hæc; vt sine vtili admonitione non transeant, ad veræ sapientiæ studium animum conuertamus cum sapientiæ scriptore citato Cap. 8. n. 9. vt dicere cum illo
Sap. 8. v. 9.
possimus: & erit allocutio sermonis & tædij mei. Allocutio inquam ad cor, seu consolatio, vt ha
bent Græca, quia consolatio & consolatrix est curarum & molestiarum, vt doctus habet Interpres; quod & fateor à me sæpiùs vsurpatum, quia & hoc beneficium expertus. A quo alieni
illi, qui Christianæ sapientiæ neglecta cura, ad quam omnes tenentur, non habebunt spem, neque in die agnitionis allocutionem. Sap. 3. num. 18. in die inquam iudicij, in quo omnium caussæ ex
Ibid. Cap. 3. v. 18.
cutientur, cognoscentur, diiudicabuntur, & palàm agnoscentur ab vniuerso mundo, nec spem, nec allocutionem habebunt; allocutionem illam ad cor, seu consolationem, qui pariter cum illis reproborum verissimis simulacris adducti concupiscentia postulauerunt escas epulationis. In allocu
Cap. 19. v. 11. & 12.
tione enim desiderij, ascendit illis de mari ortygomêtra: & vexationes peccatoribus superuenerunt. Sap. 19. v. 11. & 12. In allocutione inquam desiderij, dum sibi ipsis loquebantur ad cor, & concupiscentiæ tantùm turpia fomenta cogitabant, quærebant, postulabant. Sed miseri, immò & | miserrimi, qui in allocutione ipsa, & leuis consolationis vsura, vexationes interminabiles repererunt. Prope est Dominus omnibus inuocantibus eum: omnibus inuocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium sefaciet: & deprecationem eorum exaudiet, & saluos faciet eos. Psal. 144. v. 18. & 19.
Psal 144. v. 18. & 19.
Prope inquam est Dominus in veritate inuocantibus, eorum facturus statim voluntatem. Et
prope est etiam inuocantibus, & non timentibus, sed iuratis hostibus veritatis. Non vt saluos faciat, sed vt vexationibus superuenientibus, suis metipsorum allocutionibus desideriorum carnalium torqueantur. De quibus hæc satis.
RESIDENTIA

RESIDENTIA

SOCIETATIS IESV.

Circa legatum pro ipsa peculiaris difficultas.
904
*MAria legauit Residentiæ Panamensi
Casus propositio, & decisio.
(iam Collegio) domos quasdam, vt ex eorum redditibus Grammaticæ prælector aleretur: qui si deesset, domus Monasterio Truxilliensi Monialium obuenirent. Cùm autem Residentiæ nequeant habere redditus, ab ijs abstentum; domus tamen pro habitatione desumptæ, cum incorporatione commoda. Et dubitatum an id stare legitimè posset, ad quod P. Auila affirmatiuè respondit, id probans ex l. Sed si res aliena. ff. de legat. 1. & l. Fidei commissa. §. Si seruo alieno. ff. de legat. 3. in quibus dicitur, quòd si alicui res aliqua sit legata, cuius sit ille incapax sine culpa sua, debet ei dari æstimatio. Et licet Glossæ, & §, allegatus loquantur in casu, quo is, qui legauit, incapacitatem nouerat legatarij; cùm tamen Maria incapacitatem Residentiæ penitus ignoraret: Id non Officit, quia leges prædictæ etiam locum hahenthabent in casu ignorantiæ, si de voluntate legantis verosimiliter præsumatur; quod quidem in casu nostro accidit: quia id quod Maria præcipuè intendit, lectio Grammaticæ fuit, cuius Magistros voluit domorum redditibus sustentari; quæ conditio adimpletur. Pro cognitione autem præsumptionum, quando scilicet verosimiles sint, videndus Antonius Gomez, licet in materia alia Tomo 2. variar. Cap. 12. n. 13. Sic dictus Pater.
905
*In quo quidem quod ad incorporatio
nem domorum attinet, videtur esse dubium verosimile non posse, quia legata huiusmodi, si pro habitatione sint aut necessaria aut commoda, admitti possunt, secus si ex illis reddituum sit vtilitas percipienda: quod quidem respectu Domorum Professarum ita est declaratum 6. parte Constit. Cap. 2. lit. E. vbi ita dicitur: Quia, vt in Lit
Declaratio Constitut.
teris Apostolicis dicitur, non est habitura Societas ius ciuile ad rem vllam stabilem, nisi ad ipsius habitationem, & vsum esset opportuna: quidquid stabile illi datum fuerit, teneatur eo, quàm primùm poterit, se exuere ac vendere, vt pauperibus Societatis, vel externis, sua in penuria subueniatur. Quamuis hoc ita se habeat, temporis tamen opportunitas ad vendendum non est excludenda. Et hoc intelligatur cùm res illa stabilis necessaria non est ad Domus vsum, vt aliqua ex superiùs memoratis. Sic ibi, pro quo & Cardinalis Lugo lib. 4. Responsor. moral. Dub. 11. num. 1. Videtur autem ratio eadem de Residentia stabili, quia eo ipso quòd admittatur, congrua est quærenda, & promouenda habitatio, neque offerentium benignitas repellenda. Id autem quod de opportunitate temporis ad vendendum dicitur, ad decennium extendit Cardinalis Lugo exclusiuè, suprà, num. 1. ita vt eo
medio tempore percipi redditus queant: quod ex dicto Cap. 2. Constitutionum colligi affirmat. §. 5. vbi tamen sic habetur: Non solùm redditus, sed nec posseßiones vllas habeant in particulari, nec in communi Domus, vel Ecclesiæ Societatis,
præterquàm quod ad habitationem vel vsum necessarium eis, aut valde conueniens fuerit &c. Ex quibus non apparet quomodo id colligi queat, quod de medio tempore dicitur, quando neque de legatis aut donatis ibi sermo à Fundatore Sanctissimo habeatur; qui tamen habetur in Declaratione, vt vidimus. Et quidem si infra decennium opportunitas nullavenditionis occurrat, quid faciendum? Videtur equidem retinendum, cùm pro opportunitate expectanda facultas sine limitibus concedatur. Si spes adhuc commodæ venditionis assistat. Et quidem videtur tunc non futurum locum scrupulo, si redditus in externos pro subleuanda eorum penuria, iuxta dicta nuper, expendantur. Et ita non cum eo rigore agendum, de quo P. Sancius suprà nu. 17. uncto. num. 32. Cap. 26. In casus autem contingentia Romana oracula consulenda. Si dicas, cur non etiam id ante decennium faciendum, responsio in promptu est, quia videlicet non ita est à Constitutionibus cautum, vt poterat profectò præscribi: sed non ita conueniens visum, quia minùs conforme donantium voluntati, qui beneficium suum statim esse proficuum Societati voluerunt, & esset sanè onerosum ipsi de suo tantùm laborem ponere per annos plures de aliorum subuentione solicitæ, multas ipsa vt ferè semper accidit, necessitates sustinendo.
906
*Iam quod ad incorporationem domo
rum cum speciali illa circumstantia attinet, ex eo difficultatem videtur præ se ferre, quòd illa non fuerit legantis conformis voluntati; redditibus enim illa voluit sustentari Magistros, & potuit hoc ex peculiari respectu disponi, vt sic illis necessaria pro victu & vestitu sine penuriæ incommodis redderentur; cùm sciret in domo illa defuisse Religiosæ abundantiæ subsidia, vt non posset Magistros commodè alere; si enim posset, frustraneum illud pro illis alendis subsidium censuisset. Nihilominùs sicut in legato ipso facto incapaci reddituum ad verosimiles dictum est re
currendum esse coniecturas, ita etiam in speciali illa reddituum constituendorum voluntate; siquidem etiam incorporatione facta, ei poterat fieri satis: quandoquidem existente necessitate commodæ habitationis, pro comparanda illa sumptus erant non leues sustinendi: quibus cessantibus dicta incorporatione, in alimenta poterant Magistrorum conuerti: & ita pro voluntate legantis valida suffragatur coniectura. Et in dictis quidem legibus legatum incapaci relictum cum ignorantia incapacitatis, nullum esse statuitur, non solùm ratione incapacitatis, sed quia is, cui legatum est factum, nullo | modo poterat id exequi, pro quo illud præstabatur. Sic expressè in l. Fideicommissa §. Si seruo. 16.
L. Fideicommissa delegat 3.
vbi de militia legata seruo, cùm tamen seruus non possit esse miles. Et est ratio in hoc secundo casu (ait Glossa) quia non est verisimile quòd ego testator reliquissem seruo militiam (vt haberet quolibet die quinque solidos, de quo antè dixerat) si scirem eum esse seruum tempore, quo legaui ei mili
Glossa.
tiam. Sic Glossa. Atqui verisimile est dictam Mariam domos relicturam cum ignorantia incapacitatis reddituum, quia ratione illius minimè eius frustrabatur intentum, quod erat in tali dispositione præcipuum: ergo non est pręfatæpræfatæ legi contraria dicta incorperatio. Lex autem, Sed si res aliena neutiquàm aduersatur, sic enim illa: Sed si res aliena, cuius commercium legatarius non ha
bet, ei, cui ius poßidendi non est, per fidei commissum relinquatur: puto æstimationem deberi. Sic ibi ex Vlpiano, nulla de sciente aut non sciente facta mentione, licet Glossa cum ea esse intelligendam arbitretur, citata l. Fideicommissa, de qua dictum, vnde aut fauere dicenda est, cùm non distinguat, & ita neque nos distinguere debeamus: vel certè non est contraria; immò & fauere dicenda est, cùm locum, sic tradente Glossa, relinquat coniecturis. Et ita tenet apertè P. Molina Disp. 196. in fine dicens valere coniecturas circa eum, qui etiamsi vitium legatarij scisset, reliquisset.
RESTITVTIO.

RESTITVTIO.

Peculiaris difficultas circa restitutionem propter osculum inuitæ feminæ. Vbi & circa Confessionem.
907
*SIc accidit vt Titulus præsefert & circa
id rogatus, cùm femina esset honesta, respondi ex violentia dicta obligationem aliquam restitutionis exortam. Id quod ex doctrina omnium circa stuprum videtur non obscurè constare. Ex illo enim obligatio restitutionis exoritur, quia iniuria in illo contra iustitiam commutatiuam includitur. Sic in Cap. Si seduxerit, de adulter. Et Cap. Peruenit. eod. tit. Atqui osculum inuitæ impactum genus iniuriæ est, & satis grauis respectu honestæ mulieris, quia sicut in stupro violentia infertur, quæ nequit leuis reputari, licet non similis grauitatis. Ex quo habetur, vt si sponsalia dissoluantur, propter quæ interuenit sponsalitia largitas ex parte sponsi, & osculum præcesserit, sola dimidia illius pars redit ad illum, medietate alia, etiamsi copiosa illa sit, apud sponsam remanente. Vt habetur in l. Si ab sponso, vel, Si à sponso, vt correctiores habent codices, C. de donation. ante nuptias, ibi: Si à
sponso, rebus sponsæ donatis, interueniente osculo &c. & apud nos in l. 3. tit. 11. part. 4. circa quod scribentes omnes de Donationibus. Tanti enim æstimatur honestæ feminæ osculum, & ratione illus æstimatio decrescit, vt si id sciatur, à nullo sit viro honorabili ducenda, quæ à non suo sponso tale dedecus reportarit.
Stat ergo certa restitutionis obligatio iudicio viri prudentis æstimanda: si fortè sit aliqua eam iniuriam sibi volens compensari: solent enim iniuriæ istæ in feminis honestis, præsertim nobilibus, ad pecuniæ æstimationem non redigi, quia sic illatum dedecus in publicum prodit, & valde etiam indecorum iudicatur pro eo pecuniam accipi, cùm in talibus nihil, quod honestatem spectat, debeat esse venale.
908
*Est tamen circa Confessionem difficul
tas; nam is, qui ita pudicitiam honestæ feminæ violauit, osculum quidem confessus est, circumstantia violentiæ minimè declarata, & pro iteranda Confessione, plena cum declaratione peccati, difficultas eum aliqua retardabat: vnde communis sententiæ subsidium fuit ostensum, & probatus ab ipso recursus: iuxta quam, qui confessus est peccatum omissa per obliuionem (vel ex ratione alia moraliter non culpabili) circumstantia speciem mutante, satis facit obligationi integritatis, si illam tantùm confiteatur. Sic ergo is, de quo agimus, dicere potuit se contra iustitiam grauiter peccasse violentia illata. Et Doctores quidem ita sentientes refert Bonacina Disp. 5. de Sacramentis Quæst. 5. Sect. 2. Puncto 2. §. 3. Difficult. 1. num. 9. ex quo Cardinalis Lugo ee Pœnitentia Disp. 16. nu. 648. Qui tamen circa præsentem casum videtur aduersari; sic enim scribit nu. 650. post assertionem communis sententiæ restrictiuam, vt scilicet id non liceat quando solius circumstantiæ confessione non declaratur species peccati, sed solùm generica quædam ratio, quæ potest ad varias species deriuari, pro quo P. Suarium laudauerat num. 649. Sic inquam scribit: Exemplum posterio
ris partis esse potest in peccato violentiæ, qua violatur nupta. v.Verbi g.gratia, nam violentia illa secundùm se considerata non habet speciem atomam & completam in ratione violentiæ, sed est ratio generica indifferens ad hanc & illam violentiam. Nam violentia accipit speciem suam ex illo damno, quod per violentiam infertur: est enim peccatum contra iustitiam, quod specificatur iure illo, quod læditur. Cùm ergo diuersa sint in specie iura, quæ quis habet ad vitam, ad honorem, ad pecuniam, ad membra, &c. Et hæc iura poßint terminare iniurias specie diuersas, non potest explicari species illius iniuriæ & violentiæ, etiam in ratione iniuriæ, nisi explicetur damnum, quod infertur, & quod certè diuersum est in nupta, & in soluta. Sic ille. Pro quo quidem cùm adducat P. Suarium Tomo 4. in 3. p. Disput. 22. Sect. 2. num. 8.
Quid P. Suarez.
cuius verba profert, & Nos etiam oportet illa proferamus, sic ergo ille: Si circumstantia poßit declarari nulla facta mentione talis peccati non erit obligatio repetendi confeßionem illius: Si verò aliter explicari non poßit circumstantia, concedendum est consequens. Hæc ille: qui de explicatione circumstantiæ cum expressione illa, quam citatus Cardinalis requirit, nihil habet, neque ibi, neque num. seq. vbi tamen admonet ita in vsu seruandum esse, quia frequentiùs accidit vt malitia circumstantiæ non possit nisi vt coniuncta & addita alteri peccato declarari. Vbi id quod ad sufficientem declarationem attinet, non in speciali determinat: quod verò ad praxim spectat, rationem potiùs consilij videtur habere, cùm fateatur id posse frequenter accidere, dum aliud frequentiùs admittit, & distinctione à se tradita vtendum asseueret, quæ distinctio inutiliter fuisset adhibita, si numquàm locum in praxi esset habitura. Præterquam quòd doctrina illa | vltima non cadit supra sententiam affirmantem posse circumstantiam vt distinctum peccatum confiteri, sed supra eam, quam ex Syluestro proposuerat Verb. Confessio. 1. q. 10. asserente sufficere vt tamquàm circumstantia in Confessione aperiatur; vnde quando vt peccatum per se stans dicitur, non ita ab eo præfatus Pater videtur abhorrere.
909
*Præterea sententiam Cardinalis addu
ctam, vt non sufficiat explicatio circumstantiæ peccati sub ratione generica fatetur P. Arriaga Tomo 8. Disput. 35. nu. 42. esse quidem probabilem, sed nihilominùs eam impugnat in circumstantia Sacrilegij, in qua Cardinalis suam doctrinam veram esse contendit, vnde & sic addit. nu. 43. & idem potest cum proportione dici de violentia, & de iniustitia. Nam si ego iam ante dixeram me furatum esse centum, & in altera confessione dico me intulisse grauem violentiam, iam dico totum pcccatum. Idem est si dico: Occidi hominem; & posteà dico, Grauem violentiam intuli parenti meo contra pietatem: eò enim ipso dico totum peccatum occisionis parentis. Idem est in materia castitatis si quis dicat, Fornicatus sum cum sorore, & posteà dicat, Intuli violentiam grauem sorori, iam videtur totum peccatum dicere. Sic ille. Videtur autem ex negligentia amanuensis scriptum; Fornicatus sum cum sorore; nam illud Cum sorore delendum, vt constat ex contextu. Nihilominùs circa occisionem parentis admittit sententiam Cardinalis, vt non debeat generaliter sustineri in materia violentiæ.
910
*P. Henriquez lib. 5. de Sacramentis, qui
Idem P. Henriq.
est secundus de Pœnitentia Cap. 5. n. 4. ita scribit: Vbi noua species circumstantiæ est accidentalis, manet in vnico actu physico duplex species moris cum duplicata auersione: nec obligatur fateri vnum vt est circumstantia alterius, si malit confiteri ea vt duo peccata, distincta. Interdum ita coniunctæ sunt malitiæ, vt non satis explicentur, nisi confiteatur per modum, quo vna est circumstantia alterius. Communiter tamen, qui dixit peccatum oblitus circumstantiæ, satis est repetere solam grauitatem circumstantiæ accidentalis. Sic doctus Pater, in Glossa referens aliquos lit. O. Qui sine vlla limitatione loquitur, præter eam, quæ est se ipsa manifesta. Et cum communiter id licere asserat, habemus sane pium, doctumque Magistrum, qui timorem eximat, quem potuit aliquibus Eximij Doctoris adductum pronuntiatum incussisse.
911
*Iam quod ad casum attinet, in quo su
mus, iuxta dicta satis probabiliter affirmari posset satis obligationi fieri dicendo illatam violentiam cum malitia mortali; sed potest id ampliùs explicari, ita vt cum Auctoribus, qui aduersari videntur, conueniamus, si is, qui confitetur, dicat illatam violentiam mortaliter culpabilem compressione membri: verè enim ita dici potest, quandoquidem facies aliquomodo compressa est, non enim oscula inuitis feminis aliter impingi solent, sed impetu quodam, & inuasione. Licet autem Confessarius de compressione fortè accipiat, quæ cum quassatione, percussione, aut aliter facta fuerit, id non obstat, quia non semper tenetur pœnitens ita actionem peccaminosam cum suis indiuidualibus circumstantijs in Confessione proponere, vt Confessarius in errorem aliquem non possit incurrere, qui tamen integritati Sacramenti minimè possit obstare: pro quo latè discurrit P. Arriaga suprà Sect. 4. Sub sectione 1. per totam. Cùm enim ratione errorum talium non varietur conceptus circa statum pœnitentis, & parùm aut nihil referat, quòd compressio hoc aut alio modo contigerit, non debet circa illud hæreri, neque Confessarius pro eo esse solicitus, præsertim si pœnitentem, minimè ignarum, sed satis circa suam obligationem instructum deprehendat.
Loading...